Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2957. 1637 februari 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime Domine, Ternas jam literarum congeries Caleti retineri audio, ventisne adversantibus | |
an quod navigia desint an et arte eorum, qui sua mala hoc praecipue tempore nolunt innotescere, haud dixerim. Postquam postremum scripseramGa naar voetnoot1, salutavi principem CondaeumGa naar voetnoot2, hujus nunc urbis praefectum. Cum is multum de Batavis quereretur, dixi iis tamen solvi promissa, Suedis non solvi. Et cum de PavioGa naar voetnoot3 injectus sermo esset, dixi ejus solius opera factum, quod tam multa mihi in obeunda mea legatione injecta essent impedimenta. Puto eum aliquid nostrorum sermonum significasse regiGa naar voetnoot4 aut cardinaliGa naar voetnoot5. Venit deinde ad me HeufdiusGa naar voetnoot6 paulo jam quam ante explicatius loquens missas ad SanctichaumontiumGa naar voetnoot7 literas delegatorias pro iis, quae nobis deberentur ex foedere WismariensiGa naar voetnoot8, si id probaretur, ad finem usque anni 1636. Pro veteri reliquo ex foedere anni 32Ga naar voetnoot9 se fidem suam obstricturum ita tamen, ut rogaturus sit SpiringiumGa naar voetnoot10, si quae res turbidae ex transverso interveniant, venia ut sibi detur, qui injectum sibi a potentibus officium recusare non potuerit. Addebat velle ad me venire praefectum regiae pecuniae BulioniumGa naar voetnoot11, et venit is postridie regis jussu, cujus et literas mihi praelegit. Quae mihi indicavit haec erant. Adfore brevi hic ducem BernhardumGa naar voetnoot12 - is heri advenit - retentum hactenus nonnullis in illis locis, unde venit, seditionibus. Propositum regis eum auctis copiis in Alsatiam mittere. Optare regem, ut Gallia, Suedia, Batavi naves hominesque mittant in oram Hispaniae, credo, ut si nihil aliud bello in HispanumGa naar voetnoot13 nos quoque illigent. Delineatum cum Anglis foedus: cumque ea scriptura ivisse in Angliam OgeriumGa naar voetnoot14; sensum hunc esse, ut promittat jam nunc Anglia nihil se facturam, quovis Austriaca invalescat, naves det Galliae utendas quindecim, militem apud se permittat legi. Tum vero ni tres intra menses rex AngliaeGa naar voetnoot15 ab imperatoreGa naar voetnoot16 impetret restitutionem Palatinatus utriusque cum electorali dignitate - dempto, quod Gallia, si pertendatur Maximiliano BavaroGa naar voetnoot17, dum vivit, relinqui debere electoratum, velit pacem non eo minus accipi -, tum ut in belli societatem cum Gallia veniat invitenturque Suedi et Batavi se adjungere fidemque dare et accipere nullius pacis [nisi] in commune admittendae. | |
His dissertatis addebat compositum negotium regem inter fratremqueGa naar voetnoot1. Sperari idem de comiteGa naar voetnoot2 - missus ad eum est BrioniusGa naar voetnoot3 ejusque exspectatur reditus - et, quo magis impellatur missum se ad matrem ejusGa naar voetnoot4 petitum regis nomine, ut si Drosam non potest, certe in praetorium aliquod aut suum aut regis discedat. Id regno, id ipsi, id filio expedire. Addebat feminam esse liberioris linguae quam ferrent haec tempora. Post haec de pecuniis eadem dixit, quae pridie dixerat Heufdius, ipsumque simul Heufdium - nam una venerat, sed in conclave non intraverat - advocari ad nos jubet clareque dicere, quod fecit, suscepturum se onus solvendae pecuniae, quae ab anno XXXII nobis deberetur. Me vero rogabat - quod et ante Heufdius fecerat -, cardinali Riceliaco ut scriberem contentum me eis, quae proponerentur. Sed hoc defugi dicens mihi quidem flagitationem injunctam, recipiendi autem curam Heufdio. Itaque rectius fore, si quod Sublimitati Tuae scripturus esset, id signatum daret cardinali legendum mittendumque. Urgebam, ut praesens pecunia mitteretur, qua in rebus adeo urgentibus uti Tua Sublimitas posset, et mecum idem ab Heufdio postulabat Bulionius paratum se dicens usuras pendere. Sed Heufdius illud de usuris non recusans ajebat se Spiringio potestatem facturum, ut partem aliquam ejus pecuniae, quando vellet, sumeret ipsique solutionem injungeret: puta ad LXXX francorum millia. Eodem die post meridiem venit ad me comes LicestriusGa naar voetnoot5, cui cum de iis rebus locutus essem, quae mihi Bulionius dixerat - quanquam enim is rem latere voluerat, id tamen ita intelligendum sensi, ne apud eos taceretur, quorum esset hoc negotium -, dixit mihi