Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3187. 1637 augustus 1. Van. A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Ex literis tuis de die 26/16 IunijGa naar voetnoot7 et adiuncta in Procopium destinata praefationeGa naar voetnoot8 video dignari te otii quoque rationem nobiscum communicare, id est animadverto voluisse te id temporis, quod publicis negociis et Reginae meaeGa naar voetnoot9 servitiis substrahere potueris, nostrae gentis gloriae impendere et consecrare. In quo proposito, per se laudabili et glorioso ac quod affectum tuum in res nostras clarissime ostendit, ut perseveres, non tantum rogandus mihi es, verum etiam a me gratiae tibi quam maximae habendae, quod huius operis gratiam communicare cum nomine meo digneris eumque addere cumulum iis, quae tibi caeteroquin maxima debeo. Perlegi obiter, quantum temporis brevitas permisit, dictam praefationem cumque perspiciam te multorum circa nostrae gentis originem progressum et rebus gestis errores, multorum etiam calumnias redarguere et refellere cunctaque summa diligentia, summa fide, accuratissimo indicio collegisse et disposuisse, ut nihil mihi veniat in mentem, quod addendum praefationi, vel verius et solidius dici posse putem idemque de toto opere praesumendum esse non dubitem, non tantum non dehortandus mihi es, verum summopere sollicitandus, ne cuncteris publici id iuris facere et hoc beneficio obligare gentem, quae te sibi despondit | |
tuaque omnia singulariter aestimat et veneratur, et ipse frui fama, quam ex patrocinio veritatis et operis laude mereris. Recommendavi et nunc et saepius hunc affectum et hanc operam tuam illustrissimis regni administratoribusGa naar voetnoot1 et per occasiones recommendare non desinam, qui studium et intentionem tuam non tantum probant, verum gratissimum habebunt, si cogitationes quandoque tuas ad similes conatus inposterum quoque transferre volueris, tibique persuasum cupiunt id se omni gratia, affectu et gratitudine erga te tuosque omnes recompensaturos et demerituros. Me quod attinet, cum affectum meum tibi tuisque singulariter devoverim, nihil nunc addam nisi preces ad Deum, ut prosperrime valeas et res feliciter geras. Vale. Illustritatis Tuae amicissimus
| |
Dabantur Stocholmiae, die 22 Julij Anno 1637. | |
Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sac.ae Reg.ae Majest.is Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario. In dorso schreef Grotius: 22 Iuly 1637 Cancellarius. En boven aan de brief: Rec. 10 Sept. |
|