Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3196. 1637 augustus 6. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, PicolominiusGa naar voetnoot2 valetudine sua recuperata ad exercitum suum rediit, qui septem peditum millibus, mille et octingentis constat equitibus. Mosam transiit ad Ginaium Carlemontio non procul. Quod cum 3 hujus mensis cognovissent cardinalis ValettaGa naar voetnoot3 et MileraeusGa naar voetnoot4, de eo exercitu, qui Landresium ceperat, tribus peditum, quatuor equitum sumptis millibus, machinis octo, alimentis in sex dies ivere visuri, an pugnae reperire occasionem possent relicto quod supererat copiarum sub ducis CandaliiGa naar voetnoot5 imperio ad Malbodii obsidium. Apud Gravelingam tria castella, sed modica, cepere ab hoste Galli sub SanctipreulioGa naar voetnoot6. De duce BernhardoGa naar voetnoot7 nihil pridem intelligimus. Et quicquid nunc acturus est, siquid tamen id erit, serum erit nobis. PontificisGa naar voetnoot8 morbus vitam ei ad finem hujus anni vix videtur permittere. Ex quo cardinalis MedicaeusGa naar voetnoot9 validissimo cum comitatu Romam ingressus cuncta vi sua tracturus videbatur, pontifex milites CCCC Corsos in urbem advocavit. Genuatibus merces, quae in Batavorum repertae erant navibusGa naar voetnoot10, non reddit HispanusGa naar voetnoot11 accessitque ad offensas, quod Genuates, velut per annonae curam, mitti alimenta ad Hispanicos exercitus et ad loca Liguriae Hispanis insessa vetuere: diciturque is, qui nunc ducis ibi magistratum adeptus estGa naar voetnoot12, Gallicae quam Hispanicae amicitiae addictior. Hispani Aglianum muniunt castraque habent Asta non procul a Cruceblanca Tanario tenus nec inter eos SabaudumqueGa naar voetnoot13 agitur quicquam: quin et Gallum militem a se ablegavit Sabaudus, quasi ad tutelam agri Montiferratensis, non tamen ut sermones evadat consilia ejus a Gallicis aliena pridem spectantium. Ager ille Montiferratensis multum raptatur ab Hispano. Bremi prasidiarii detrahunt Lomelli, quae fuerant, munimenta. Rhaeti tandem post relationem, credo, in Hispaniam ejus negotii factam responsa accepere, quibus ipsorum imperium jurisdictioque in Vallem Telinam ac Clavennam firmatur. De religionis reformatae exercitio nihil eis promittitur. Videtur enim velle Hispanus ea res, ut perpetuo sui sit arbitrii laxaturus aut adducturus fraena pro usu temporum. | |
Helvetii duces multum instant apud legatum, qui ibi est, GalliaeGa naar voetnoot1, ut stipendia sibi persolvantur. Ille eos ad BulioniumGa naar voetnoot2, aerarii praefectum, Bulionius ad legatum vicissim rejicit. Ut Burgundia utraque bello eximatur, laborat etiam Sabaudus, sed nihildum proficit. Vesontionem tutatur castris propter positis dux LotharingusGa naar voetnoot3 commeatus habens uberes. Sicut Austriaci oppidorum silvestrium praesidia, ita suum auxere Basileenses pressi supra infraque caesarianorumGa naar voetnoot4 castellis. Mauri piratae Marugiam in Tarantina ora expilarunt. Ex Polono juveneGa naar voetnoot5 intelligo in ea quoque gente de Persico commercio consila agitari. Venit ad me SanctichaumontiiGa naar voetnoot6 domesticusGa naar voetnoot7 Hamburgum rediturus. Dicebat inter caetera videri sibi non eam esse inter Gallos et Suedos, quae deberet, fidem et societatem. Respondi multa, sed praecipua haec: Suedos non posse abs se arcere invidiam belli adeo graviter afflictantis Germaniam, nisi audiant, quae ad pacem proponuntur. Nolle tamen eos sibi seorsim absque Gallis consulere: quod si facere voluissent, habituros pridem fuisse pacem sibi non incommodam. Durum interim eis hocevenire, quod sperata Gallicorum armorum in Germaniam progressio non conspiciatur relictusque sit tot hostium exercitibus unus obex BaneriusGa naar voetnoot8, magno Suediae, ut jam apparet, magno rei communis malo. Dicebat spem sibi factam, quod nos optemus id nunc futurum. Incusavi tarditatem in tempore tam necessario. Si quid tamen etiam nunc fiat in id profuturum, ut post tantam