Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2929. 1637 januari 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Quantam mei curam gerat Sublimitas Tua, tum aliis antehac summae benignitatis indiciis cognovi tum ex postremis D. SpiringiiGa naar voetnoot5 literis, per quas praeceptum mittit ad HeufdiumGa naar voetnoot6, ut mihi persolvat non tantum, quae feci, impendia, sed et quae debentur mihi trimestria quaeque debebuntur Iunio tenus. Pro his beneficiis gratias ago Sublimitati Tuae Deumque precor, ut major quam hactenus mihi detur materia, in qua elaborem, ne indignus appaream tot ornamentis neve inutilis reginaeGa naar voetnoot7, regno Tuaeque Sublimitati mea sit opera. Ad conventum Coloniensem video non properari, dum Hispanus moras nectit spe Galliae motuum neque festinat cardinalisGa naar voetnoot8, cui bellum pace tutius, praesertim si bene procedat novum rei pecuniariae commentum jussis urbibus municipiisque ac vicorum etiam, quibus mercatus est, tantum regiGa naar voetnoot9 dare nomine mutui, quantum rex in singulas descripsit. Id autem tantum est, ut inde confici possint quadraginta et amplius milliones. Accessit ad me iterum is, cujus antehac memini, GothofredusGa naar voetnoot10. Causas, cur putaret legatos a Suedia mitti Coloniam non debere, praeterquam quod civitas tota alieno a nobis sit animo, has afferebat, quod pontificis legati exsortes suae communionis ne aspicere quidem cupiant adeo quidem, ut, qui Verbinum ad pacificationem Hispaniae Galliaeque missus fueratGa naar voetnoot11, abiturum se dixerit, si Angli | |
eodem admitterentur; deinde quod evitari nequiret certamen de dignitate atque ordine legatorum inter se haud dubie animos asperaturum. Hic cum aliqua inseruisset pro regno Francico ad vindicandum ei locum ab Imperio Romano proximum, liberali dissertatione ostendi in conciliis, quae ad ecclesiastica pertinerent, nihil observatum aliud, quam ut pro tempore regnum quodque, quo ecclesiae et quidem romanae se aggregasset, locum obtineret. Id vero ad res civiles nihil pertinere. Et tamen ab Upsaliensi episcopoGa naar voetnoot1 principem locum deberi regno Sueciae magnifice in concilio Basiliensi disputatum. Ceterum, quumGa naar voetnoot2 quae plurimum ad conciliandam regnis dignitatem valent, antiquitas et finium amplitudo spectarentur, his Suediam facile vincere. Opponenti possessionem regum Francorum dixi, ea si vera esset, non ultra tamen posse extendi quam adversum eos, qui cessissent. Nostros pridem nulla habuisse negotia extra sui septentrionis orbem, ubi concessissent nemini: ex quo propius ad has partes ipsos sua virtus tulisset, in foederibus rebusque aliis cum Francorum regibus ex aequo egisse. Dicebat idem Gothofredus optimum fore, ut Gallia primum suam pacem faciat, quam Lotharingia reddita paucis retentis praesidiis obtineri non difficilem, addito ne pro confecta res habeatur, nisi et Suediae pax detur: ad quam deinde Gallos conciliatores fore. Nihil ad hoc dixi mecum cogitans, si ita se res offerant, inverti pari jure posse eum, quem ipse proponebat, agendi ordinem. At alius vir rerum prudens e protestantibus tum sociis nostris tum iis etiam, qui abducti essent a nostra societate, non existimare nos e re esse communi eo loci mittere, ubi regnatura esset pontificis auctoritas. Paratos nos alibi agere de iis, quae ad protestantium salutem pertinerent, et re ipsa ostendere non tam nostra nobis commoda quam quae nobis ipsisque sint communia esse cordi. Addebat idem non abs re fore, si quis linguarum rerumque actarum sciens sine legati nomine Coloniae sit, non tam ibi pacturus quicquam quam quae agantur visurus auditurusque atque ea omnia et si quid socii aut amici suggerent perscripturus ad eos, quorum res Suediae per Germaniam in manu sunt. Haec alia aliorum cogitata significanda duxi, si quid forte ad eam, quae in Suedia super hoc negotio suscepta est, consultationem lucis adferre possint. Non dubitat Venetus legatusGa naar voetnoot3, quin Rivaltam, unde magis prematur Placentia, teneat Hispanus, qui agros Placentinum Parmensemque permisit coli, sed postulatas indutias negavit. Ut Galli rebus ibi extremis succurrant, vix quicquam spei non magis quam de iis, quae mari frustra speraverant. | |
