Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3390. 1637 december 19. Aan N. van ReigersberchGa naar voetnoot1.Viro Amplissimo Nicolao Reigersbergio Senatori H. Grotius.
Vir Amplissime, Dubitavi saepe, rectiusne sit respondere stultis et improbis criminationibus, an earum vanitatem bonae erectaeque mentis fiducia contemnere. Posteriorem sententiam pridem constanter amplex(um) nihil est, quod inde me possit dimovere praeter tuam auctoritatem tot meritis subnixam, quorum hoc quoqueGa naar voetnoot2 non minimum est, quod causam meam sane optimam fido fortique proposito egisti, ut vel ob hoc unum gerendus tibi mos sit, ne tua in me tutando diligentia tranquillitati meae pigritiae imaginem induat. Libri mei de Religione ChristianaGa naar voetnoot3 leguntur magno piorum atque eruditorum cum plausu, non iis, tantum, quibus ego scripsi, linguis, sed SuedicaGa naar voetnoot4, GallicaGa naar voetnoot5, GermanicaGa naar voetnoot6, AnglicaGa naar voetnoot7. Quaerunt homines, qui sua referre putant, ne ego bene christianus existimer, quae carpant, quae arrodant. Illud non minus ridiculum quam falsum, quod CastellionisGa naar voetnoot8, hominis meo judicio nec ineruditi nec mali, usus sim versione. Ego mihi certus sum non visum mihi, cum mea scriberem, Castellionis librum. Conferat qui volet - mihi enim otium non est - quantumGa naar voetnoot9 mea et illius discrepent. Ego ex Hebraeo Graecoque sensum meis expressi verbis, ut olim TertullianusGa naar voetnoot10, CyprianusGa naar voetnoot11, veterumque alii cum nulla adhuc esset in ecclesia publicae auctoritatis interpretatio. Si plane eadem, quae spon(te) ego eram scripturus, scripsit ante me Castellio, mirabor convenientiam non meditatem neque dicam, ut quidam apud Senecam: Pereant qui | |
ante nos nostra dixeruntGa naar voetnoot1, sed: bene illis sit, qui mecum non mentem tantum communem, sed et verba quibus mentem exprimerent, habuerunt. Ia(m) vero quid Castellioni cum SocinoGa naar voetnoot2, cui ille notus, ut arbitror, non fuit? In quinto Matthaei capite quaedam ita ut Socinus dicor interpretatusGa naar voetnoot3. Modicae vero lectionis homines, qui non viderintGa naar voetnoot4 esse eam interpretationem Graecorum latinorumque paene omnium, qui veteribus saeculis cum pietatis fama famam eruditionis habuereGa naar voetnoot5. Hos si quis compendio nominatos videre cupiat, legat doctissimos ex romana ecclesia interpretesGa naar voetnoot6, quos siquis Socino favere putat, valde aut ipsos aut Socinum ignorat. Quam vero iniquum est id a nobis exigere, ut credamusGa naar voetnoot7 nihil Socino veri in mentem venire potuisse? Si Socinus in antiquitatis sententiam non quaesitam - ita enim erat homo antiquitatis incuriosus quantum Genevensium quisquam - incidit, estne ea ob id deterior facta? Quod si a Socino veri didicissem aliquid, etiam hoc libere profiterer, exemplo Cypriani qui Tertullianum magistrum vocabat suumGa naar voetnoot8, exemploGa naar voetnoot9 HieronymiGa naar voetnoot10, qui per ApollinaremGa naar voetnoot11, AugustiniGa naar voetnoot12, qui per TychoniumGa naar voetnoot13, Graecorum prope omnium qui per OrigenemGa naar voetnoot14 in sacris literis intelligendis profecerunt. At quam multa sunt in eodem quintoGa naar voetnoot15 Matthaei capite, quae contra Socini mentem sic interpretor, ut cum singulis ipsius argumentis conseram manum? Matrimonii institutionem sic interpretatus sum, ut unum unius viri conjugium monstratum tunc magis quam diserte imperatum sentiam. Quid vero id mali secum trahit, cum certum habeam tradamque christianis, quales Dei dono nos sumus, non nisi unam conjugem permitti? Estne in eo facinus, si praedicatae sanctitatis Patriarchas aGa naar voetnoot16 peccato contra conscientiam et quidem permanente immunes fuisse libenterGa naar voetnoot17 credimus? At saneGa naar voetnoot18 non minus quam nos benige mihi de illis existimavit veterum christianorum chorusGa naar voetnoot19. Hos insequi mihi lubet, ridere | |
