Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3186. 1637 juli 31. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot10.PraestantissimeGa naar voetnoot11 Domine, Pro binis literis debitor tibi sum; nam prioribus respondi omnibus: sunt autem eae dierum 20/30 Maji et 27 Maji/6 JuniiGa naar voetnoot12, redditae mihi pariter 16/26 Julii. VenetusGa naar voetnoot13 saepe me urget, num quid responsi ad ipsius literas acceperim. Ego credidi displicituram nostris inscriptionem, praesertim cum facile suspicarer, qualis esset ex eo, quod mihi monstratum et a me reprehensum fuerat; quod cum | |
animadverteret Venetus, noluit per me curari literas. Ego quam illi offerunt operamGa naar voetnoot1 neque pro dignitate fore regni neque ex usu arbitror. In DanoGa naar voetnoot2 satis esset dignitatis, si satis esset in nos benevolentiae aut aequus certe animus. Ansiaticas civitates minus nobis adversas arbitror, sed earum tenuis est fortuna nuncGa naar voetnoot3 atque auctoritas. A PolonoGa naar voetnoot4 hostilia omnia exspectanda nunc etiam magis, postquam ad hostiles affinitatesGa naar voetnoot5 se applicuit. Video interdum pacesGa naar voetnoot6 coaluisse sine parariis et id forte nostris rebus esset congruentissimum. Sed cum difficillima sit de Pomerania controversia, nemo e domo Brandeburgica huic negotio immixtus spem mihi ejus transigendiGa naar voetnoot7 faciet. Scriptum DavauguroGa naar voetnoot8 datum super Venetorum oblata opera non vidi. Comes EgmundanusGa naar voetnoot9 quas miserat literas, id petebant, ut, si quando de pace generali ageretur, id est cum HispanoGa naar voetnoot10 non minus quam cum imperatoreGa naar voetnoot11, quod ipse futurum Coloniae putabat, ipsi quoque caveretur, ut bona, quae in Brabantia Flandriaque habeat, possidere ei liceret; quam ad rem Galliae quoque et Angliae opem imploraverat. D. ducis BernhardiGa naar voetnoot12 amicitiam et, cum hic esset, colui et nunc etiam per literas colo. Gaudeoque et in hoc ipso et in eo, quod de D. cardinaliGa naar voetnoot13 deque lugendo imperatoreGa naar voetnoot14 constitueram, non improbari mea consulta iis, quibus actuum meorum rationem debeo. Hodie accessit me BrulonusGa naar voetnoot15 rogavitque, an cardinalem visurus non essem. Dixi facturum me secundum ea, quae mihi e Suedia imperarentur. AngliGa naar voetnoot16 de suo proposito nihil mutaturi sunt ea in re. Vidi responsum reginaeGa naar voetnoot17 ad literas Brandeburgici electorisGa naar voetnoot18, dignum opus magno magni cancellariiGa naar voetnoot19 animo. Quod dicis omnes terras populosque commoturum Brandeburgicum, ut ei Pomeraniam adipisci liceat, dubitandum neutiquam est contraque obfirmanda sunt consilia, ne quod per multas difficultates quaesitum est, nimia facilitate amittatur. | |
Coloniam ad conventum nostris rebus esse incommodam semper credidi: tota civitas, totus ille tractus nobis adversatur, deinde nihil ex honore et dignitate protestantium agi potest, ubi pontificis legatusGa naar voetnoot1 habenas negotii tractat. BarclaiusGa naar voetnoot2 siquid solidi adferat, mirabor: nam heic Angli aperte satis profitentur se in bellum venire nolle. PalatinoGa naar voetnoot3 nullae dantur naves. Dunquercam, quo iturus princeps ArausionensisGa naar voetnoot4 putabatur, Angli viginti et octo navibus ingressi iuvereGa naar voetnoot5 commeatu rebusque aliis. Cum Batavis de piscatu manet controversia et habet NorthumberlandiusGa naar voetnoot6 a rege AngliaeGa naar voetnoot7 diplomata, quae jus piscandi petentibus concedunt. Ita Batavi detruduntur terra marique de libertatis possessione. ArnhemiiGa naar voetnoot8 si qua erunt talia, quae nuntiare liceat, lubens cognoscam; creditus semper est valere ingenio rerumque peritia, sed infestus esse Suedico nomini. Ego quid copiis nostris in Scotia conductis Albi opus sit, non video, cum possint mari Baltico ad oram Pomeraniae advehi; eumGa naar voetnoot9 autem transitum, ut audio, Danus