Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3217. 1637 augustus 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Cum omnes Suedos fraterno ut debeo amore complector omnemque materiam quaero, in qua id possim ostendere, tum vero ejus juvenis, quem mihi Tua Sublimitas commendat, Haraldi AndreaeGa naar voetnoot7 praeclaros conatus patriae se reddere studentis utilem, quantacunque in me erit ope, adjutabo. Mihi cuncta Tuae Sublimitatis imperia exsequi, haec autem etiam sine imperio exsequi persuave est. Femineae quaedam molitiones ad turbandas res cardinalis Riceliaci diligentia in herba oppressae sunt. Quidam ex reginaeGa naar voetnoot8 cubiculariis in domo ducis ChevreusiiGa naar voetnoot9 ab ipso cancellario FranciaeGa naar voetnoot10 jussus exhiberi captusque est et literae quaedam, quae apud eum servabantur. Inde ivit cancellarius idem in monasterium | |
religiosarum Vallis Gratiae; ibi quoque literae quaedam captae statimque ab archiepiscopo ParisiensiGa naar voetnoot1, qui cancellarium comitabatur, demota abbatissaGa naar voetnoot2 e comitatu orta Burgundiae fratremque habens praefectum VesontionisGa naar voetnoot3. Surrogata ejus in locum aliaGa naar voetnoot4. Ducis Chevreusii uxorGa naar voetnoot5, quanquam apud Turones absens hoc, quicquid est, consciverat. Itaque Lochum abducta est et abbatissa illa in monasterium satis longe hinc Charitatis. ReginamGa naar voetnoot6 haec spectant omnia eique VindexGa naar voetnoot7 jussit significari nescio quid. Ex eo alter alteram non vidit nisi in ecclesia. Felix est EusebiusGa naar voetnoot8 in praeveniendis iis, quae adversum se multa struuntur. Princeps MargaretaGa naar voetnoot9 oravit per literas, ut nuptiae suae sicut a parlamento damnatae sunt, ita ab eodem parlamento probentur. Responsum est pati posse regemGa naar voetnoot10, ut eam uxorem frater, si vult, habeat, sed ita ut matrimonium secundum leges contrahatur, non ut quasi ante contractum valeat. Heri apud VenetumGa naar voetnoot11 fui. Is mihi praelegit responsum, quod latine datum est Viennae ipsorum ibi res agentiGa naar voetnoot12, postquam literas tuti itineris pro foederatis Galliae - ita verba habebant - poposcerat. Exemplum tamen mihi non dedit. Ait in eo imperatorGa naar voetnoot13 partem eorum, pro quibus posceretur, ipsos id nolle, ut WirtembergicumGa naar voetnoot14 et Argentorati civitatem. Ceteros quoque imperatoris subditos ac vasallos Galliae foederatos esse nullo jure posse. Aequum, ut regi cuique jus relinquatur liberum de suis statuendi subditis. Etiam in Ratisbonae cum Gallia conventis id primum esse, ne alter alterius jussa detrectantes subditos adjuvaret. Cum Suedis agi jam coepisseGa naar voetnoot15. Si tamen hi abruptis coeptis colloquiis mallent Coloniam mittere, quod se non arbitrari, non negaturum se petentibus literas tuti itineris. Sed nec Batavis si id postularent. Addebat imperator ita se credere Venetos quod hac in re agerent, magis agere, quod rogati a Gallis operam negare non potuissent quam quod ipsi postulata aequa existimarent. Ea occasione delapsi sumus ad sermonem de conditione principum Germaniae: in possessione eos esse a multis saeculis foedera faciendi patriam communem non laedentia. Ut cum talibus egisse imperatores saepe. Denique illustre adferebam argumentum ex pace VerbinianaGa naar voetnoot16, in qua regum uterque plurimos Germaniae principes ut socios atque amicos suos comprehensos voluisset. Et quia SabaudumGa naar voetnoot17, | |
