Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2973. 1637 februari 27. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine. Die mensis hujus 23 novi cal. regemGa naar voetnoot2 in urbem reversum salutavi domuique ejus restitutam concordiam gratulatus exposui simul ea, quae ad res communes pertinent, iis verbis, quae perscripta mitto. Respondit felice satis memoria ad singula: sibi fratriqueGa naar voetnoot3 optime convenire nec unquam eum fuisse laetiorem quam quod tantis se molestiis expediisset. Intellexisse se, quas Suedi res gererent, a duce VinariensiGa naar voetnoot4, et cum ver nunc appetatGa naar voetnoot5, promoturum se arma hostem versus neque unquam se sua commoda a Suedorum commodis separaturum. Interim video ubique deesse hic pecunias. ParmensisGa naar voetnoot6 haud dubie jam pacem non tantum fecit, sed et sua recepit, tum in quibus locis bellabatur, tum in regno Neapolitano. Putant aut putari volunt Galli principem eum neutras posthac secuturum partes; et commento satis transparente die anticipato misere literas, quibus permitterent, quod jam vetare non poterant, ut speciem famamque amicitiae servarent. Creditur secuturus SabaudusGa naar voetnoot7 hoc exemplum, quando Bremo, non quidem amisso, ut ex rumore scripseramGa naar voetnoot8, sed in arcta redacto videt res Gallicas in Italia nihil habere spei. Mittit ei rex XII cohortes, sed valde inanes et ita tarde se molientes, ut ante Majum Alpes attingere nequeant. Interim multa fient: et sicut Parmensis creditur rebus suis deploratis medio conscioque solo EthruscoGa naar voetnoot9 pacem redemisse arcanis pactionibus HispaniGa naar voetnoot10 ad utilitates directis interque eas de tradenda Hispanis Sabioneta, portu egregio, Genua, non longe, imo ad Padum, quae a duobus litigantibus ipsius custodiae permissa erat, ita et Sabaudum credibile est amicitia, ut solet, pro temporum ratione usurum suaeque saluti ac dignitati consulturum posthabita societate parum certa. Rhaeti Aeniponte reversa legationeGa naar voetnoot11 nihil magni accepere, nisi ut, si agere cum Austriacis velint, compedibus se Gallicis liberent. In arcano dictum legatis, ut, si quas fauces Vallis Telinae suae potestatis facere possent, auxilia ipsis ab imperatoreGa naar voetnoot12 Austriacisque non defutura. RohaniusGa naar voetnoot13 legatum regis LaneriumGa naar voetnoot14 sibi adversantem quaesitis jurgiis inde | |
amovit. Nunc id laborat, ut illas odiosas adeo pactiones ClavennensesGa naar voetnoot1 conventui, quemGa naar voetnoot2 curiae Rhaetorum [agunt]Ga naar voetnoot3, insinuet, quod factu satis arduum nunc praesertim invalida adeo re Gallica, nec egit quicquam nec quicquam acturus peritis rerum speratur. RansoviusGa naar voetnoot4 parat se Danico itineri res Gallicas ibi, quantum, poterit, promoturus. Et ex hominibus non vanis intelligo ingentia munera hinc in Suediam Daniamque mitti: in Suediam, ne ea seorsim pacem faciat; in Daniam vero, ut pax concilietur e maximo Galliae usu. In comitem SuessionensemGa naar voetnoot5, nisi pareat, id est nisi in maxima se induat pericula, dura parantur. Sunt qui frangi his ajunt ejus animum et respicere interdum ad spretum diu matrimonium. Alii in fortuna quamvis aspera perduraturum putant, idque probabilius videtur iis, qui ingenium ejus introspexere. Ab Anglia OgeriusGa naar voetnoot6, quem eo a legatisGa naar voetnoot7 missum scripseramGa naar voetnoot8, spem per literas praebet auditus a rege aliquoties et a regis consilio. Sed qui illam aulam penitus norunt, ajunt eos hieme semper bellum minari, aestate nihil agere. Non placet Gallis Batavorum conatus ad firmandam novis pactis cum Germania amicitiam, praesertim cum imperator Arausionensi principiGa naar voetnoot9 magna pollicitari dicatur. Sed quod cum Gallia habent foedus, eos bello cum imperatore aut Germania non illigat. Heri BulioniumGa naar voetnoot10, aerarii praefectum, qui ad me nuper regio imperio veneratGa naar voetnoot11, accessi, retuli quae