Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3190. 1637 augustus 3. Aan M. RuarusGa naar voetnoot4.Vir praestantissime, Quem mihi commendasti, vir doctissime ac praestantissime, Andreae Conradi | |
filiumGa naar voetnoot1, ejus consuetudo suavis mihi fuit, fecerisque rem mihi pergratam, si ejus probitatis ingeniique juvenes saepe ad me allegaveris. Optima enim est negotiorum gravium intermissio ad amoenitatem literarum et prioris aetatis studia se recipere interdum et refoveri amicorum mitibus colloquiis. Libros, quorum mentio est in secundis tuis literisGa naar voetnoot2, non accepi, alioqui ea, qua inter nos utimur, libertate mei judicii te facturus participem. Velim credas, si quid est, in quo tibi aut eis, quos caros habes, possim commodare, facturum me id non prompto tantum, sed et gaudente animo. Lutetiae, 3 Augusti novi Cal. 1637. Postquam literas ad te obsignaveram, vir praestantissime, relatum mihi a librario Slichtingii librumGa naar voetnoot3 MeisneroGa naar voetnoot4 oppositum legi. Video ab eo statui non adulterii tantum, sed et scortationis actum talemGa naar voetnoot5 esse, qui hominem christianum, si subito moriatur, a vita aeterna sit exclusurus. Quod cum haud dubie et de aliis delictis aeque gravibus ac deliberatis sentiat, nihil habeo, quod contradicam. Verum non modo de scortationis, sed et de adulterii actu aliter sensisse SocinumGa naar voetnoot6, videbar ex ejus scriptis didicisse. Nescio an me fallat memoria. Puto pervenisse jam ad te Clementis epistolam ad Corinthios in Anglia editamGa naar voetnoot7; de ea quid sentias, ubi otium erit, discere amabo. Vale quam optime. |
|