Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3188. 1637 augustus 1. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Illustris Domine, Non potest tibi ignotum esse, qua fortuna post praelium Wittstochiense in Saxonicis partibus egerit quantaque constantia ingruentes hostium vires sustinuerit dominus BanneriusGa naar voetnoot3 ea semper spe, ut socii si non Germanicae et nostri, saltem proprii commodi habita ratione iis consiliis mature admoverent manus, quibus salvari communis causa et coniuncta adversum nos hostilis potentia diverti ac distrahi posset. Id cum non solum non factum, verum libertas insuper permissa hosti ferme qui [c]quid illi restat virium - exceptis quae sub PiccolominioGa naar voetnoot4 ad Rhenum exiguae remanserint copiae - ex superioribus Germaniae partibus abducendi et adversum dominum Bannerium intendendi, coactus est, postquam per semestre temporis Torgaviae substitisset accedente GallasioGa naar voetnoot5, GelenioGa naar voetnoot6 aliisque, ne undique cinctus includeretur, tandem exire Torgavia et propius ad oram maritimam accedere, ut se WrangelioGa naar voetnoot7 coniungat et acerrime instanti hosti aliqua saltem spe sese opponat. | |
Hanc rerum faciem pro tua prudentia velim christianissimo regiGa naar voetnoot1 iisque, qui consilia moderantur, ob oculos ponas eisque ostendas, quantum non publicis tantum, sed et illorum rationibus offuturum sit, si destinata his in partibus Austriaci perficere possint, considerandumque relinquas, quid nobis animi inesse debeat viso nunc cum de foedere multa loquantur et quam maxime forti cooperatione communis causa egeat, nos nostraque pericula tam leviter haberi et Germaniae res quasi deseri. Si eae tales remonstrationes tuae efficere possint, ut illic quoque saniora consilia sequi et exequi in animum inducant, nos in nobis nil desiderari patiemur; sin minus, rem nos oportet permittere dispositioni divinae ac tempori nil interim, quod convenit, neglecturi. Vale. Illustritatis Tuae amicissimus
| |
Dabantur Stockholmiae, die 22 Iulij Anno 1637. | |
Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sac.ae Reg. ae M.tis Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario. In dorso schreef Grotius: 22 Iulij 1637 Cancellarius. En boven aan de brief: Rec. 10 Sep. |
|