Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3167. 1637 juli 17. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot2.3168. 1637 juli 17. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot3.PraestantissimeGa naar voetnoot4 Domine, Quas abs te habui, iis respondi omnibus. Et scriptiones tuae gratae mihi sunt et scribendi intermissio per iter aliasque moras facile excusatur. Tuas tibi res e voto in patria succedere multum gaudeo neque minus res Suedicas magni D. cancellariiGa naar voetnoot5 consiliis, quorum partem mihi prioribus explicuisti literis, partem ego conjectura assequor, in melius procedere, strenueque parari bellum, quo nullus nuntius huic aulae potest advenire laetior, nisi unus de adventu magni D. cancellarii in Germaniam, quod in omen accipieturGa naar voetnoot6 fortissimorumGa naar voetnoot7 conatuum. Reginam nostram matremGa naar voetnoot8 sanis consiliis obsequi multo est satius quam in eas se induere difficultates, in quas se conjecit regis Galliae materGa naar voetnoot9, quae conatur comitem SuessionensemGa naar voetnoot10 suas in partes pertrahere. Quem ut sibi reconciliet rexGa naar voetnoot11 partim minis utitur interdicto cum Sedanensibus, apud quos vivit, commercio partim eum tentat conditionibus. Idem rex nunc Madritiano in praetorio apud hanc urbem agit animo maestior non tam ob publica negotia, quae tum in Burgundiae comitatu tum in Hannonia feliciter procedunt, ut ex literis ad D. magnum cancellarium cognoverisGa naar voetnoot12, quam quod oblivisci FayettaeGa naar voetnoot13 non possit multum ipsi amatae, sed amore Platonico virginis, quae | |
nuper immissis suasoribus, qui non tam ipsius quam aliorum agebant negotium, eo perducta est, ut in monasticam disciplinam se conjecerit. Vidit eam rex in monasterio nuper demtis repagulis, neque ex eo desiit videri tristior. Itaque regina, regis uxorGa naar voetnoot1, cui nihil potius quam bene valentem vegetumque videre conjugem, quaerit modos, quibus illam puellam, antequam professione aperta se vitae claustrali illiget, in libertatem retrahat. De ArnhemioGa naar voetnoot2 deque BarclaioGa naar voetnoot3 quidquid scire fas est, avebo doceri. Angli quanquam firmato jam cum Gallis foedere non desierunt Dunquercanis prospicere de rebus ad vitam bellumque necessariis. Rex DaniaeGa naar voetnoot4 militem HispanoGa naar voetnoot5 offert. Polonos domestica dissidia tum ordinum inter se tum magnatum facile impedient, ne quid nunc quidem aliud quam nuptias cogitent. Sed hae ipsae nuptiaeGa naar voetnoot6 quid cum tempore sint pariturae, non Suedis tantum, sed et Polonis cogitandum erit. Inter D. CamerariumGa naar voetnoot7 ac D. SpiringiumGa naar voetnoot8 non eo usque prorupisse simultates, ut insanabiles sint, neque reiici, quas facti sui adfert D. Camerarius, excusationes pro ea, quae mihi cum utroque intercedit amicitia, sane gaudeo. Magno D. cancellario nihil non debeo, quod et commodorum meorum et dignitatis tantam habet curam. Commoda magna sane, sed quod vere asseverare possum, non supra ea, quae impendo ad tutandum ornandumque honorem mihi mandatum. Ita enim meum ingenium est, ut existimationiGa naar voetnoot9 famaeque cuncta mortalium rerum secunda semper duxerim, animumque mihi satis calentem magis etiam inflammat magni D. cancellarii exemplum, quem egoGa naar voetnoot10, quanquam in tanto intervallo sortis, subsequi tamen et, quantum possum, imitari mihi pro vitae norma sumsi. De filioGa naar voetnoot11 quod me adjuvas, gratiam habeo. SchorlingiusGa naar voetnoot12 interdum ad me scriptitat. Multa in literis curandis per bellum, per mare interveniunt impedimenta. Vale, vir egregie. Tuae Nobilitatis obsequentissimus
| |
Lutetiae, 7/17 Iulii 1637.
Spero me nunquam regno Suedico oneri futurum vivente praesertim ac florente magno D. cancellario. Sed si quando id evenerit, non deerunt, qui me excipient. Hoc ideo scribo, ne quis me Batavis supplicaturum putetGa naar voetnoot13. | |
Rex hinc ad oppidum Suessionem proficiscitur. Ea ad Sedanum via est. Domino CroesioGa naar voetnoot1 huc si venerit, nulla a me officia deerunt. | |
Adres: A Monsieur Schmalze, Secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède. A. Stockholm.
In dorso staat: Holmiae, die 7/17 Augusti 1637. |
|