Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2983. 1637 maart 7. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Postquam postremumGa naar voetnoot7 scripsi, habui apud me BulioniumGa naar voetnoot8, ducem VinariensemGa naar voetnoot9, legatos ambos AngliaeGa naar voetnoot10 et BatavumGa naar voetnoot11. Bulionius omnia, quae nuper dixeram, probabat. Paratum regemGa naar voetnoot12 imperatoremGa naar voetnoot13 pro hoste habere deque ea re instrumentum, si accipiendi mandatum haberem, mihi tradere, rata facere, quae Tua Sublimitas WismariaeGa naar voetnoot14 praeformasset. De duce Vinariensi mittendo bonis cum copiis serio regem agere. Causas, cur ad Coloniensem conventum non mitterent Suedi, regi non improbari, visurum, an mediorum interpositu ei difficultati remedium inveniri possit. Dixi vicissim me quidem nullam specialem potestatem habere acceptandi id, quod de bello in imperatorem conscripturi essent; ceterum si vellent mihi tradere, missurum me et laboraturum, ut instrumentum, quo rata fierent reginaeGa naar voetnoot15 nomine, quae Wismariae a Tuae Sublimitate praeformata erant, ad me perveniret. Optare | |
me, ut de Anglia res e voto succederet et collaturum, siquid meae esset opis. Rogare praeterea, ut de duce Vinariensi, quantum posset, deproperaretur negotium et quidem ut ei Rhenum traansire (!) liceretGa naar voetnoot1. Recepit hoc sibi curae fore. Postea ex HeufdioGa naar voetnoot2 intellexi instrumentum illud de hostilitate in imperatorem missum ad SanctichaumontiumGa naar voetnoot3. De bello publice imperatori indicendo, sicut HispanoGa naar voetnoot4 indictum est, nullum verbum. Accepi postea literas Illustrissimi Domini BielkiiGa naar voetnoot5 de commeatu dato Sigismundo marchioniGa naar voetnoot6: nostris id propositum, ut explorarent hostium animum, verene pacem cuperet, an simularet tantum aut tempori ducendo studeret; ceterum nihil separatim a Gallia ab iis agitari, sed ostendi animum non alienum a pace, quae Suedis amicisque Galliae maxime in commune sit bona. Hujus rei haud dubie laetissimae Gallis nuntium ut adferrem, Bulionium convenire volui. Sed cum is se excusasset ob articulares dolores, quibuscum conflictatur, eadem per Heufdium, cui omni hora ad eum patet aditus, significavi. Dux Bernhardus poscit a rege XX millia, iniquum forte ut aequum ferat. Propositum ei Rheni transitus occupare duos, ad Rinfeldum, unde Brisacum prematGa naar voetnoot7, et pontem ArgentoratiGa naar voetnoot8 tum vero ponere se inter Rhenum et DanubiumGa naar voetnoot9. Praeterea multum a se AlsatiaeGa naar voetnoot10 curavi regi commendari. Sperare se habiturum quae oportet intra AprilemGa naar voetnoot11. Legati Anglicani de foedere deque proposito suo obscure perplexeque loquebantur. Indicia habeo, cur credam eos de coniugioGa naar voetnoot12. CaesarisGa naar voetnoot13 cum CiceroneGa naar voetnoot14 non desperareGa naar voetnoot15. Comes Licestrius etiam de rixa, quae inter nostros nuper eveneratGa naar voetnoot16, loquebatur. Dicebat ne auditum quidem id, quod nos diceremus. Dixi auditum pridem in concilio BasiliensiGa naar voetnoot17; explicui, quam late pateret regnum Suediae et quousque extenderet; quae ejus esset antiquitas etiam externorum testimoniis comprobatae. Praeter TacitumGa naar voetnoot18 veteresque scriptores alios usus sum | |