prohibere ne conatur quidem. D. DeodatusGa naar voetnoot10 et gratias tibi agit pro summa benevolentia et rogat, ne quiescas, donec ad exitum perducas, quod feliciter coepisti. Ego hic principem CondaeumGa naar voetnoot11, qui ad urbem est, aliosque proceres admoneo quotidie promovenda ducis Bernhardi arma, priusquam coeuntibus undique hostium copiis pressus BanneriusGa naar voetnoot12 cogatur absistere insessis tandemque Suedis imponatur necessitas sibi seorsum consulendi. Non video multum me proficere; quia Galli omissis Germaniae curis id aguntGa naar voetnoot13, Hispano ut aliqua eripiant, quae deinde cum iis, quae in Gallico solo Hispanus tenet, commutent: et jam literarum merciumque commeatus Gallos inter Hispanicique imperii populos restituuntur, quae ad indutias via est, de quibus multus ubique rumor. Batavi, qui, quam pro inani nomine pugnent, nunc demum intelligunt, et ipsi indutias sibi esse vellent, sed, quomodo eas nanciscantur, non inveniunt, ita compediti atque irretiti, ut neque pactione exitum sperare possint neque in bello ullos egregios processus. Omissa cogitatione Flandriae Bredam princeps Arausionensis, sui quippe juris oppidum sibique utilitates allaturum oppugnat. Galli Ehrbreitstenium quam negligenter curaverint, intellexeris. Ambit jam praefecturam Landreciensem ArnaldusGa naar voetnoot14 ille Philippoburgi damno cognitus, et fautores habet. Hinc conjecturam fac de caeteroGa naar voetnoot15. | |
Scriptitat saepe ad me RamsaiusGa naar voetnoot1 se plurimum impendisse ad alendam cohortem, quam rexGa naar voetnoot2 Hanoviam miserat; de restituendis ei illis impendiis ne verbum quidem audio. HeufdiusGa naar voetnoot3, quo Galli plane tamquam suo utuntur, heri ad me venit rogans, probatane essent pacta Vismariensia; dixi nondum esse, sed bonam me spem videre, dummodo Galli se aequitati accommodent. Pecuniam, quae ex ea conventione Suedis danda esset, paratam esse Hamburgi seque suam in id pro Gallis apud mercatores Hamburgenses fidem interposuisse dixit mihi idem ille Heufdius. Civitati Hamburgensi quin a rege Daniae majus majusque indies ingruat periculum, non est dubium. Angli ita loquuntur, quasi misericordia tangantur ejus civitatis; sed ego pro certo pridem habui magnam consiliorum societatem inter Anglos Danosque intercedere. Quid ea, quam corradit, pecunia facturus sit Danus, brevi, credo, apparebit. FiliusGa naar voetnoot4 ejus, qui hic est, ad me se venturum dixerat, sed non venit. De Persico commercio multi anni sunt, quod jactantur, rumores; non exterret ea res Batavos, qui mari unoGa naar voetnoot5 magnisque navibus multo minore sumtu transvehere sericum aliasque ejus orbis merces possuntGa naar voetnoot6 quam alii per terras, mare Caspium et amnes. HolsatusGa naar voetnoot7, cujus nomine res ista agitur, quin fixum habeat neque imperatorem offendere neque Hispanum puto causas dubitandi nullas esse. XenocratiGa naar voetnoot8 cuncta opto maxima non ipsius tantum causa, sed et quod nihil felicius patriae ejus potest contingere. Antistitalem procellamGa naar voetnoot9 consedisse gaudeo, non apparent umquam sine periculo sacri illi ignes et in herba opprimere exoriens malum verae sapientiae est. JuveniGa naar voetnoot10, quem mihi commendas, faveo velimque ei benefacere; sed munus, de quo significas, in tempus abitionis eorum, qui nunc apud me sunt, addixi cuidam etiam Belgici sermonis, quo multum in scribendo utor, gnaroGa naar voetnoot11. Dux Bernhardus in comitatu haeret Burgundiae. CastilionaeusGa naar voetnoot12 arces modicas in Lutzenburgico agro capit. In Italia non longe ab AstaGa naar voetnoot13 est ingens Hispanorum exercitus. Exspectamus, quid facturus sit cardinalis ValettaGa naar voetnoot14 propinquusque cardinalis Riceliaci LamillereiusGa naar voetnoot15, postquam Landrecio potiti sunt multo citius sperato. | |
Vale, vir egregie. Tuae Amplitudini ad omnia obsequia paratus
| |
Lutetiae 20/30Ga naar voetnoot1 Julii 1637.
