Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3132. 1637 juni 25. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Dabit mihi veniam Tua Sublimitas, si homo publicis negotiis leviter occupatus rationem ei reddo etiam ejus, quod inde mihi superest temporis. Mitto praefationemGa naar voetnoot2, satis longam, qua editionem ProcopiiGa naar voetnoot3 novam latinam a vetere ita diversam, ut non pauciora sint, quibus discrepet quam quibus conveniat, aliorumque scriptorum de rebus Gothicis, Vandalicis, Visigothicis, Langobardicis libros eorumque populorum leges Tuae Sublimitati, ut non minus de me quam de re Suedica optime meritae, consecro. Causa in multum productae dissertationis apud virum tatum tantisque rebus occupatum duplex est. Prior, quod respondendum habui CluverioGa naar voetnoot4, qui primus nostris omnia ista clarissimarum gentium nomina - invidia an Danica mercede emptus haud dixerim - ereptum ivit: quod utique tot ac tam apertis testimoniis fecisse me confido, ut neminem alicujus judicii futurum sperem, qui eandem nobis naeniam occantet. Altera, quo cum indigenarum praedicatio in quaque gente suspecta sit, a nostris quoque Sueonibus multa sint tradita parum certae fidei, ea, quae maxime ad Sueonum propagatarumque ex eis gentium gloriam pertinebant, externa auctoritate firmata produxi. Non vero haec tantum praefatio, sed et ipsum, cui ea servit, propositum Tuae Sublimitatis ut exactissimum judicium, ita jussa semper apud me potentissima exspectat. | |
In hac descriptione quale describo Gothorum vetus imperium, ab eo multum distat Gallicum, quod nunc conspicimus. Itaque novos subinde motus exoriri haud sane mirum est. Vix sanato Petricoriorum malo aliud simile nascitur apud Lemovicos et Querciacos nec minus circum Tolosam insanitur: plane ut magnum corium, si partem pede presseris, exsurgit alia. Neque tamen negligitur bellica administratio. Nam e Burgundia literae 21 Iunii datae nos docent Romaniam arcem, quam hostes ceperant, a duce BernhardoGa naar voetnoot1 receptam, capta autem Champlitum et Autream. Postridie exspectabatur ducis LongavillaniGa naar voetnoot2 in comitatum Burgundiae adventus per Salinas et ducis RohaniiGa naar voetnoot3 per Sancti Claudii. Itaque sperant Gallici Burgundiones omnem eum comitatum cis mensem in sua fore potestate. Credo excepta Dola et Graia, bene munitis locis. Ab exercitu cardinalis ValettaeGa naar voetnoot4 docent nos 19 hujus mensis, literae obsessam ab eo Landresiam, a fratre autem ejus Castellum in Cameracesso, quod dicitur, oppugnari; is frater est dux CandaliusGa naar voetnoot5. Nam dux Valetta, qui diciturGa naar voetnoot6, exercitum ad reprimendos motus internos habet. Exercitus ejus cardinalis habere dicitur XVI peditum, sex equitum millia, machinas LXXX. Receptum ab eo Irsonum, quod ceperat IsolanusGa naar voetnoot7. Captum Cimacum et minora alia. Ciliaci rexGa naar voetnoot8 his diebus de omni bello ac pace consultationem habuit. Interni, de quibus dicere coepi, motus non sunt spernendi, cum facile possint iis se addere oppida quaedam protestantium ac disjecta munimenta reponere, qualis de Monte Albano strepit rumor. Accedit, quod comes SuessionensisGa naar voetnoot9 conditiones omnes rejicere et praeter quod praesidio Sedanensi stipendium dat ipse, alium insuper militem conscribere metuitur: neque satis intelligi potest, unde ei vis pecuniarum, nisi ab HispanoGa naar voetnoot10, apud quem etiam soror ejusGa naar voetnoot11 principis ThomaeGa naar voetnoot12 uxor, causam ejus, si de successione aperiat se controversia, commendat, ut scripsi antehacGa naar voetnoot13. PontifexGa naar voetnoot14 periculum mortis praesens ex apoplectico malo ita evasit, ut plenam valetudinem recepturus non credatur. Itaque Hispani jam ad alium suo ex usu faciendum consilia cuncta disponunt. TrevirensiGa naar voetnoot15 audio libertatem offerri, si culpam Gallis consultoribus admissam deprecetur ac successorem adsciscat LeopoldumGa naar voetnoot16. | |
