Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3215. 1637 augustus 22. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Habeo gratiam pro liberali epistola data IV Augusti novi Cal.Ga naar voetnoot2 Coloniensis conventus satis otiosus est hactenus. Utinam Hamburgi aut Hagae fiatGa naar voetnoot3 aliquid, quo nectantur inter se ii, quorum interest, ne Austriacae magnitudini plus accedat. Nam ut pax aequa ab hostibus impetretur hoc tempore, ipse praesens rerum ubique conspectus credere nos vetatGa naar voetnoot4. Valde aveo intelligere, quae futura sint judicia motusque animorum apud Suedos et Batavos, ubi foedus, quod Gallos inter et Anglos perscriptum est, conspexerint. Ego quanquam ex sermonibus multa de pactis illis mirum in modum suspensis intellexi, tamen de non lecto mihi federe parco judicare. Labor isteGa naar voetnoot5, ut puto, aut D. SalvioGa naar voetnoot6, aut tibi incumbet, quem prosperum utinam tam causas sperandi habeamus quam habemus optandi. Vides, quam multum retro egerit Suecos amicorum tepor. Iam primum omnia ostendunt se moliri Galli, ut Rhenus transeatur, et rumor quidam est factum id non procul Benfeldio. Interim damnum temporis quantum est? Ivoium a CastilionaeoGa naar voetnoot7 captum est. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot8 et MillereiusGa naar voetnoot9 bonum habent exercitum. Sed nec minorem opponit PicolominiusGa naar voetnoot10 et, ubi de Breda desperaverit, hostis vires huc vertet, ita ut pro magno habituri sint Galli tutari sua. Principes PalatinosGa naar voetnoot11 eam addiscere artem, sine qua caeterae principum jacent, non ipsorum tantum, sed et publici interest plurimum. In Anglia non ita infirmam esse eam partem, quae consilia fortiora probat, quin facile sustentari possit, si eo consilia | |
hortatusque conferant Suedi, Galli, Batavi, multi me docent aulae illius periti et ab ea recentes. WaertiusGa naar voetnoot1 in Bavaria sit an in Badensi agro, haesitat fama. Rheni interim ripae praesidet SavelliusGa naar voetnoot2. Putantur huic sex esse millia, illi plus octo. Interim et de Erfurdo et de Luneburgo et de Hanovia audimus, quae timere nos cogunt. Conspecti sunt prope Norembergam IIm Hongari ac partim Croatae, qui Hanoviam petere putantur. Landgravium CassilensemGa naar voetnoot3 persistere in bello eique novum sub RanzovioGa naar voetnoot4 adventurum militem rumor est, qui his locis utiliter spargitur. PolonusGa naar voetnoot5 quin per affinitatem domus dominatricisGa naar voetnoot6 suspiciones in se sit concitaturus eorum, qui libertatem acriter amant, dubitandum non puto. Praeterea rebus forte nostris non incommode accidit, quod ille rex Suediae imminens regnum Angliae, mari praepotens, abs se alienaverit, ad eos autem se applicaverit, a queis et ante nihil nisi hostile exspectabamus. In Italia segniter res geruntur brevique SabaudumGa naar voetnoot7 cum HispanoGa naar voetnoot8 inducias habiturum ajunt Hispani et credunt quidam pontificisGa naar voetnoot9 ministri. Apud Batavos vetus est illa dissensio aliorum arma, aliorum quietem et tutos navigatus malentium. Sed utrorumque interest res Brasilianas sane speciosas diligenter foveri, ingens momentum aut in bello ad distrahendas hostium vires aut ad subigendum ejus animum, ut aequam pacem pati possit. Quo magis gaudeo comiti MauritioGa naar voetnoot10 rem bene procedere. Sancti Pauli fanum ab hoste desertum invasere, qui cum cardinali Valetta sunt. Nunc Hesdinum ituri putantur Montem Hannoniae magnis viribus tuente Picolominio. Molitiones quaedam femineae contra cardinalem Riceliacum ejusque consilia, ut creditur, causam dedere, cur quidam ex reginaeGa naar voetnoot11 domo captus tortusque sit. Abbatissa Vallis Sanctae GratiaeGa naar voetnoot12, quo saepe itabat regina, loco suo demota, alii ex reginae domo relegati, literae tum apud ducem ChevreusiumGa naar voetnoot13, tum in illo Monasterio Vallis Gratiae captae. Abbatissa illa ex comitatu erat Burgundiae fratrem habens praefectum VesontioneGa naar voetnoot14. Natum inde inter regemGa naar voetnoot15 reginamque frigusculum. Sedari paulatim videtur. Quicquid deprehensum est tegitur. Ipse | |
Franciae cancellariusGa naar voetnoot1 capiendis literis hominibusque adhibitus credi facit aliquid magni aut actum aut creditum. Rusticorum, qui arma in regem ceperant, pars in agro Querciacensi caesa; dicuntur fuisse ad VI millia. Viennensis aula Venetas res agentiGa naar voetnoot2 literas tuti itineris pro legatis principum Germanorum, ut subditorum imperatorisGa naar voetnoot3, diserte negat et ait imperator se regem Galliae pro rege Galliae non habiturum, nisi ab ipso ipse ut imperator agnoscatur. Iam nunc certos accipimus nuncios captum duci BernhardoGa naar voetnoot4 Ensinhemum VI Augusti frustra obsistente Waertio, transisse ejus militem Rhenum. Immuniisse se. Vi repulsum Waertium cum munimenta oppugnaret, amissis suorum septingentis Vale, Illustrissime Domine, cum tuis omnibus. Excellentiae Vestrae observantissimus omni cultu
| |
12/22 Aug. MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 19/29 Aug.i A.o 1637 Hagae. |
|