Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3225. 1637 augustus 29. Aan S. BielkeGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Omnis illa inquisitio in via Angliam versus, in monasterio Vallis Gratiae, apud ChevreusiumGa naar voetnoot2 captusque et auditus reginaeGa naar voetnoot3 cubicularius, qui in Bastilia est, Laportius nomineGa naar voetnoot4, eo pervenit, ut non literis tantum, sed et sua scripta signataque confessione regina manifesta esse dicatur sociatorum cum Hispania consiliorum in fraudem Galliae. Ea res facit, ut sperare liceat etiam gravius quam antehac exarsura inter Gallos Hispanosque odia dubiam reginae famam illis onerantibus, his tuentibus. RexGa naar voetnoot5, cum ei his diebus ducis BernhardiGa naar voetnoot6 negotium commendarem, pollicitus est se ipsius aucturum copias, quantum Galliae res paterentur. Laudabat idem rex marescalli BanneriiGa naar voetnoot7 res gestas et quidem ut peritum se talium judicem satis ostenderet; addebatque non obscure id agi a caesarianisGa naar voetnoot8, ut Suediam Galliamque distraherent. Quod vel maxime cavendum utrisque. In Belgico fine mutuo metu Hispani Gallique distinentur et illi ad Montem Hainoviae se tenent, hi ad Malbodium sedulo se immuniunt; videturque sine ulla re magna iis in locis transiturus hic annus. Legati AngliGa naar voetnoot9 frequentia cum regis Galliae ministris colloquia habent. Volunt tamen Galli nos credere nihil actum esse, nihil actum iri, nisi hac conditione, si et Suedi se adjungant et Batavi. Multae ex Germania literae ajunt Bavari filiumGa naar voetnoot10 esse mortuum, filium autem minorem Alberti BavariGa naar voetnoot11 fore coëpiscopum Coloniae. Bernatibus infensam esse aulam caesarianam, tum ob alia, quae vicinarum urbium praefecti in pejus nuntiavere, tum ob permissum aliquoties transitum militi externo. Constantiae auctum praesidium. A Rhaetis legatosGa naar voetnoot12 ire in Hispaniam testandi obsequii, et ut firmentur aut etiam augeantur concessa a LeganesioGa naar voetnoot13. Eosdem a Leganesio urgeri, ut promissum Hispaniae in usus militem sine mora mittant. Missum et a duce ParmensiGa naar voetnoot14 legatumGa naar voetnoot15 in Hispaniam de suis rebus. | |
Cairum oppidum in via, qua ad Finale itur, captum a Gallis et Pedemontanis, quos nunc imminere Carcanae, loco inde haud ita multum absito, Itali nunciant. Sane nunc nuncii ad nos adveniunt capta a Gallis, qui ad Belgicum sunt finem, alterum oppidulum, alterum municipium. Illi Bellimontio, huic Sorae nomen. Ea evenere diebus XXII et XXIII hujus mensis, ut hic numerum inimus. Precor omnia optima tibi familiaeque tuae, Illustrissime Domine. Excellentiae Tuae perpetua observantia addictus
| |
Lutetiae, 19/29 Augusti MDCXXXVII. |
|