Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2966. 1637 februari 19. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime Domine, Cum de litteris meis amplius cogito, inducor, ut credam earum, quas ad Sublimitatem scripsi Tuam, nullas visas Gallis. Alioqui res certas dicerent nec confugerent ad suspiciones, ut facit SanctichaumontiusGa naar voetnoot9. Ceterum potuisse fieri, ut meas ad aliquos legatorum Suedicorum literas viderint aut ab ipsis legatis, quod nihil in iis esset, quo possent Galli offendi, amice monstratas aut ab eorum domesticis non anxie custoditas, haud negem. Sed ex illis literis nihil magni deprehenderint. Legatus BatavorumGa naar voetnoot10, qui a Venetiis huc habitatum venit, cum saepe per amicos significasset velle se mecum ea, quae inter legatos sociorum sunt commercia, ac veterem, quam habuimus, amicitiam colere, et a me paris animi accepisset responsa, cum per dies aliquot in urbe pro ignoto latuisset, nudiustertius misit ad me legationis suae publicum secretarium EuskerckiumGa naar voetnoot11 ac per eum rogavit, ut urbem postridie palam inituro carrucam de more mitterem. Id recepi me facturum misique carrucam et gratulatorem nudiustertius. Miserant eodem legati Angli amboGa naar voetnoot12 suas carrucas et homines. Nostri locum cepere ante Anglos et tenuerunt aliquamdiu. Cum rixa oriretur et educerentur gladii - Angli omnes suos domesticos miserant, ego paucos, ut moris est -, mareschallus LafortiusGa naar voetnoot13, qui legato introducendo missus a regeGa naar voetnoot14 fuerat, interposuit se: cum nostri se nihil iniqui facere ostenderent, dixit Lafortius temporibus Henrici IIIGa naar voetnoot15 decretum, hic ut Angli Suedos praecederent. Nescio, an eo tempore | |
legatio aliqua a Suedis in Galliam venerit. Gallorum autem judicium nobis obstare non posse satis patebat. Dixere nostri antiquitate se regni, causa justissima, niti. Cum impar futurum esset vi certamen, nostri conditionem, quam ferebat Lafortius, quod sine juris nostri detrimento fieret, accepere, ut mea et Angli ordinarii carruca pariter discederent; quod factum est. Sed nostris aliud iter ingressis nova rixa de ordine nata est inter extraordinarii legati Angli et MombasoniiGa naar voetnoot1 carrucam, quae Lafortium sequebatur, atque eo usque incaluit, ut Gallorum unus ab Anglis interficeretur herique nobiles Angli in singularem pugnam provocarentur. Ego sicut ante publico nomine ita heri privato per meorum unum legato Batavo omnia, quae a me proficisci possunt, liberaliter obtuli. Nunc Anglorum exemplum speculabor, ut aut legatum Batavum apud me exspectem, quod antehac Danos fecisse scio aut, si Angli praeiverint, eum ut peregre adventantem salutem. Quid faciendum sit, postquam a rege auditus fuerit, videbimus. Ego sicut dignitatis regni, quam debeo, habebo curam, ita in honesta humanitate concedam nemini. Carrucario nostro, quod dixisset se mareschalli Lafortii imperiis non teneri, heri Galli malum minati sunt. Spero tamen intra verba rem staturam. Mitto indicem copiarum GallasiiGa naar voetnoot2, qui verus hic creditur. MenottusGa naar voetnoot3, qui hic pro SabaudoGa naar voetnoot4 est, existimat inter EusebiumGa naar voetnoot5 et Olivarium agiGa naar voetnoot6 de paceGa naar voetnoot7. Idem existimant LiliariiGa naar voetnoot8. Hostis nihil movere intelligitur: fieri potest, ut internas Galliae turbas speret. Manet enim in metu comes SuessionensisGa naar voetnoot9 aditusque est Sedani a principe Thoma affineGa naar voetnoot10, quo tempore et mater regiaGa naar voetnoot11 et frater regiusGa naar voetnoot12, qui nunc causam suam segregavit, Sedani exspectabantur, obtulitque principibus quater centena millia ducatorum praesentia, in annos ..Ga naar voetnoot13 duodecies centena millia ea lege, ut exercitum alerent pedestrem ad decem, equestrem ad sex millia et, quae sibi vi aut pactione quaesivissent, oppida ea retinerent. Rex, ut ex adjuncto scriptoGa naar voetnoot14 datur cognosci, veniam offert comiti, sed is generosior est quam ut eam accipiat et cautior quam ut ei fidat. Nemo est, qui dubitat, quin, si mansisset Lutetiae, carcer ei domus futura fuerit. | |
