Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3113. 1637 juni 11. Aan. A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Valde mihi dolet, quod crescentibus in nos hostium copiis a Gallis ita cessatur praeterfluitque tempus et occasiones rei bene gerendae; praesertim vero quod a duce BernhardoGa naar voetnoot2 pridem nihil habeo literarum neque vero quicquam de eo, quod scire juvet, intelligo. Galli, qui ejus exercitum aucturi erant, detrectant iter, diffluunt ita quidem, ut pro X millibus hominum aegre IV millia peditum, equites CCCC appareant. Haeret ille interim Campaniae gravis majoribusque oppidis exclusus invalida irrupit commeatumque militi suo alendo iis expressit. Ego nunquam serio cogitatum Gallis in Germaniam eum mittere et credo et diu est, quod credidi. Subducunt enim Galli se Germaniae rebus, et aut valde fallor aut pacis rationes cum imperatoreGa naar voetnoot3 satis constitutas habent; id restat, ut nos quoque in eam, quam ipsi animo destinarunt, pacem nostro cum damno trahant adjutores in eo habituri Anglos, qui omnia bello turbata in veterem formulam restitui volunt, nempe ut aliis pericula delegent, ipsi ferant praemia periculorum. Huc consilia tendunt non ita tecta, ut non saepe in sermone indicia erumpant. Qui in Hispaniam missus fuerat voti persolvendi specie monachusGa naar voetnoot4 multa quotidie cum rerum potentibus in arcano agere inde perscribitur. Bellum in Petrocoriis vicinisque locis agrestium fervet et aggressus eos nocturno proelio inter primum secundumque Iunii diem novi calendarii dux ValettaGa naar voetnoot5 damnum fecit militis et machinarum. Intellexeram levi concessione posse eos homines non placari tantum, sed et eo adduci, ut in hostem manus suas commodent, paratumque mareschallum LafortiumGa naar voetnoot6 sedando huic malo dare operam. Allegavi amicos ad eos, qui plurimum possunt, ut cogitarent, essetne levi aliqua declinatione vitanda tempestas. Sed video surdas ad haec aures decretumque armis reponere | |
obsequium, quod si faciendum est, utinam quam primum feliciter fiat, ne mora hostis lucro cedat. Ad Belgicum finem boni aliquid spero moventibus se sub idem tempus inde Batavis, hinc cardinali ValettaGa naar voetnoot1. Ita in duas partes distractus HispanusGa naar voetnoot2 vix poterit utrobique res suas in tuto locare. Classis Gallica victrix insularumGa naar voetnoot3, praeter naves longas, freto Gaditano in Oceanum redit. Dus CarolusGa naar voetnoot4 superior copiis Longavillanum ducemGa naar voetnoot5 coëgit agro excedere comitatus Burgundici nec videtur ei obsisti posse, nisi et dux Bernhardus et RohaniusGa naar voetnoot6 eo se ferant. Rohanius scripto Genevae editoGa naar voetnoot7 famam suam purgavit de iis, quae in Rhaetia acta sunt. Mareschallus CastilionaeusGa naar voetnoot8, postquam plurima regiGa naar voetnoot9 consilia dedit de iis, quae ad Belgicum finem utiliter fieri possunt, in otio relinquitur, ne in partem veniat gloriae, quam sibi spondet cardinalis Valetta. Docent nos ex Hispania literae laborari ibi de restituenda per Italiam commerciorum libertate. Legatum AnglicumGa naar voetnoot10 multa cum OlivareGa naar voetnoot11 contulisse; uxorem principis Sabaudi ThomaeGa naar voetnoot12, quae comitis SuessionensisGa naar voetnoot13 est soror, id eniti, ut aulae Hispanicae amicitiam comiti Suessionensi paret usui futuram, si casus eveniat, ad successionis in regnum jus ipsi comiti asserendum contra principem CondaeumGa naar voetnoot14; CCCC Mauros in Hispanicum littus ad Alicantam vi tempestatis impactos mitti, ut remigium FernandiniGa naar voetnoot15 augeant. Cardinali FrancottoGa naar voetnoot16 concessum, ut merces Gallicas ad pretium usque C M ducatorum importare in Hispaniam posset. Ex Italia discimus aegrotare cum periculo pontificemGa naar voetnoot17 metuique, ne ejus morte locus pateat molitionibus HispaniGa naar voetnoot18 ad creandum aliquem suae factionis CerbellonumGa naar voetnoot19 mitti, ut ex Navarra bellum Galliae faciat. .LeganesiumGa naar voetnoot20 movere se: Bremo cautum aliquot ad vetus praesidium centuriis additis. Casale ne obsideatur, timeri. | |
Iam nunc intelligo ducem Bernhardum et Longavillanum convenisse de die, quo jungant copias suas. Apud Gravelingam novam Hispanorum munitionem, fraenum Caleti, cum impedire Galli vellent, aliqua sua cum clade repulsi sunt. Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut reginaeGa naar voetnoot1, regno Tuaeque Sublimitati det res prosperas. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 1/11 Iunii 1637.
Abiit ad castra cardinalis Vallettae baro DegenfeldiusGa naar voetnoot2 optime affectus erga res Suedicas, cumque in Gallicam militiam se cum bona gratia Tuae Sublimitatis dederit, sperat, si qua pax fiat, habitum iri sui rationem: ideoque ut se Tuae Sublimitati commendarem, a me petiit. Voluit ex me scire Venetus legatusGa naar voetnoot3, numquid constitutum sit super literas, quas reginae scripserat, quibus Venetorum operam offerebat ad pacem conciliandam. Ego quae super ea re scripsisseGa naar voetnoot4 memini, non repetam. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|