Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4348. 1639 oktober 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Ad Salzam Hispani, quod antehac virium fiducia facere contemserant, castra munire incipiunt magnum habentes exercitum, sed ex novis militibus Catalanis maxime, cum Gallicus exercitus, quem collegit princeps CondaeusGa naar voetnoot2, ex Languedocia sit, provincia admodum militari; tum vero qui Salzam defendunt et multi pro loci captu et notae fortitudinis. Quapropter putant Galli aut discessurum ab obsidione hostem aut coactum iri proelio certare, quod sibi secundum fore non dubitant. Et forte nunc cum haec scribo, aliquid decreverit fortuna. RexGa naar voetnoot3 maturius quam dictum erat hic erit, de quo gaudeo ob mandata, quae mihi exsequenda suntGa naar voetnoot4. De abbatiis, quae cardinalis ValettaeGa naar voetnoot5 fuere, pars data est FeliciGa naar voetnoot6, notho ducis EmmanuelisGa naar voetnoot7, praefecto Sabaudiae, et Sabaudis aliis, pars cardinali LugdunensiGa naar voetnoot8, Riceliaci cardinalis fratri, pars Metensi episcopoGa naar voetnoot9 et aliis apud regem gratiosis. Nondum patet nobis, quid Colmariae Gallos inter et Vinarienses convenerit. Venit in eas partes nobilisGa naar voetnoot10 missus a fratribus defuncti ducisGa naar voetnoot11, haereditatem bonorum aditurus et, ut puto, pacem commendaturus. Caesariani et Bavarici corruptis, quae circa Hohentwilam erant, in Wirtenbergicis locis maxime se tenent. NassaviusGa naar voetnoot12 purgat se, quantum potest, Helvetiis de suorum excursibus. PiccolominiusGa naar voetnoot13 cum suis Mosellam transiit Rhenumque putatur transiturus ad Maguntiacum eoque iturus in Bohemiam. Itaque CastilionaeusGa naar voetnoot14 in Lotharingia suis hiberna sumit, MileraeiGa naar voetnoot15 pedites circa Ambianum, equitatu in Normanniam misso ad reprimendas puniendasque seditiones; quanquam et delinimenta adhibentur inhibito salis tributo novisque aliis. In urbe Pictavii plebs pro libitu agit. Badensi conventui non adfuit MelianusGa naar voetnoot16, Galliae legatus, sed literas misit. GullerusGa naar voetnoot17 spe a Gallia et Helvetiis destitutus cogetur tandem se aptare Rhaetorum consensui et pati dejici castella. | |
Principi CasimiroGa naar voetnoot1 plusculum datum libertatis et domesticis, qui cum eo non sunt, aliquantillum temporis ad hic manendum, donec ab aula nova adsint jussa. VillaregiusGa naar voetnoot2 Jousia liberata Nazaretam comitatus Burgundiae recuperatum it. Brissacum frumenti copia illata ad mille et quingentos saccos Gallorum ope, qui ei urbi avide adhuc inhiant proponentibus nonnullis, ut altera pars praesidii et Gallis sit, praefectus urbis Germanus. Vinarienses incommode satis vivunt in Monasteriensi, Urbica et Frikedalia, vallibus plane adesis. Itaque opus habent inde se movere, quod brevi futurum speratur. De Hassis mali hic sunt rumores, de RagoskioGa naar voetnoot3 boni, quasi cum LXXX millibus arma inferat terris caesarianis. Sed de eo dubitare nos jubent ex Constantinopoli literaeGa naar voetnoot4, quae in illa aula parum favorabile esse Ragoskii nomen significant. In Dalmatia Turcas inter et Venetos ex populationum occasione pugnatum est ad Zaram. Sed id injussu utrinque factum publico sedatum iri creditur neque obstiturum paci constitutae. Quid Angli velint, perincertum est, Electori PalatinoGa naar voetnoot5 pecunia data est, sed is ipse, ubi opus est, non apparet. Ad Batavae classis validissimae adventum naves suas e loco inter bellantes medio in aliam sinus partem retraxere velut spectatores futuri, sed permissus emendi pulverem bellicum et nitrum utrique parti ab ipsis concessus, Batavis nihil prodest; prodest autem Hispanis, qui emtioni impendisse dicuntur XXX millia scutatorum. Batavi mandata habent, ut audio, aggrediendi Hispanos sub ipsum, si ita res ferat, Angliae litus. Ni faciunt, periculum illis imminet ab hoste tam vicino ac valido, si faciunt, grave ab Anglis odium, quod in ipsos incumbet solos Gallis se non immiscentibus. Scoti quod volunt agunt dolentibus et regeGa naar voetnoot6 et episcopis Angliae. Sed quicquid multis peccatur, inultum est. Deus, excellentissime et illustrissime domine, res det Suedicae genti ac tuae imprimis Sublimitati prosperas. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Octobris 1639. Mitto Cracoviensis conventus deliberata ita ut huc a talium non ignaris transmissa sunt. Indutiae Transalpinae in sex menses prorogatae dicuntur pontificeGa naar voetnoot8 biennes proponente, rege duodecennes. Non impedient indutiae istae, ut puto, Gallos, quominus Casali consulant, quando ne militem quidem mutari permittit LeganesiusGa naar voetnoot9. Atque ea maxime de causa mitti e Gallia copias in Italiam existimo. Hostis videtur sperasse a se obsideri posse Castellum Cameracesii urbem, sed in eas | |
partes profecti ex Mileraei et Castilionaei exercitu milites intercessuri sunt eo periculo. Jam nunc intelligo transiisse hac ignotum Palatinum electorem. Transeundum illi erit, ubi est regis comitatus. Is an moram itineri sit allaturus, videbimus. Galli certe illius rebus non favent. Dereliquit hostis spem obsidendi oppidi Castelli in Cameracesio. Villaregio autem arces quaedam se dedidere ut ArbosiaGa naar voetnoot1, Monsaugonia, Vera. Jam nunc ab hominibus cuncta ruspantibus edoceor a Gallis injectas electori manus in oppido Charitatis ad Ligerim, ubi copias olim trans eum amnem duxit dux CasimirusGa naar voetnoot2. Captas ejus chartas quoque et pecunias. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|