MarinusGa naar voetnoot1 quas mittit literas, eae serius ad me venere quam quas nuper misi recentiores, sed ejusdem plane argumenti. Quae accedit Parmensis ducisGa naar voetnoot2 epistolaGa naar voetnoot3 elatior est quam pro presente rerum ejus statu, et vere ne scripta sit, an ab Italo aliquo Galliae favente supposita, dubito. Dux BernhardusGa naar voetnoot4 commoda ad transigendam hiemem militi suo loca in Barrensi agro circumque accepit itaque brevi hic futurus creditur. Propiores ad vestram notitiam sunt res Polonorum, tamen quod ex ejus gentis literis discimus, reticendum non arbitror: consultari apud eos de tutandis contra Turcas Moschosque finibus et reficiendo in Borysthene Castelloaant., quo Cosaccorum excursus prohibeantur deque nummorum aequo pretio. RagoskiumGa naar voetnoot5 in Turcicam fidem receptum fama hic manet. Miror, quod Ratisbona scribitur in tuti commeatus literis, quae ibi scriptae sunt pro Batavorum legatis additumGa naar voetnoot6, ut in tutela essent fidei publicae ad conventus usque finem. Videtur enim pro imperii hostibus haberi quibus eum in modum cavetur. Viderit haud dubie Sublimitas Tua causas, quas Hispani adferunt, cur Batavis ab imperio jus pacatorum affirmari publico pacto non debeat, ingeniosas satis. Haud parum refert ejus negotii, quis futurus sit exitus. Mitto Gallicum Iustelli librum pro causa domus PalatinaeGa naar voetnoot7. In eo tamen quod defendit electorum in imperium delinquentium posteris jus ad electoratum perire non posse, contra se habet plerosque Germaniae iurisconsultos, et exempla tum in Palatina tum in Saxonica domo. Iam nunc ex D. ThuanoGa naar voetnoot8 disco GallasiumGa naar voetnoot9 cum parte exercitus trans Rhenum ivisse, quod tamen sibi nondum compertum ait PonicaGa naar voetnoot10 addens missos a duceGa naar voetnoot11 excursores in comitatum, qui captivos adducant, unde certiora cognoscantur. De principum duorumGa naar voetnoot12 consiliis quid dicam, nescio. Ad comitem Suessionensem misit iterum princeps ThomasGa naar voetnoot13; dicunturque ei Hispani offerre copias, quae sub ipsius nomine militentGa naar voetnoot14, quas augeri posse ab iis, quos in Gallia comes sibi faventes habet, qui efficere possint, ut clam ad ipsum dilabatur a se miles. His diebus Sedani exspectabatur frater regius cunctis in occursum paratis, nec aliud impedimento putatur fuisse quam quod obsepti erant regis cura transitus. Si | |
perrumpere potuisset, putabatur eodem ventura regina materGa naar voetnoot1. Nunc rex de suo consilio LeonemGa naar voetnoot2 ad fratrem misit, ut aequis, quas rex obtulit, concessionibus contentus sit: simulque rex Fontem. Bellaqueum it, inde ut creditur, iturus Aurelianum et Blesas et quidem cum exercitu. Frater regius quin fugam sit capturus, non dubitatur. Sed an populos aliquos ad arma tracturus an mari quaesiturus iter in Angliam varie existimatur. Princeps CondaeusGa naar voetnoot3 rege absente urbis hujus praefecturam accepit hac lege, ne onera intendantur, alioqui periculum prospiciens. Multi putant cardinalem, ne internum bellum simul cum externo in se trahat, pacem cum HispanoGa naar voetnoot4 et imperatoreGa naar voetnoot5 facturum, qualemcunque poterit, hoc excusabilius, quod culpam corruptae gloriae in eos sit rejecturus, qui regis obsequia exuerunt hoc inter cetera praetexentes, quod pacem omnino faciendam judicent. Princeps ArausionensisGa naar voetnoot6 amicitia sedulo hic jam colitur: deditque ei rex in literisGa naar voetnoot7 Celsitudinis titulum nunquam antehac usurpatum possessoribus tum modici tum summi imperii jus quod attinet, diu disceptati. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginam, regnum Tuamque Sublimitatem aspiciat propitius. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Ianuar. 1637.
Haec postquam scripseram, intelligo comitem Suessionensem a PiccolominioGa naar voetnoot9 quatuor accepisse equitum millia; quorum is consiliis maxime utitur homines esse magni animi, sed non uni cardinali, verum et regi infestos ob ereptas dignitates aut non datas. Apud fratrem regium esse RupifocaldiumGa naar voetnoot10 potentem apud Pictones. Suspectos regi et duces RetziumGa naar voetnoot11, Bellae Insulae ad oram Armoricam opportunae ad receptanda auxilia dominum, et Longavillanum ducemGa naar voetnoot12, Normanniae praefectum, comitis affinem, et SanctisimoniumGa naar voetnoot13 nuper gratia regis ejectum, cujus in manu Bresta, Armoricae portus. Et hic adjiciunt quidam Blavettae in eadem ora praefectum BrissacumGa naar voetnoot14. EspernoniusGa naar voetnoot15 se regi purgavit. | |
Lugduni civitas novo isti oneri sub mutui nomine audenter se opponit et creditur latius manare exemplum. Rex jubet haud dubie ad arma respectans ducem Bernhardum illico ad se venire, ubicunque futurus est. Est autem nunc Fonti Bellaquei. Legati BritanniciGa naar voetnoot1 agentem suumGa naar voetnoot2 in Angliam mittunt, ut cum mandatis novis quamprimum redeat. Ajunt se nihil hic pacisci velle nobis inconsciis. Scribitur Ratisbona electoratum Trevirensem dari Leopoldo, imperatoris filioGa naar voetnoot3. Ita cuncta, quae adversus magnitudinem Austriacam structa erant, ad eam magis magisque stabiliendam vertuntur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|