autem eos, qui se exclusis caeteris, ecclesiam vocant superba non minus quam stulta iactatione. Si pro satisfactione Christi non respondi CrellioGa naar voetnoot1, feci prudenter et ex consilio etiam Galliae protestantium pastorum, qui quaestiones huic coelo incognitas ne refutando quidem in vulgus mittendas censuerunt. Refelli ista gloriose possunt neque ab omnibus, sed ignorantur tutius. Ego vero locis scripturae sanctae a me productis, additisque explicationibus et explicationum firmamentis tantum tribuo, ut non verear ea sine alio praesidio apud bene animatum judicem cum omnibus postea dictis aut etiamnunc dicendis committere. Praeterea rationem, quae Socino potentissima videtur ad ea loca in sensum figuratum cogenda, everti, satis, ni fallor, efficaciter, quanquam agens aliud, de paenarum communicatione § XIGa naar voetnoot2. In Veritate veroGa naar voetnoot3 Religionis Christianae contra Iudaeos disputans verba Esaiae capite LIIIGa naar voetnoot4 ita verti, ut sententiam Socini sententiae contrariam aperte exprimant.Ga naar voetnoot5 In eorundem librorumGa naar voetnoot6 peroratione expiationis peccatorum cumGa naar voetnoot7 morte Christi peractae disertam mentionem ut facerem, illud ποιησάμενος initio ad Hebraeos quod ad sensum eum quem posui effugiendumGa naar voetnoot8 praesenti tempore vertit Socinus, verti ut oportebatGa naar voetnoot9 praeteritoGa naar voetnoot10 tempore.Ga naar voetnoot11 Tum vero in iis scriptis, quae non edidi, sed quae etiam post me meam in recta sentenita tuenda constantiam testari poterunt, multa congessi eo spectantia, non transscripta ex aliorum laboribus, unde multi imperiti famam sibi mendicant, sed multiplici lectione omnis generis scriptorum mihi observata. Illudne vero etiam excusandum habeo, quod Martino RuaroGa naar voetnoot12 id petenti, homo homini, aditum non negaverim? At certe non otiosus neque paenitendus mihi is cum ipso congressus fuit. Dixi ei causas, cur veterum ecclesiarum consensum tam anxie quaererem, tam anxie sequerer. Ostendi ex PhiloneGa naar voetnoot13, quo sensu λόγον posuisset Johannes, quam novum, atque inauditum esset illud commentum de Christo ante mortem in caelum rapto, ut inde descendisse dici possit. Satisfactionis dogma ostendi nihil habere quod a ratione discrepet, sive paganos, siveGa naar voetnoot14 Iudaeos respicimus judices, et horum insignia quaedam ad id testimonia adduxi. Non tacui, quam vim inferret sacris literis, quam periculosum esset dogmaGa naar voetnoot15, qio paenae impiorum post hanc vitam negantur. Et confido me apud ipsum pro- | |
fecissse, si non quantum vellem, certe plus quam facturi fuerant clamosi convitiatores. Literarum quoque commerciumGa naar voetnoot1 abscindereGa naar voetnoot2 cur debuerim, non video, cum id beneficium etiam paganis praestitisse videam eos, qui columina Graecae ecclesiae fuerunt. Non mihi tanti est maligna curiositas, ut eas literas proferam. Si luberet, jam aspicerent, non illas quaestiones, propter quas PhotinusGa naar voetnoot3 et Photini sectatores male audiunt, sed quid sit unius uxoris vir apud PaulumGa naar voetnoot4, expellendusne sit a communione qui nuptias fecit legibus civilibus solis vetitas et alia ejusmodi. Est vero Ruarus propter vitae ac consuetudinis lenitatem in tanta apud Dantiscanos reformatos gratia, ut quidam eorum, inter eos Andreas ConradiGa naar voetnoot5, liberos suos ad me cum ipsius testimonio miserint, quibus ego ita me comem facilemque praebui, ut uberrimas mihi gratias et ipsi egerint et ipsorum parentes. Ego vero ejus sum animi ejusque instituti, ut mihi cum hominibus cunctis, praecipue cum christianis quantumvis errantibus necessitudinis aliquid putem intercedere idque me neque dictis neque factis pigeat demonstrare. Lutetiae XIX Decembris MDCXXXVII. Tibi obligatissimus
| |
De lenitate in eos, qui haeretici aut sunt aut dicuntur, in libris de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot6 non alia mea est sententia, quam quae ibi Salviani Augustinique verbis expressa est. Rex GustavusGa naar voetnoot7, qui omnes illos meos libros diligentissime legerat, adeo nihil in iis venenosum reperit, ut etiam in Suedicum sermonem jusserit verti. | |
Adres: A Monsieur Monsieur de Reigersberg, Conseiller au Parlement à la Haie. In dorso schreef Van Reigersberch: Broeder de Groot, den 19 Decemb. 1637. Respondet ad calumnias Riveti. |
|