Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3251. 1637 september 12. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot1.Vir praestantissime, Ex quo postremumGa naar voetnoot2 ad te scripsi - dies jam sex sunt - tres tuas accepi literas turbato nonnihil ordine. Nam 2 Julii scriptasGa naar voetnoot3, hujus mensis, uti hic numeramus, septimo, scriptas autem 27 JuniiGa naar voetnoot4 et 20 JuliiGa naar voetnoot5, die hujus itidem mensis decimo accepi. Pro diligentia gratias habeo eoque magis, quod multa inde didici ad agenda ea, quae sunt mei muneris apprime conducentia. Suspicionis meae, cujus primae tuae meminerunt literae, majora mihi indies argumenta subnascuntur ex horum et illorum sermonibus actibusque. Itaque a tempore consilium petere XenocratemGa naar voetnoot6 nihil miror. Venio ad alia, quae in tuis sunt literis. Vocem Potentissimi omittere, ubi ad reges suffragiis factos scribitur, aulae romanae commentum est vitandum nobis anxie, ut antehacGa naar voetnoot7 monuisse memini. Huic non dissimile Palatini illud ab Anglia haud dubie profectum, et hoc non sine LactucariorumGa naar voetnoot8, credo, consilio. Cavendum etiam, ne cum Venetis agamus nullo dignitatis discrimine, cum ea respublica reges sequatur, sed non aequet. De Palatini matrimonioGa naar voetnoot9 sane diu tracti sunt rumores, donec res ipsa eos refutavit. Et vocatam ad nuptias reginam nostramGa naar voetnoot10 et remissam excusationem magnanimam utrumque gaudeo. Stregnesii, de quo scribis, episcopumGa naar voetnoot11, qui nunc ad majorem cathedram promotus est, esse Paulinum arbitror, cujus historica quaedamGa naar voetnoot12 cum voluptate legi. Spero futurum, ut ei similes multos edat Suedia, qui ecclesias regant, academias ornent. Illustrissimo Domino Ioanni OxenstiernioGa naar voetnoot13 processum dignitatis non ob paternas tantum, sed et ob ipsius virtutes, patriae denique causa opto. Quod dicis minus urgere Gallos hoc tempore prae quam ante fecerunt, ut rata habeantur pacta WismariensiaGa naar voetnoot14, verum est et multis hic quoque apparet indiciis idque me in ea, cujus jam memini, suspicione confirmat. In pecunia moram negant fore. Ad alterum illum scopulum videtur res adhaerescere. Dux BernhardusGa naar voetnoot15 in magnis est difficultatibus, nisi et celeri et magno auxilio sustente- | |
tur. De D. BielchioGa naar voetnoot1 quid sit, scire cupiam. De MiltiadisGa naar voetnoot2 transitu puto nihil constitutum in hoc anno. Quod RidwiniusGa naar voetnoot3 tam bene est habitus, id alios Scotos Suedicae militiae faciet cupientes, quos inter video esse ForbesiumGa naar voetnoot4, qui me hic convenit. D. SpiringioGa naar voetnoot5 larem puto in Batavis fore, quod tamen non nemini molestum fore haud ignoras. HogendorpiusGa naar voetnoot6 de Gallis queritur, illi de ipso vicissim. DanumGa naar voetnoot7 amiciorem factis fuisse quam verbis promiserat, est, cur gaudeamus De Polonia persto credere, ab Austriaca affinitate plus regiGa naar voetnoot8 invidiae quam virium fore. Et illud jam ab Austriacorum consiliis est, jesuitarum uti opera, quae et ipsa nova apud ecclesiasticos alios odii seges erit. Regni rectoribusGa naar voetnoot9 senetoribusque non displicere meos qua publice qua privatim pro re Suedica labores, non tantum laetus intelligo, sed et hoc maximum incitamentum habeo, ut ad tuendum hunc cursum aut augendum etiam, si fieri potest, omnes meas vires commoveam. Multum apud omnes rerum peritos laudatur, ut et antehacGa naar voetnoot10 scripsi, D. BanneriiGa naar voetnoot11 prudentia in tam periculoso receptu. Quae ad ejus res inde secutas pertinent, aut a D. Bielkio, si is vivit valetque, aut a D. SalvioGa naar voetnoot12 exspectabo. DuraeaniGa naar voetnoot13 negotii difficultates me non latent et partem earum attigi in postremis ad te literisGa naar voetnoot14. Digna tamen res est, de qua cogitetur, cum malorum Germaniae pars non exigua e dissidio protestantium nata sit. D. DeodatiGa naar voetnoot15 causam si quid restat, quod ex aequo et bono pro eo fieri possit, tibi bonisque omnibus commendatum cupio. Galli Dampvillerium et Capellam circumsident. Hispani non longe Narbone exscensum fecere. Res inter has duas gentes satis fervet; sed Germaniae bellum unis Sueonibus incumbit. Puto respondisse me omnibus iis, quae in tuis literis erant, de quibus respondendum esset, quamquam breviter, quod hoc tempore multae me multorem literae premerent et ducis Vinriensis praesertim negotia non parvo agentis in periculo. Vale quam optime. Tuae Nobilitati observantissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Septembris 1637. |
|