Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3232. 1637 augustus 29. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot1.Praestantissime Domine, Binas jam nunc eodem tempore abs te accipio literas magno satis scriptasGa naar voetnoot2 temporis intervallo, 13/23 MajiGa naar voetnoot3 et 18 JuliiGa naar voetnoot4 ut hic numeramus. AppelbomiusGa naar voetnoot5 jam ante quindecim hos dies tradiderat quas ei dederas, atque eis jam respondiGa naar voetnoot6. Nihil magis est necessarium quam augeri mareschallorum nostrorum copias. RexGa naar voetnoot7 promisit mihi se et illas, quas habet dux BernhardusGa naar voetnoot8, aucturum, ut is in transrhenanis locis quam cepit sedem tueri atque inde ulterius promovere se possit. Dixi regi multa de pace, quae Suedis offerantur ab hominibus caesarianis. De cancellario SultaniGa naar voetnoot9 quod scribis nosse pergratum est. Novos delectus nostros e Scotia per fretum Danicum transiisse nondum audio. GalbaeGa naar voetnoot10 de VespasianoGa naar voetnoot11 pauci sunt, qui non faveant contra SophosGa naar voetnoot12. Sed horum erit aut vires parare proprias, quae sufficiant, aut amicos circumspicere. RansoviiGa naar voetnoot13 copias diffluere audio stipendii penuria neque ipsius privatae opes sunt, quantae CrassiGa naar voetnoot14, ut ex suis reditibus exercitum alere possit. De RidwenoGa naar voetnoot15 dolet mihi deseri ab eo res Suedicas. Quid BarclaioGa naar voetnoot16 responsum sit, jam vidi. De TibulloGa naar voetnoot17 quod scribis, ejus rei apud me quoque mentionem injeceratGa naar voetnoot18 Alexandrinorum majorGa naar voetnoot19. Respondi plane, ut ibi responsum scribis, eamque | |
formam in prioribus sermonibus paris argumenti servo. Neque enim alia reperiri potest minus ansata. Magnum D. cancellariumGa naar voetnoot1 rectius nunc valere et Suedici regni et totius Europae et, si ad tanta privati etiam aliquid licet addere, nostrum utriusque gaudeo causa. Literas abs te ab Hollandia D. SpiringioGa naar voetnoot2, si Lutetiam ad HeufdiumGa naar voetnoot3 inscribas, recte perventuras arbitror. MullerumGa naar voetnoot4 exspectabimus nihilque omittemus circa eum, quod nostrae erit copiae. EpisteiniusGa naar voetnoot5 immerito de me queritur. Post rixam inter meos et Anglorum hominesGa naar voetnoot6 RenaudottusGa naar voetnoot7, rumusculorum venditor, narrationem chartis suis inseruerat, in qua Anglos praeposuerat Suedis ita dubio sermone, ut intelligi id inter nos transactum possetGa naar voetnoot8. Vocavi ad me Episteinium, cui cum Renaudotto lucri societas est. Dixit ita se esse necessarium Renaudotto, ut sine dubio ipsius causa facturus esset, quod volebam, id est ut in alia charta vicissim Suedos Anglis praeponeret. Ursi eum id ut faceret. Spopondit se non laboraturum tantum, sed et effecturum: sed rogavit, ut ego quoque anniterer misso ad Renaudottum meorum aliquo, quod feci. Cum is parum auscultaret, bis terve Episteinio aurem vulsi, ut praestaret quo susceperat. Ille vero accusare Suedos tardae solutionis, dicere sibi undequaque quaerendam vitam, in Renaudottum nullum sibi imperium. Ut magis eum impellerem ad id procurandum, quod ipsius esse in potestate ex ipso cognoveram, dixi, si bonam hac in re praestaret operam, me quoque ipsi opitulaturum, ut ei solveretur, quae ipsi assignata erat, pecunia. Adeo promovi nihil, ut pro bona opera consilium mihi daret, saneGa naar voetnoot9 absurdum, ut Renaudottum in jus apud parlamentum vocarem. Angli qui non in bellum, ut nostri, sed in nugas plurimum expendunt pecuniae, facile largiendo nos vicere apud homines nugatores. Haec ipsa est rei veritas, cujusGa naar voetnoot10, quanquam satis in meo dicto fidei esse arbitror, testes habeo. Academias apud vosGa naar voetnoot11 scholasque in melius restitui gaudeo et sunt eae quoque res non indignae cura viri principis. De DuraeoGa naar voetnoot12 quid responderint Upsalienses, vidi: si quid ultra in eo negotio geretur, sive id procedat, sive cessim eat, doceri gaudebo; ego quoque difficultates non parvas video, sed non omnino insuperabiles. Antiquarius hic quidamGa naar voetnoot13 Britannorum Armoricorum originem, quam eruditi | |
omnes ex magna Britannia petunt, vocis quodam sono non abludente sperat se in Prussia posse reperire ejusque rei signa undique indagat. Si quid tibi forte eo pertinens in manus venerit, rogo id ne invideas, non dicam mihi, cui illud commentum non persuadetur, sed ipsi. Vale, vir eximie. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
19/29 Augusti 1637.
Epsteinio tantum abest ut male velim negotium ejus pecuniarium maxima cum sollicitudine magno D. cancellario, D. Spiringio, postremum etiam Heufdio commendavi nec destiti, priusquam confecissem. Sed publica existimatio privatis gratiis antehabenda est. BorthwykumGa naar voetnoot1, de quo scribis, audio hominem esse, cui sine fidejussore credi non debeat. Ex comite Licestrio intelligo RedwinumGa naar voetnoot2 jam militem pro Suedis scribere in BritanniaGa naar voetnoot3. | |
In dorso: Stockholmiae, die 15/25 Septembris 1637. |
|