Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2939. 1637 januari 29. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot9.Excellentissime Domine, Quid de principumGa naar voetnoot10 motu, ex quo multa pendent, futurum sit, difficilis etiamnunc est divinatio, nisi quod omni modo id agit cardinalisGa naar voetnoot11, eorum ut in se consensum distrahat. Oblatam comiti per BotruiumGa naar voetnoot12, quam signaret, cautionem mitto. Sed eam | |
ille repudiavit, ut cavillationibus obnoxiam et quia Monsorium ita infirmum est eoque situ utGa naar voetnoot1 ad securitatem cujusquam conferre nihil possit. LeoGa naar voetnoot2, qui apud fratrem est regium, scripsit suspectiorem se quam ut multum proficere queat: rogat mittatur alius. Interea Aurelianensis civitas dubitare coepit an regemGa naar voetnoot3, si in fratris principisGa naar voetnoot4 ipsorum peculiaris malum armatus adveniret, recipere deberent. Et cardinalis ob nova onera ibi quoque invisum se sciens dubitat, an eo loco citra periculum esse possit. Frater vicissim regius exercitui regis videt se fore imparem. Deinde dicitur eum spes, quam in duce ValettaGa naar voetnoot5 et eo, quem is habet, milite collocaverat, fefellisse. Ita mutuus metus rem ad quietem videtur adducturus rege quidem substituro in itinere inter Fontem Bellaqueum et Aurelianum, fratre autem tutam habitationem sibi suisque habituro, ubi nunc est, Blesis. Ad haec firmanda expressit a rege satis invito cardinalis, ut ChavigniacusGa naar voetnoot6 mitteretur, quanquam irrisus nuper multum a domesticis fratris regii, quos ipse antehac non tam gratia quam comitatu ipsius depulerat, quos inter RiveriusGa naar voetnoot7 e carcere reversus mira fratris regii comitate ac gaudio fuerat acceptus. LafortiusGa naar voetnoot8 nuper ad cardinalis colloquium admissus aperte ei dixit, si sibi custodienda itinera obvenissent, si videret ea transire fratrem regium modico comitatu, se id dissimulaturum idemque facturos alios, quibus eam curam mandare rex vellet insito omnibus cavere eorum offensas, qui summae spei propinqui sunt adeo. Duci BulionioGa naar voetnoot9 cur diffidant qui hic possunt plurimum, causa non levis est. Nam cum nuper ad eximendum obsidio Ermesteinum mandatum a rege accepisset et imperium in reliquias BrezaeaniGa naar voetnoot10 exercitus, primum Chavigniacus CharnassaeumGa naar voetnoot11 sibi addictum socium ejus imperii ascripsit ignaro patre IosephoGa naar voetnoot12; cumque intelligitur aegre id pati dux Bulionius, revocatae subito sunt copiae ita, ut prius in Gallia essent, quam ipse mare ingressus esset. Principi quoque ArausionensiGa naar voetnoot13 creditur memoria eorum, quae ad eripiendum ei principatum facta suntGa naar voetnoot14, haerere firmius quam ut inani Celsitudinis titulo possint obliterari. CrequiacusGa naar voetnoot15 sero ab armorum per Italiam regimine abducitur, postquam illius et SabaudiGa naar voetnoot16 vetera dissidia res occasionesque egregias perdiderunt. Par- | |
mensemGa naar voetnoot1 coactum iri, ut cum Hispano transigat, nisi perire velit, multi aestimant. Ita Montisferratensis Mantuani regio manebit ab aemulis aut etiam inimicis duobus hinc Sabaudo, inde Parmensi circumsessa communisque belli poena in ipsum incumbet. Misit tandem imperatorGa naar voetnoot2 suo regisque HispaniGa naar voetnoot3 nomine literas tuti commeatus pro iis, quos Gallia mittet ad Coloniensem conventum; erunt autem hi SanctichaumontiusGa naar voetnoot4 et DavausiusGa naar voetnoot5 laborante adhuc, ut se excuset, FeuquerioGa naar voetnoot6, qui ad praefecturam suam abit Viridunensem, ibi cum erit, morbum forte causaturus. AngliGa naar voetnoot7 non negant se in eo esse, ut aliquid cum Gallis paciscantur, cujus rei absolvendae causa missus in Angliam est OgeriusGa naar voetnoot8. Cum vero ad arma eos venturos credi non sinit fuga omnis parlamentaris conventus et nihil remittens illa de mari cum Batavis contentio, quale futurum sit, quod moliuntur, foedus, incerta conjectatio est, nisi quod eo inclinat, ut credantur adjuturi se invicem ad pacem constituendam e suo utrorumque usu sepositis aliorum rationibus, praesertim Suediae. Principi CondaeoGa naar voetnoot9 hujus urbis praefectura non per scripturam et