Hispanorum classis ad oram provinciae Narbonensis apparuit, sed et navium Gallicarum oppositu et accursu pedestrium copiarum repulsi sunt. Sunt nunc Hispanorum arma in agro Montiferrati, ubi cepisse dicuntur oppidum Nicaeam, quae Paleae habet cognomen. MutinensisGa naar voetnoot1 et ParmensisGa naar voetnoot2 quae habebant controversa transegerunt omnia. Algerienses et Bisertinae barbarorum naves aliquid magni agitare dicuntur. Neapolitanus rectorGa naar voetnoot3 a mercatoribus CCC M scutatorum sumit mutua; pro iis augmenta quaedam vectigalium oppignerat. Rhaeti castella vetera per Vallem Telinam, quae non placuit diruere, servant suo quidem milite, sed ab Hispano datur stipendium. De restituenda Rhaetis jurisdictione in Vallem Telinam, quam habuere, postremo Aenipontano foedereGa naar voetnoot4 nihil diserte cautum est: multumque postulant Vallitelinates, ut tam dura imperia effugiant. Praefectus MediolanensisGa naar voetnoot5 implere se velle dicit ea, quae Monsoniano foedereGa naar voetnoot6 continentur, remque omnem in eum statum reponere, in quo fuit, cum primum eas in partes Rohanius advenit; extra ea siquid postuletur, consulendum Hispaniae regem. Ita is arbiter fit controversiarum Rhaeticarum, ipsique militabunt non paucae Rhaetorum cohortes. Laetus intelligo Tuae Sublimitatis cura et studia et commercia reflorescere, augeri regni reditus, publicum statum locari. Neque vero minora bona ex tam benigni sideris adventu sperari poterant. Deus qui suggessit, Illustrissime Excellentissimeque Domine, consilia, eadem secundet.
15/25 Iunii 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Classem Hispanicam audio esse XXV magnarum navium, XX earum, quas feluccas vocant; III MD pedites ea vectari; nec extra metum esse Italos, ne specie belli cum Gallis aliqua Italiae invadant, puta Savonam aut sinum Speciei, ut vocant. Venetus legatusGa naar voetnoot7 iterum locutus mihi est de suorum officio ad pacificationem. Cum diceret Coloniae tutos satis nostros fore, si literae darentur commeatus, dixi non de eo laborare nos, sed an satis libertatis habituri simus in urbe infesta. Dignitati dicebat satis cautum fore, si nomen reginaeGa naar voetnoot8 in literis iisdem exprimeretur. Dixi esse et alia, quae circa tuendam dignitatem essent cogitanda. Ceterum nulla me mandata habere aut expetendi aut optandi literas ad eum conventum. Postremo dicenti se existimare rem eo posse perduci, ut et pecuniae darentur Suedis et loca aliqua maritima, dixi has conditiones oblatas nobis eo tempore, cum res Suedicae multo essent pejore loco et cum nemo nostros crederet ad extrema | |
prope redactos orae maritimae unquam in Saxionam redituros. Ceterum me eorum, quae scripsisset, futurum memorem, ut gnaros facerem quos oportet. Iam nunc intelligo et castellum Cameracesii cessisse Gallis male defensum a praefecto HispanoGa naar voetnoot1, cum essent ei milites trecenti, victus multum; et Landresii paucos esse defensores ac molam extra urbem, qua una utebantur, exustam. Praeterea duci Vinariensi esse V M equitum, peditum duo tantum. HaillerioGa naar voetnoot2 V M peditum, equitem VIII C. Loca provinciae Narbonensis, ad quae apparuit Hispanorum classis, sunt Sancti Tropasii et S. Raphaëlis. Biscaienses Galli Hispanicae Biscaiae portum quendam cepere, sed ignobilem. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|