nihil conventum multumque timere se, ne praescripta illa lineamenta evanescerent, maxime quod ad bellicam pertineret societatem. Valde autem se metuere, ne pacem praeripiat Suedia. Respondi indefinite ostendisse semper Suedos ac Tuam maxime Sublimitatem, quantopere cordi ipsis esset salus eorum, quos religio metusque communis nobis conjungerent. Ad res Batavas cum delapsus esset sermo, dixit mihi Angliae regem ad Galliae regis exemplum jussisse salutari Celsitudinis titulo Arausionensem principemGa naar voetnoot6, qui tamen in acceptando hoc nomine cunctari dicitur. Die, qui hunc est secutus, venit me salutatum princeps Condaeus. Repetivit, quae Bulionius Heufdiusque dixerant ita, ut appareat mihi rem ipso conscio gestam. Inter conventiones regis fratrisque dicebat esse, ut valeret matrimonium tamdiu disceptatumGa naar voetnoot7. Neque se unquam sensisse aliter - credo, quod feminam illam desperatae fecunditatis esse intellexerit - et credere se idem mihi semper visum. Dixi sententiam, quae valere talia conjugia vellet, esse haud dubie receptiorem. | |
Cepit inde de aliis theologicis controversiis loqui, de eucharistia maxime deque pontifice. De hoc facile inter nos convenit omnia, quae regum quaeque episcoporum essent, sibi per vim vindicanti pontifici obsisti aliter nequisse quam ut etiam concessa eriperentur, ut fieri solet in liberis civitatibus, ubi primorum aliquis dominatum parat invadere. De Anglico foedere vix quicquam sperabat et comitis Licestrii id optantis dicebat nullam esse in aula Anglica auctoritatem. Neque dissimulabat eas esse Galliae res, ut festinatae pacis egerent. Haec ut ab illis didici, ita suo ordine commemorare duxi officii mei. Inter alias causas, quae Gallos de nobis sollicitos faciunt - sunt autem satis multae ex rerum ante actarum conscientia - haec est, quod Ratisbonensia imperatoris ad monitus electorum responsa huc pervenerunt, unde apparet id omni modo velle imperatorem, ut seorsim cum Suedis, seorsim cum Gallis agatur, et cum Suedis prius, si fieri potest. De Italiae rebus, quanquam bene nos sperare voluerat Bulionius dicens SabaudoGa naar voetnoot1 ad res bene gerendas multum copiarum subministrari, aliter rerum peritos omnes judicare video neque eos dubitare, quin ipse pontifexGa naar voetnoot2 volens an quod tempora aliter non ferant, Hispani rebus se aptet ita, ut nuper in arcano per comitem CarpegnamGa naar voetnoot3 duci ParmensiGa naar voetnoot4 suasor fuerit, se ut ad Hispani partes referret. Placentiam audimus HetruscoGa naar voetnoot5 permissam ut sequestro. Ducis Parmensis conjugemGa naar voetnoot6 inde egressam venisse Parmam. In iis, quae me vetant de Anglis sperare quae optantur, haec sunt, quod pontificis res agens LondiniGa naar voetnoot7 sacellum ibi apertum habeat more nuntiorum, quod post ArundeliiGa naar voetnoot8 adventum non modo legatus HispanicusGa naar voetnoot9 longum cum rege Angliae habuerit colloquium, qua de re monui antehacGa naar voetnoot10, sed et una cum rege Arundelii magnifico convivio interfuerit, quod falsa comperitur jactata fama de CottingtonoGa naar voetnoot11 refrigerato apud regem planeque rerum potentes manent, qui fuere antehac. His addam, quod vix credibile sit, novum romanorum regemGa naar voetnoot12 ita palam se ingesturum fuisse Palatino negotio, nisi speraret aliquid se conficere posse, quo amicitias pararet utiles imperium inchoanti. Frater hic regius Blesis mansurus creditur et Sedani comes Suessionensis apertioribus inter ipsos et cardinalem odii causis quam ut tuto una esse possint. Spargitur hic rumor quidam mihi non creditus, cujus tamen apud me etiam princeps Condaeus meminerat, velle imperatorem suum, quod Bohemiae est, suffragium dare Palatinae domui, id autem, quod Palatinorum fuit, relinquere Bavaro ejusque posteris. | |