Resumo calamum, ut etiam illis tuis, quas 10/20 Junii datasGa naar voetnoot2, simul atque meis, quas vides, subscripseram, accipio, respondeam. Ego non spernendos arbitror cujusquam etiam ArnhemiiGa naar voetnoot3 ad MimnermumGa naar voetnoot4 hortatus adhibitis modo, quas oportet, cautionibus. Multas a Vienna vidi literas, unde apparet idem ibi serio optari, ut in posterum minus a VirginioGa naar voetnoot5 pendeant. Retineri illum hominemGa naar voetnoot6, cui arcana et PoloniiGa naar voetnoot7 et GalbaeGa naar voetnoot8 sunt cognita, rectum judico. De FabioGa naar voetnoot9 numquam judicavi aliter ipsiusque et aliorum sermonibus satis cognovi id agi. Omnes id curantGa naar voetnoot10, ut inGa naar voetnoot11 Mimnermo sua inveniant commoda, quod futurum arbitrantur, si ipsorum maxima sit in eo faciendo auctoritas. Aequum autem est, ut potius qui onera sustinuere, emolumenta sentiant, quam qui aut spectatores fuere aut apertam suo nomine hostilitatem profiteri ausi non sunt. D. SalviusGa naar voetnoot12 mihi scripsit cum tuis satis consentientia, sed obsourius. De BannerioGa naar voetnoot13 jam intelleximus mutatam ei sedem. Luat Brandeburgicus poenas, quas luit Saxo, imo ipsa potius patrimonia HannibalisGa naar voetnoot14, quandoquidem eum RosaeGa naar voetnoot15 non miseret. Rogo filio meoGa naar voetnoot16 consilio auxilioque adsis: nihil meis nocentius otio. Si ibi non est, quod agat, erit hic, unde excutiamus ei veternum. Non dubito, quin et SpiringiusGa naar voetnoot17 ea in re, ut in aliis fecit, praestiturus sit quod amici est. Gaudeo te mihi tam aperte scribere. De fideli custodia silentioque ne dubita. Cunctis tuis, quas accepi, respondi. Itaque si quae sunt, ad quas responsum non habes, eas intercidisse pro comperto habe. | |
Illud de aequalitate super TulloGa naar voetnoot1 et VespasianoGa naar voetnoot2 plurimum in se habet inaequalitatis, ut jam dicere attigi; sed ideo repeto, ut videas me tuarum literarum ductum diligenter sequi. Accedit, quod illorum possessio vi sola, nostra et pacis nititurGa naar voetnoot3. SimonidesGa naar voetnoot4 ille, quo uti Fabius voluit, bene positus esset, si posset id, quod dicis, consequi. Plurimum in tempore vertitur. Cum vulpibus vulpinandum est. RaschiumGa naar voetnoot5 ad nos venisse etiam D. Deodati causa gaudeo, cujus negotium spero et pro aequo ac bono ac pro ipsius viri virtute tibi aliisque cordi fore. Vale quam optime. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
21/31 Julii 1637. | |
In dorso met andere hand: Holmiae die 17/27 Augusti 1637. |
|