Frater regius nondum huc venit morbum excusans et est obnoxius articulorum doloribus nimia venere. Domesticis, quos a se ablegavitGa naar voetnoot1, de impunitate rex cavit. Dux WittenbergicusGa naar voetnoot2 res suas cum imperatoreGa naar voetnoot3 composuisse scribitur et Mons Pellicardi extra periculum esse. Hispani ad Vincentii promontorium classem parant, credo, ut parati sint, si quid forte Angli moveant; quod tamen vix sperare Batavos video. Ex Italia significatur nobis Bremum, castellum firmum Sabaudi, in Hispanorum venisse potestatem. Cum ParmensiGa naar voetnoot4 clam pontificemGa naar voetnoot5, per PandolfinumGa naar voetnoot6 ab EthruscoGa naar voetnoot7 missum agi, ut bello eximatur. Idem dux Ethruscus non rogatus, ut puto, pro Batavis literas commeatus proprias, non quales ante scriptae erant cum Gallis communes, ab imperatore sumpsit. Missus fuit Ratisbonam a cardinali HispanoGa naar voetnoot8 Stephanus GamaraGa naar voetnoot9, tum ut gratulatione de nato puero apud BavarumGa naar voetnoot10 fungeretur tum ut Batavorum postulatis de pace cum Germania firmanda obstaret daretque operam, ne a Belgico fine abstraherentur WaertiusGa naar voetnoot11 et PicolominaeusGa naar voetnoot12. Dux VinariensisGa naar voetnoot13 ne cum Hassiacis se jungat, ibidem metuitur. Rex et cardinalisGa naar voetnoot14 cras hic futuri putantur. De suspendendis per indutias armis inter Gallum et HispanumGa naar voetnoot15 sermones audio, sed parum certos. Regii fratris uxorGa naar voetnoot16 - ita enim nunc hic loquimur - ventura huc non creditur, nisi locum impetret ab injuriis satis tutum. Rem addam ridiculam. Princeps Thomas et cardinalis SabaudusGa naar voetnoot17 testationem Romae perscribi fecere ducem Sabaudum, fratrem suum, satis marem non esse. Ita liberisGa naar voetnoot18, quos regis Galliae sororGa naar voetnoot19 peperit, controversiam intendunt status: dicerem et ipsam traduci adulterii, nisi adultera dici non posset, quae maritum non habet. Dixit mihi is, quem nominavi modo, Euskerckius, a Gallorum res regentibus | |
affirmatum sibi probata in Suedia pacta WismariensiaGa naar voetnoot1. Hoc amplius cardinalis Riceliacus Menotto res Sabaudi hic agenti dixit Tuam Sublimitatem vere primo venturam ad gerendum in Germania bellum; id enim ipsam pollicitam Sanctichaumontio. Existimo hac publica testatione juris nostri facta ita, ut modo narravi, in posterum posse me honeste defugere tales concursus, qui causas praebent sanguini et caedibus, a quibus abhorreo. Et id in posterum sequar, nisi aliud Tua Sublimitas mihi praeceperit. Batavo legato si hoc officium negassem, haud dubie non erant defuturi, qui id in signum male affecti in rempublicam illam animi mei caperent. Gaudeo improbari ab hoc legato quaecunque adversum me fecit PaviusGa naar voetnoot2. Video metui, ne Aenipontana Rhaetorum legatioGa naar voetnoot3 turbas det animosque a Gallis magis etiam avertat. Sunt, qui Persarum de Turcis victoriam recentem magnis verbis celebrant: sed nullas dum vidi literas ejus auctoritatis, cui credi omnino debeat. Iamjam veniunt ad me duo missi ab utroque legato Anglico; quaerunt, an meo jussu mei homines fecerint dixerintque ea, quae fecerunt dixeruntque. Dixi mandasse me meis, quod mihi mandatum esset, ut dignitatem regni Suedici, tanquam omnium regnorum inter christianos antiquissimi et maximi, tutarentur. Neque id factum in Angliae injuriam, cum etiam in foederibus cum Gallia initis alterae semper tabulae Suediae nomen priore loco ferrent. In modo agendi si quid peccatum esset, a me non mandatum, qui ideo tam paucos misissem, ne ad vim faciendam missi crederentur. De loco atque ordine paciscendi quicquam neque me potestatem habuisse neque meis dedisse. De cetero me velle exspectari a me omnia, quae ad fovendam amicitiam inter regna interque legatos et me privatim pertinerent. Ad haec nullo dato responso comiter a me discesserunt. Iam audio missa a Gallis quatuor millia hominum mari duce HarcurtioGa naar voetnoot4, ut Parmensi subveniant: serum, ut vereor, auxilium. Dicitur Anglia subtracto publico nomine privatorum ope velle sublevare rem Palatinam. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, det reginaeGa naar voetnoot5, regno Tuaeque Sublimitati omnia prospera. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Februarii 1637. |
|