Die hujus mensis octavo sub vesperam advenit huc dux VinariensisGa naar voetnoot1; vidi eum inter primos die decimo; suum studium in rem Suedicam desideriumque placendi Tuae Sublimitati large praedicat. Quo magis credam serio haec dici est, quod Gallicam amicitiam et cardinalis ValettaeGa naar voetnoot2 praegravem potestatem expertus vix ultra tolerare hanc sortem potest. Neque tacet PonicaGa naar voetnoot3, nisi seorsim, cui imperet, accipiat exercitum, id eum acturum, ut a Gallia se liberet. In illud ut proprias habeat copias sibi uni parentes, opem meam invocant, quae, si quid possim, ei defutura non est. Nam et ante ejus adventum id negotium per legatos alios commendaveram ac ipse per me in sermone tum apud Condaeum principem tum apud Bulionium. Ait dux GallasiumGa naar voetnoot4 non sine periculo aegrotare Friburgi. Pater IosephusGa naar voetnoot5, homo inquies, Stellae BipontinoGa naar voetnoot6, qui contra pacem Pragensem latine scripsit, mandata dedit scribendi edendique causas, ob quas illegitima censeri debet, quae facta est nuper regis romani electio. Praecipuum argumentum, quod a Bavaro olim se accepisse ajunt, hoc est, quod rex romanus non ut imperator majore suffragiorum parte fieri possit, sed consensus ad id omnium requiratur, nempe quia extraordinaria neque necessaria sit haec dignitas. Miror consilium, cum scripta talia irritent hostem, vires autem ejus non imminuant. Quod saepe ex aliis audiveram, contra quam hic vulgaverat rumor, verum esse ex duce ipso cognovi, Gallasio non multo minus fuisse XX (!) millibus, cum ipsi Vallettaeque ultra XX millia non essent. Venturus huc jam dicitur frater regius multisque utrimque lachrimis cum rege collocutus. Purgavit autem ita se, ut omnem culpam in comitem Suessionensem transtulerit, cujus posthac satis dura erit conditio nihil aliud illi relinquens quam perpetuum sub hoc regno exilium aut reditum cum summo periculo libertatis. Mater ejus Creilam discessit adsitum Esiae amni oppidum. Dum haec scribo, literae mihi redduntur Tuae Sublimitatis datae 13 AugustiGa naar voetnoot7 et posteriores 3 DecembrisGa naar voetnoot8 cum chartis adjunctis, pro quibus summaque Sublimitatis Tuae in me benevolentia gratias habeo maximas. An literas meas ullas Galli interceperint, nescio: non videntur mihi ullae intercidisse. Si quas tamen aperuerunt, nihil repererint a me maligne scriptum: secutus semper sum aut vera aut credibilia. | |
Cum Bulionius a rege ad me venerit, videntur nonnihil de sua in me acerbitate remisisse. Quod si tamen pertendunt, mihi omnis erit grata sedes, ubi reginaeGa naar voetnoot1 regnoque utilem me praebere potero. De conventu Coloniensi video, quae regni curatoribusGa naar voetnoot2 placuere cum iis, quae hic semper sensi dixique et quae ad Tuam Sublimitatem scripsi, congruere. Pacificator Coloniae erit legatus pontificisGa naar voetnoot3, quiGa naar voetnoot4 quo nos loco habeat, non ignoramus. Cum eo agere nos non possumus. Agent Galli nosque volent suam accessionem fieri. Praeterea quam dignitatis regni Suedici studiosi non sint, multis argumentis possem ostendere. De Vismariae delineatis pactionibus dixi semper exspectare me a Suedia literas, quibus nunc acceptis ad earum tenorem sermones dirigam. Redibo ad regii fratris negotia, ut quae postea didici adjiciam. 8 Hujus mensis ex novo Calendario is princeps Aureliani cum cardinali locutus est per tres horas: coenavit deinde cum rege. Decem de domesticis suis carissimos antehac a suo comitatu removit rege ita volente: haec deditio magis quam pax est. Mutuae illae, quas rex oppidis pagisque indixerat, pecuniae tot impedimenta tot excusationes reperiunt, ut vix quarta pars ejus, quae sperata erat, pecuniae summae ad regem perventura videatur. De Burgundia utraque bello eximenda non procedit negotium. Rex Dordani est, inde Versaliam, qui locus hinc diei distat itinere, sicut creditur, venturus. Venit hac hora me resalutatum dux Vinariensis. Perstat poscere proprias, cui imperet, copias negatque, ni id fiat, sibi in hac militia duraturam potentiam. Venit et legatus Angliae ordinariusGa naar voetnoot5, qui ita nos de Anglis jubet sperare, ut nihil definite promat. Ne longior sim, desinam, si prius, Excellentissime atque Illustrissime Domine, Dei tutelae reginam, regnum Tuamque Sublimitatem commendavero. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Februarii 1637.
RansoviusGa naar voetnoot7 ait Vallettae et ducis Bernhardi copias fuisse ad XII aut XIII millia, Gallasii ad XXIVm., quod annoto, quia ab eo quod ex duce intellexeram, multum differt. Angli Legati negant in Anglia constitutum quid, Coloniam missuri sint necne. Heufdius non dedit mihi exemplum ejus epistolaeGa naar voetnoot8, quam ad Sublimitatem Tuam mittendam prius monstraturus erat cardinali, quod tamen mihi se daturum dixerat. | |
D. SchmalchiusGa naar voetnoot1 jam a nobis abit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|