Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2949. 1637 februari 6. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Si quando necessaria fuit in scribendo diligentia, nunc eam maxime a me requiri arbitror, quo tempore res hic omnes in eo sunt motu, qui ad externas etiam deliberationes plurimum ponderis adferre possit. Cum et FeuqueriusGa naar voetnoot2 mentionem injecerit, an temporaria possessione eorum, quae in Pomerania tenemus, vellemus esse contenti, et comes LicestriusGa naar voetnoot3 sperare se dixerit nihil nos habere velle de Germania, nisi dominorum voluntate, tentor credere foedus aliquod inter Gallos Anglosque cudi, quale scripsi antehacGa naar voetnoot4. Illud video nunquam magis trepidasse hanc aulam, ne a Suedis deseratur, tam malo suo tempore hoste quatuor in finibus loca insidente Galliae, ipsa autem intus adeo discordante. Itaque HeufdioGa naar voetnoot5 promittunt intra annum se soluturos quod Suediae ex foedere debent, voluntque, ut ipse tanquam de praesente pecunia fidem suam Sublimitati Tuae obliget, quod video eum, quae est prudentia, non facturum iis verbis, quibus obstringi posset, quanquam spem facile et accepturus et daturus est nec quicquam in sua sedulitate patietur desiderari. Sed quod maxime ipse metuit, hoc est, ne brevi totius aulae circumagatur facies. Comes perseverat nihil credere. Frater regiusGa naar voetnoot6 quid facturus sit, variant conjecturae. Ante paucos dies navi Ligerim ingressus fugae famam sparserat: rediit Blesas. Brionus comesGa naar voetnoot7 bis eo commeavit et ad regemGa naar voetnoot8 rediit missus iterum ChavigniacusGa naar voetnoot9. Spem conciliationis adferebant quae heri literae venere Aureliano, ubi rex est et cardinalisGa naar voetnoot10. Princeps CondaeusGa naar voetnoot11 et alii hic proceres non putant id animi fore fratri regio, ad regem cardinali comitatum ut veniat utque, siGa naar voetnoot12 ipse audeat, non ausuros qui nunc apud ipsum sunt horum, quae nunc sequitur, consiliorum auctores. Quod si ille aliqua perrumpit, et aut Sedanum longo ambitu penetret aut | |
adjungat se ad nobilitatem populosque regentibus infensos, quae sint inde occasiones hosti nasciturae, quod periculum Galliae, nemo non videt. Ex hac urbe, quae quotidie in seditionum est metu, machinae aliquot Aurelianum pertrahuntur. Et in oppidis omnibus ad Ligerim aliisque circum Blesas aucta praesidia, obsessa quantum fieri potest equitatu itinera. Ad comitem SuessionensemGa naar voetnoot1 missi a regina matreGa naar voetnoot2 nunc CognaeusGa naar voetnoot3 et FabioniusGa naar voetnoot4 augent metum. Vectigal vinarium et mutuo petitas pecunias passim recusat populus nec est, qui cogere audeat. At comitis RussiaciGa naar voetnoot5 - is sororem ducis BulioniiGa naar voetnoot6 in matrimonium habet - bona annotantur, quod nuper comitem Suessionensem e Gallia discedentem in itinere hospitio exceperit, ne quis circa fratrem regium idem impune se laturum speret. ParmensemGa naar voetnoot7 cum HispanoGa naar voetnoot8 transegisse pacificante EthruscoGa naar voetnoot9 credunt Itali. Nisi frater regius jussis pareat inque regis sit potestate, vix putatur Coloniam iturus DavausiusGa naar voetnoot10, quod pater ipsiusGa naar voetnoot11 fraterqueGa naar voetnoot12 impense semper fratris regii gratias captaverint. Id si est, Feuquerius non defugiet legationem, qui iter Viridunense distulit, ut cum duce BernhardoGa naar voetnoot13 colloqui possit; in dies hic exspectatur. Ex principe Condaeo legatoque Licestrio intelligo literas tuti commeatus ab imperatoreGa naar voetnoot14 itemque a cardinali HispanoGa naar voetnoot15 scriptas pro legatis GalliaeGa naar voetnoot16 literas sociorumque ejus, reginaeGa naar voetnoot17 nimirum coronaeque Suediae, ducis SabaudiGa naar voetnoot18, Ordinum Batavorum. Ita Galli sine postulatu nostro me ne admonito quidem nostrum egere negotium seque venditarunt Austriacis, tanquam nos haberent inter accessiones suas. Venit ad me his diebus quidam e publicanorum genere: ajebat electorem BrandeburgicumGa naar voetnoot19 | |
