Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3310. 1637 oktober 22. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Mi frater, Venit ad me BommeliusGa naar voetnoot6 Geldra origine Borussus, diu in Anglia moratus. Literas itaque attulit multas quidem, sed veteres plerasque. Erit mihi ob tot eorum, quos maximi facio epistolas commendatrices gratus ejus adventus atque colloquium. Quid VoetiusGa naar voetnoot7 in me effuderit cum socienno suo SchokioGa naar voetnoot8, nunquam nisi ex responso cognovi. Miror inquies hominis ingenium ϰαὶ τὸ ϰαϰόηϑες. Votum recolligendae in unitatem Christianitatis salvis iis, quae sunt necessaria et sub aequis legibus, omnes, qui hic sunt reformati, praecipue DaillaeusGa naar voetnoot9, profitentur. At spes nulla est. Sane nulla est, dum in omnibus coetibus tales regnabunt papae, qualis est Voetius. Verum saepe τῶν ἀδοϰήτων πόϱον εὗϱε ϑέοςGa naar voetnoot10 et rerum pulchrarum etiam desiderium aliquid pulchri habet: | |
Amare liceat, si potiri non licetGa naar voetnoot1. Quod librum meum de Veritate Religionis ChristianaeGa naar voetnoot2 in multas linguas versum ait, in eo non mentitur. Nec Latine tantum, Gallice et Germanico carmine et oratione soluta, cum voluptate et fructu legitur, sed et in Anglicum sermonem traductus a viro illustri multum ei genti probaturGa naar voetnoot3. Etiam Graece versus est, sed nondum editusGa naar voetnoot4. Socinianus quam non sim, ostendit liber de SatisfactioneGa naar voetnoot5, quem recudi saepe fecit reformatorum in Polonia facile princeps RadziviliusGa naar voetnoot6 unusque prope est, quem respondendi cura dignati sint illi, adversus quos scriptus est. Caeterum si quaedam mihi dicta etiam SociniGa naar voetnoot7 in mentem venere, non dicam cum illo apud Senecam, Pereant qui ante nos nostra dixeruntGa naar voetnoot8, sed mihi licuisse quod Augustino, qui ex TychimoGa naar voetnoot9, Hieronymo, qui ex ApollinariGa naar voetnoot10, hominibus alterius communionis sententiarumque multa transcripsere. Haeretici, nisi aliquid haberent veri ac nobiscum commune, jam haeretici non essent. Videant illi, qui in ecclesia scissuruas aant. aut faciunt aut alunt, ne occasionem multis dent longius abeundi a christianismo quam abiit Socinus. MileteriusGa naar voetnoot11 poscit collationem super scriptis suisGa naar voetnoot12. Defugiunt id Carentoniani. Si qui convictos putant eos, qui silentio finem faciunt litigandi, VedeliumGa naar voetnoot13, hominem satis loquacem, moneant MontacutioGa naar voetnoot14, eruditissimo episcopo, ut respondeat. Respondeant iidem archiepiscopo CantuariensiGa naar voetnoot15, qui in illa oratione, quam nuper in Camera Stellata habuitGa naar voetnoot16, dixit totum regimen, quod introductum est in ecclesias Galliae et Belgicae, reformatae quae dicuntur, esse recens Genevae repertum. | |
Ut redeam ad librum de Veritate Religionis Christianae, mirum vero, quod Voetius videre se putat, id non vidisse doctores Sorbonicos, qui librum, antequam ederetur, viderunt nec quicquam annotarunt praeter quod dixi esse quaedam plane incredibilia, quippe quae repugnantiam includerent, ejusque exemplum dedi, siquis eundem hominem eodem tempore diceret et vivere et esse mortuum. In eo enim ipsi volebant non esse repugnantiam ad tuendum scilicet transubstantiationis dogma, quod supponit unum corpus et quidem contrarie affectum posse esse duobus in locis. An et hi caetera probando socinianismo favent? an et cardinalis BarbarinusGa naar voetnoot1, qui hunc librum, ut catholicum, plurimis commendat et secum solet gestare. An Angli episcopi, qui verti in suum sermonem voluere? An et Charentoniani, qui eum maxime probant? An et lutheranus, qui eum transtulitGa naar voetnoot2? Vidi nuper chartas admodum multas, quae inter DuraeumGa naar voetnoot3, pacis inter evangelicos promotorem, et lutheranos quosdam Germaniae permutatae sunt, ex quibus ea excerpsi, quae lutherani objiciunt de definitionibus modoque agendi synodi Dordrechtanae quaeque ad ea respondit Duraeus. Possunt enim esse usus minime spernendi. De imaginibus meis duabus ad me mittendis quod monui antehacGa naar voetnoot4, rogo memineritis, et siquem nostis ϰαλλίγϱαφον linguae Latinae gnarum et Gallicae saltem aliquatenus, rogo indicetis. Duo sunt libri, quibus uti ad tempus aliquod valde velim: Novum Testamentum, quod ScaligerGa naar voetnoot5 reliquit D. van der MylenGa naar voetnoot6, et Novum Testamentum D. BorelliiGa naar voetnoot7, amici, quondam mei optimi, in cujus margine plurima annotavit ab Hugone BrochtonoGa naar voetnoot8, viro rerum Hebraicarum doctissimo, observata. D. AuratiGa naar voetnoot9 opera si utar, quae de re delibero, non potero dici schisma hic facere, cum ille nunquam ab ulla ecclesia suo munere dejectus sit, sed solo imperio ducis BulionensisGa naar voetnoot10 jussus exire, quod quidem imperium neque ipsum obligat extra Sedanense territorium neque me quominus ei locum alium fungendo muneri concedam. Deinde cum primum venit Lutetiam, accessit MolinaeumGa naar voetnoot11. Communionem expoposcit, negata ei est, sine jure, sine more. Vale cum parentibusGa naar voetnoot12, uxoreGa naar voetnoot13, liberisGa naar voetnoot14, amicis. 22 Octobris 1637. Tuus ut debeo
|
|