pro cujus legatisGa naar voetnoot1 datae essent literae, plus habere juris quam Germaniae principes caesariani dixerant, disserui eum quoque vasallum esse imperii ejusque per Longobardiam vicarium. Quod vero Germaniae principes praeter homagium etiam judiciis, quae Spirae nunc exercentur, teneantur, in eo par ipsis in alios jus quale aliis in ipsos tantundemque eis accedere quantum decedere. Nam et ab ipsis quosdam legi judices; et ipsum imperatorem ibidem conveniri. Illud addebat Venetus dixisse imperatorem, ni ipsum ut imperatorem agnoscat rex Galliae, se quoque eum pro rege Galliae non habiturum. Mihi videntur ne inchoari quidem ulla posse colloquia, si in limine ea offensa jaciatur. Invitanti nos ad Coloniensem conventum eidem Veneto dixi eum locum nostris hominibus infestum cunctaque circumjecta et literis et commeantibus minari periculum. Idque facile ei persuasi. Ceterum ita me arbitrari sive Hamburgum sive Haga placeret ponendis ad pacem fundamentis, facile Suedos aptaturos se amicorum desideriis idque tam Anglis quam Gallis significatum. Ex Helvetiis habemus conventuros Rhaetos et, ut videtur, probaturos, quae acta sunt Mediolani, mitti ab iisdem legatosGa naar voetnoot2 in Hispaniam. Nolle Helvetios transitum per suas terras dux BernhardusGa naar voetnoot3 capiat tum ob alia, tum quod Constantiae metuant. Ex Italia multum imminutum morbis HispaniGa naar voetnoot4 exercitum; in Vercellensi agro saevam fuisse populationem; plura indies erumpere indicia arcanae conventionis Hispanum inter et Sabaudum. Exspectari a CrequiacoGa naar voetnoot5 V M peditum, equites D CC; sed credo non admodum in promptu esse id auxilium. In regno Neapolitano refoveri classiarium militem et ad novos mari conatus impulsorem esse OquendumGa naar voetnoot6 petito etiam a Majorica milite. Quae de Batavis captae sunt merces praeter navesGa naar voetnoot7, ipsas estimari millione et CCC M scutatorum. Ab iis cum Livornum perductae essent, magnam pecuniam accepisse ducem EtruscumGa naar voetnoot8 pro ea, quae sibi a regno Neapolitano deberetur; Genuatibus etiam per Hispaniam prohibitum quos ibi reditus habent alienare. PontificisGa naar voetnoot9 malo loco esse valetudinem. Is si moritur fitque, ut credibile est, ad HispaniGa naar voetnoot10 nutum pontifex, poterit ea res Gallos excitare ad ea consilia, quae a rebus protestantium minus erunt aliena. Haec postquam scripseram, intelligo adversus reginamGa naar voetnoot11 illamque Chevreusii mitigatum; regiis [iussis]Ga naar voetnoot12 sunt tamen nobiles quidam de domo reginaeGa naar voetnoot13 relegati. | |
Ivojum in Luxemburgico octingentis militibus defensum subegit CastilionaeusGa naar voetnoot1. Sancti Pauli Fanum in Belgico fine ab hoste desertum cardinalis ValettaeGa naar voetnoot2 cessit militi. Nunc hi Hesdinum petere dicuntur: vix est, ut quicquam magni agant hoc anno. Nescio, an pro certo affirmare ausim, quod Galli praedicant, transgressos Rhenum apud Rhinavium Benfeldio non procul, HailleriumGa naar voetnoot3 primo deinde, cum suis ducem Bernhardum. Literas enim nondum habemus de ea re. Gunichaudus iesuitaGa naar voetnoot4, quod mirum in ejus societatis homine, nisiGa naar voetnoot5 quod hoc modo alia sua purgare quaerunt in ecclesia hic insigni, quae est Germani Antisidoriensis, publice dixit homines esse judicii exigui, qui de belli hujus, quod nunc rex gerit, justitia disputent. Se ex cathedra veritatis affirmare omnibus paratumque id se vel suo signare sanguine justissime proque ipsa religione sumpta haec arma tenerique omnes regis subditos et bona et vitam tam sancto proposito devovere. Nisi enim se rex opposuisset sese, eo abitura fuisse Hispani regis consilia, ut pontificem suum faceret eleemosynarium. PiccolominiusGa naar voetnoot6 magno cum exercitu Montem Hannoniae tegit. Plura nunc non erant, nisi ut, quod semper facio, Deum precer, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro rebus regni, reginaeGa naar voetnoot7 Tuaeque Sublimitatis prosperis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Augusti 1637.
Rusticae seditionis millia aliquot in Querciaco agro caesa. Metuere Germanos video Erfurdo, Lunemburgo, Hanoviae. Johannes WaertiusGa naar voetnoot8 in Badensi agro VIII millia, sex ad Rhenum habere SavelliusGa naar voetnoot9 creditur. Iam nunc nuntium certum accipimus de Rheno transito a duce Bernhardo et aliquot post diebus caesis Waertii copiis, cujus rei historiam ita ut a filioGa naar voetnoot10 qui apud ducem Bernhardum est, mihi mittitur hic addoGa naar voetnoot11. Scribit mihi dux, ex quo hinc abiit, XXII obsidiones tum magnas tum parvas sibi peractas. |
|