[pagina 78]
| |
Ga naar voetnoot19 mercatoribus quibusdam cessisse id, quod ipsi restabat ex | |
pecunia olim a domus suae principibus credita Henrico IVGa naar voetnoot1 rebus arctis ipsius. Summam, quae restaret, esse CIX millium et CLXV francorum. Si a cardinali et Bulionio impetrare possem solutionem, hoc obtentu, quod ad reginam reginae nostrae parentemGa naar voetnoot2 res ea pertineret, cessura mihi XX millia. Ego, qui satis scirem non eam meam esse hic gratiam, ut vetus debitum tamdiu flagitatum reciperem, et pecuniae, si unquam, nunc maximam esse inopiam, tamen, ut rem certo cognoscerem, nihil respondi nisi velle me documenta inspicere. Dedit mihi exemplum chirographorum, delegationum et apocharum, quae retinui. Reliquum esse, quantum dixerat, apparet. Iis inspectis dixi minime decorum mihi fore si commendarem ejus negotium, qui hostis esset Suediae. Nam matris reginae negotium hic verti mihi non constare, si quando elector Brandeburgicus ad Suedicam amicitiam se referret, tum visurum me, quid mei esset officii. Iuris mercatoribus cessi documentum reddidiGa naar voetnoot3. Sed ejus loco mandati [proposui]Ga naar voetnoot4 instrumentum ad recipiendam solutionem signatum ab electore vacuo relicto spatio, in quo nomen procuratoris scriberetur. Haec autem sic tractavi et perscribenda judicavi, ut, si quid forte reginae dominae nostrae matri debeatur ab electore Brandeburgico vel dote aliave causa, cogitemus, an suo tempore hinc servari possit. Si poterit, mihi satis grande lucrum erit, officii praestiti conscientia. Comitis Suessionensis materGa naar voetnoot5 ab hac urbe jussa discedere est. Iamjam dicit mihi legatus baro ScudamoriusGa naar voetnoot6 missum ad regem DaniaeGa naar voetnoot7 WyckiumGa naar voetnoot8, qui hic res Angliae egit, in Suediam vero BarclaiumGa naar voetnoot9, narraturos quae in comitis ArundeliiGa naar voetnoot10 legatione evenerunt, simulque significaturos paratum regem AngliaeGa naar voetnoot11 ad fortia pro Palatinatu consilia, si socios reperiat, quae conditio tam laxa est, ut ad multa effugia pateat. Fama tamen hic spargitur quindecim millia militum ab Anglia landgravioGa naar voetnoot12 datum iri. CampioGa naar voetnoot13 nobilis a comiteGa naar voetnoot14 missus ad fratrem regium Aureliani retentus est, ne spem concordiae inter fratres turbaret. Mitto postremam regis epistolamGa naar voetnoot15 ad fratrem, cui an pariturus sit, scire avet haec civitas. | |
Rupifucaldius paterGa naar voetnoot1 novandi suspectus, quod magna ejus apud Pictones sit potentia, filium suumGa naar voetnoot2 regi misit obsidem. Mater Suessionensis regiis literis jussa Drosam oppidum ire negat id valetudinem suam pati satis libere additque impermixtam se filii de abitu consiliis gnarumque id patri IosephoGa naar voetnoot3. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae, regno Tuaeque Sublimitati prosper adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6 Februarii 1637 novi Cal. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|