approbationem parlamenti, ut solet, sed sola regis voce data est ut rege jamjam huc reversuro. De Burgundiis bello eximendis haeret adhuc negotium. Interim quos bello cepit dux BernhardusGa naar voetnoot10 huc venturus cis paucos dies, ii GallasiumGa naar voetnoot11 ajunt cum sex millibus transrhenana petere; ab iis, qui mansere et quos sub se habuit habetque dux CarolusGa naar voetnoot12, obsideri Montipelliscardum; addunt aliorum literae percursari ab iis quae inter Ararim Rhodanumque; capi et incendi arces et trepidationem Lugdunum usque pervadere. Ionvellam hostis etiamnunc tenet. Regem HungariaeGa naar voetnoot13 non electum tantum sed et inauguratum more majorum Galli in editis chartis praetensum regem Romanum vocant, quod TrevirensisGa naar voetnoot14 abfuerit suffragium quodque in medio armorum aestu peracta sint comitia. Non est dubitandum, quin haec nova dignitas novam etiam Coloniae suscitatura sit de legatorum ordine controversiam, cum veteribus exemplis constet reges Romanos ab imperatoribus proximum sibi locum vindicare non ferentibus id Gallis. Multi ad me adferunt valde sollicitam esse hanc aulam, ne Suedi sine se hoc bello se extricent. | |
Cardinalis Riceliacus pontificemGa naar voetnoot1 excitat in controversia de Ferrariam spectantibus finibus, cum Romae operam suam ad ea promovenda, quae pontifici placent, multum jactaverit. Princeps autem Condaeus ita ambit cardinalis gratiam, ut Brezaei filioGa naar voetnoot2 filiam suamGa naar voetnoot3 nuptum offerat nolentem quamvis et nolente matreGa naar voetnoot4. At comitis Suessionensis materGa naar voetnoot5 regem filio suo infensum adire veretur, quanquam non ignorare potest rex multa filios facere, quae matres nolunt. Comes GuichiusGa naar voetnoot6, propinquus cardinalis, amotus ab aula gratiaque, quod nuper ad fratrem regium missus multo vino linguam non tenuerit in iis, quae ut maxime arcana ipsi fuerant credita. Dux Carolus decem millia scribitur habere, eos augeri novis e comitatu Burgundiae militibus. Mari nihil agitur et in ora Aquitanica manet hostis, munitior quam ut facilis expulsu sit futurus. Haec scribenti intervenit Feuquerius accinctus itineri Viridunum. Nescire se dicit, an Coloniam iturus sit, nec id optare, sed facturum quod rex voluerit. Putabat e re fore, ut sine legati nomine aliquis a Suedia sit Coloniae et vicissim e Gallia aliquis Lubecae aut ubicunque de pace in Germania agetur, utque non tantum nihil definite paciscantur alteri sine alteris, sed et mutuo se, quae agentur quaeque offerentur, faciant participes. Promisi me scripturum quae dixerat. Reviviscit hic rumor de futuris PolonumGa naar voetnoot7 inter et imperatoris filiamGa naar voetnoot8 nuptiis. Gallasius ipse Friburgi adhuc esse dicitur. Nuntius pontificiusGa naar voetnoot9 amicis dicit in magna se spe esse pacis. Interim multum militem ab imperatore scribi, magnos commeatus Brisaccum et Heilbronnam ferri undique scribitur. Metu seditionis in hac urbe jubentur opulentiores in armis esse. Tum vero quanquam sperare jubemur fratris regii cum rege concordiam, multae cohortes a limite Ligerim versus eunt. In Angliam simul venerat ArundeliusGa naar voetnoot10, legatus HispanicusGa naar voetnoot11 per duas horas cum rege AngliaeGa naar voetnoot12 collocutus est. At ex hac urbe nuntius jam nunc acceptis ex Brabantia literis ad regem subito profectus est. Cum in sermone percunctaretur Feuquerius, quis futurus esset legatorum ordo, quid Suedi et quantum et quamdiu in Pomerania postularent, ecquid pro | |
libertate Bohemiae aut electoratus illius jure in alium transferendo essent acturi, partim silentio partim indefinita dissertatione ista declinavi. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, rebus regni, reginaeGa naar voetnoot1 Tuaeque Sublimitati faveat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 19/29 Ianuarii 1637.
Regi persuasum est comitem, cum Corbia adhuc obsideretur, in necem cardinalis cepisse consilia eoque ei est implacabilis. Nonnulla suspicio est Gallos jam certos esse, quibus conditionibus cum hostibus possint depacisci, quia nos quoque aurem praebere ad pacis leges, quod ante nolebant, video nunc eos facile pati. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|