AvaugurioGa naar voetnoot12 responsa sunt super Coloniensi conventu et causis, cur eo Suedia non mitteret: de duabus delineationibus foederum Wismariae factorumGa naar voetnoot13 et de eo, quod maxime peteret Suedia, ut imperatori bellum rex Galliae indiceret. Loquebatur, quasi res ea non difficilis erat, contra quam ego censeo spectatis et quae hactenus sunt acta et eo, qui nunc est, Galliae statu. Et in hoc mecum sentit, qui ad me postea scripsit ducis Vinariensis jussu PonicaGa naar voetnoot14. Is dux multis modis se Sublimitati Tuae commendat eique fidam a se operam pollicetur. Quod regi dixeram, idem Bulionio dixi: e re fore, ut is princeps quam primum proprio cum exercitu Rhenum transeat hostiumque partem a nostris alioqui tanto copiarum hostilium concursu periculum adituris abducat. Video valde metuere Gallos, ne Suedi seorsim bello exeant. Idem de Gallo pergit metuere Sabaudus, ut scripsi nuperGa naar voetnoot15. Non is sum, qui inanibus multum | |
movear; tamen et minuta observare hominis est non indiligentis. Video Gallos, cum Anglis nihil debeant, observare tamen magis eorum quam nostram amicitiam: plus ab iis honoris deferri eorum legatis. Gazettarum opifexGa naar voetnoot1, qui nihil nisi consultis potentibus edit, historiam certaminis nostros inter AnglosqueGa naar voetnoot2, cum praeterire facile posset, nugis suis inseruit Anglorum de industria praeposito nomine, et a me primum per HebsteiniumGa naar voetnoot3, lucri ipsius participem, deinde per domesticorum eorum unum monitus, ut in nova charta nostrum praeponeret nomen diceretque non compositam controversiam, quod ipse factum falso affirmaverat, noluit dixitque se solis regis ac cardinalisGa naar voetnoot4 imperiis teneri, quamquam ego et minas adjeceram significans futurum, ut Suedia ostenderet sibi quoque ad dolorem suum vindicandum vires non deesse. Quo magis rerum longinquarum ignari, quales multi sunt, mirantur Suediae regnum de loco primo contendere, eo magis mihi placet institutum meum demonstrandi ex collectis undique testimoniis regni ejus antiquitatem: ac rogo, siquid est a fratribus MagnisGa naar voetnoot5 praetermissum, eo quod pertineat, siquid inscriptionum legumve veterum, id ut nanciscar daturus operam, ne desim ornandis iis, a quibus ornatus sum, neque indignum me ea, quam mihi adscivi, patria. In sermone post orationem cum rege itidemque cum Bulionio, non omisi ostendere, quanto labore agendum esset Tuae Sublimitati, ut sub pupillari regno languentes animos ad consiliorum fortia excitaret ideoque vividis sociorum actibus addendum pondus ejus auctoritati, ne sumptuum sanguinisque fusi pertaesa multitudine, dulcedine otii praeceps decurreret. Frater regius octo sunt dies, quod in hanc urbem venit. Comicis ludis quotidie distinetur et inter fabularum actus multis ipse fabula est. Prudentes extra aulam viri exitio proximam hoc anno fuisse Galliam fatentur, nisi eam Suedorum per Germaniam virtus labantem fulsisset. | |
Coloniam dicuntur legatiGa naar voetnoot1 hinc ante Majum non ituri et pontificiGa naar voetnoot2 quidem, ut se jactet, nolle id colloquium declinare cardinalem: ceterum ignaro et pontifice et aliis agere cum Oli[va]rioGa naar voetnoot3. ChavigniacusGa naar voetnoot4 cardinalis ope gratiam auctoritatemque recepit. In nostro cum Anglis certamine Batavorum quotquot aderant Suedis faverunt. De LactucisGa naar voetnoot5 multam nobis hic casus querendi materiam dedit. Credo facilius se de nobis triumphaturos sperant, si nos prius LiliariisGa naar voetnoot6 triumphandos objecerint. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginaeGa naar voetnoot7, regno Tuaeque Sublimitati propitius adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 17/27 Februarii 1637.
Viri in aula Anglica potentisGa naar voetnoot9 literae ajunt offerri inde Gallis decem millia Scotorum et duo equitum millia sub ductu landgraviiGa naar voetnoot10; sed multos opinari arcanas cum imperatore pactiones istis artibus obumbrari. |
|