jacturam, quae sunt reliqua, serventur. Eadem apud alios disserere non desino. Landresii capti historiam breviter scripsi antehacGa naar voetnoot9. Exactius eam Sublimitas tua cognoscet ex baronis DegenfeldiiGa naar voetnoot10 literis, quas e castris ad me misitGa naar voetnoot11, quae simul memoriam Sublimitatis Tuae convenire poterunt, ut, si qua pax fiat, ejus quoque viri optime in Suediam affecti habeatur, quanta poterit, ratio. Legi his diebus Paulini Gothini Historiae Arctoae libros tresGa naar voetnoot12. In primis partibus multa ex Johanne MagnoGa naar voetnoot13 parum credibilia et auctoribus fulta suspectis, qualis est PseudoberosusGa naar voetnoot14 | |
[pagina 477]
| |
Ga naar voetnoot14 aliique subjectitii libri ex Annii Viterbiensis | |
monachiGa naar voetnoot1 officina. Ex aliis etiam veris scriptoribus citat, quae ibi non comparent, credo, quod aut malos interpretes aut alienam secutus sit fidem. Caeterum quo ad nostra tempora accedit propius, eo plura habet cognitu dignissima, ob quae prodiisse eum librum gaudeo. Cum nuper in Anglia multi prodiissent in archiepiscopumGa naar voetnoot2 libelli papismi eum accusantes, inquisitum in auctores fautoresque et Lincolniensis episcopusGa naar voetnoot3 carcere mulctaque gravi repressus: tribus aliis, theologo, juridico, medico aures praecisae judicio Camerae Stellatae. In ea cognitione sermonem habuit archiepiscopus sane egregium - vidi enim Anglice editum regio jussu - quo se purgat ejus criminis Deumque testem invocat, nihil aliud sibi propositum quam religionem, qualis publice in Anglia recepta est, tueri. Caeterum si ea, quae ad aliud nihil quam ad exacerbandos animos valebant, mitigaverit gestusque in templis pietati consentaneos requisiverit, iniquum id sibi vitio verti. Inter ea, quae ipsi objecta sunt et multa et frivola, est et hoc, quod pro D. Elisabetha, regina BohemiaeGa naar voetnoot4 ejusque proleGa naar voetnoot5 preces sustulisset. Ostendit morem esse Angliae nominatim pro nemine post regemGa naar voetnoot6 reginamqueGa naar voetnoot7 precandi, nisi pro eorum liberisGa naar voetnoot8. Se reginae Bohemiae optime velle ac pro ea Deo privatim vota fundere. Caeterum videri qui id accusent ita existimare tutiorem fore statum religionis sub ipsa ejusque sobole quam sub rege ejusque liberis ac posteris, quod ut in regem injuriosum se detestari. Salutavit me ex Suedia Angliaque reversus huc ForbesiusGa naar voetnoot9 atque et se et primores Angliae id optare, ut in Anglia legationem obeam. Nihil gratius contingere archiepiscopo posse. Respondi ei mihi in aequo esse, hic an ibi an alibi operas regno Suedico praestem. Quod eo duntaxat animo scribo, ut norit Tua Sublimitas et amicos ibi nunc esse aliquos et me loci mutationem neque ambire neque defugere. SaiudiusGa naar voetnoot10, qui in arce fuit Ehrenbreitsteinii, male a regeGa naar voetnoot11 acceptus est. Hamburgum in gravi periculo esse amittendae libertatis censet LicestriusGa naar voetnoot12, qui et ait servari eam civitatem non posse nisi per FragaGa naar voetnoot13 aut CimonemGa naar voetnoot14. | |
Ab aliis autem intelligo in Anglica aula laborari a Daniae regisGa naar voetnoot1 hominibus, ut societas mercatorum Anglica ab Hamburgo se Gelucstadium transferat. Haec postquam scripseram, venit ad me unus domesticorum NoyeriiGa naar voetnoot2, qui secretarius est status belli negotia curans. Ait regi propositum mandare PyrrhoniGa naar voetnoot3, ut in RosamGa naar voetnoot4 eatGa naar voetnoot5. Cupere vero, ut et IustinusGa naar voetnoot6 ei scribat. Id vero non est difficile. Verum is sic opinatur, omnia haec esse offuciasGa naar voetnoot7. In IoneGa naar voetnoot8, in Burgundia nihil agitur contra N[e]rvamGa naar voetnoot9. Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut sub Tuae Sublimitatis ductu Suedi aut bellum fortiter faciant aut pacem prudenter. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
6 Augusti 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|