et BrigittaeGa naar voetnoot1 authoritate et librorumt eiam multorum, qui Romae probati editique essent. Dicenti in Gallia olim aliter visum respondi non putare me eo tempore, quo diceretur, ullam hic fuisse a Suedis legationem; res nostras aliquamdiu in solo Septentrione versatas; ideo minus cognitum in his partibus, post illa Gothorum arma Suedicum nomen. Pontificis utenti auctoritate dixi nihil me de ea constare, sed solere eam potentiam omnia constituere non tam ex ratione quam suo ex usu: et si qua tyrannidis tempore gesta essent, ea dejecta tyrannide rescindi. Ordinem sumendum ex tempore, quo regna christiana facta essent, quod ille urgebat, non concedebam et dicebam concedi non posse sine magno rei christianae malo. Praecludi enim certe impediri viam antiquorum regnorum paganis aut mahumetanis regibus a christianam religionem, si dignitas eorum, puta Turcae aut Persae, in infimum gradum dejiceretur, puta post Bohemiam. In ecclesiis quod cantatur - non eripit terrestria, qui Regna dat caelestiaGa naar voetnoot2 -, id ad omnia dignitatum momenta pertinere. Testatus sum me nihil praeterea dare privato affectui, cum Angliae, siquis usquam, essem amantissimus. Literae ab Anglia ajunt editum ab electoreGa naar voetnoot3 scriptum contra electionem regis RomaniGa naar voetnoot4 dari electori utendas naves a rege, primoribus mercatoribus, quibus accessurae essent a Batavis aliquae; permitti ipsi et militem scribere; brevique aliquem ex Anglia futurum apud Vinariensem ducem. Ego Anglos arbitror cum TulipaGa naar voetnoot5 pacem in[ir]eGa naar voetnoot6. Ehrenbreitsteinum foeda fame, ut audio, premitur. Germani praedictionibus credula natio jactant a Maestlino Tubingensi astrologoGa naar voetnoot7 ante annos quindecim | |
dictum Ferdinando II cuncta prospera fore; Ferdinando vero III adversa et quae ille quaesivisset, hunc perditurum; iidem ruptos glacie arcus duos pontis Ratisbonae in omen male successuri conventus ea in urbe habiti trahunt. In Italia cuncta Hispano proclivia et pecuniae non desunt, cujus rei inopia juxta regentium discordias labefecit res Gallicas. Nunc discordiis adfertur remedium avulso CrequiacoGa naar voetnoot1 magnisque auxiliis promissis, quibus summo cum jure imperaturus sit SabaudusGa naar voetnoot2, cui et spes fit dandi nominis Celsitudinis regalis, quod pridem ambit, ut multis minoribus datum Celsitudinis titulum aliquo fastigii additamento obumbret. Post ParmensisGa naar voetnoot3 defectionem papaGa naar voetnoot4, Veneti, Itali ceteri, Hispani ad gratiam, ut mos est humani ac praesertim Italici ingenii, se componunt. Venetus hic legatusGa naar voetnoot5 nuper ad me miserat epistolam a se conceptam ad Serenissimam Reginam dominam nostram; monui, ut ad serenissimae titulum potentissimae adderet, nam et regem sic scribere. Literas curandi - continebant significationem destinati Coloniam senatoris PesariGa naar voetnoot6 - cum ego obtulissem operam, alia via uti maluit. Credo cum literis Gallorum, quorum suscitatu scripsisse se dicebat. Rogavit me, putaremne induci posse Suedos, ut Coloniam et ipsi mitterent. Dixi putare me, siquis medius non certos faceret hostes, id expetere tum visuros Suedos. Daniae regemGa naar voetnoot7 pridem conciliatoris sumpsisse partes: neque facile eum posse repudiari. Audio venisse jam imperatoris de commeatu legatorum literas, quales hic cupiebantur. Tamen qui hinc Coloniensem ad conventum ituri suntGa naar voetnoot8, putant satis tempori se ituros mense Septembri, cum antehac Majus nominaretur. Interim pontificis hic nuntiusGa naar voetnoot9 audet nobis intra sesquimensem indutias et intra sex menses pacem polliceri. Et sane videntur a Gallis multa pacis impedimenta futura tolli: probatum quippe a rege fratris conjugiumGa naar voetnoot10, quanquam addito, quod et in acta parlamenti relatum est, venire se eo coactum, deinde apposita lege, ut secundum mores ritusque Galliae de integro solennia peragerentur, quae, si ita ferat occasio, obtentum dare possunt mutandae sententiae. Parlamentum Metense, quod recens contra veterem morem introductum fuerat et sine dubio difficilem habiturumGa naar voetnoot11 fuisset in pace tractationem, paulatim silentio indicto destruitur. Maximus nodus in Pinerolo est. Nam de Lotharingia facilior videtur fore sub aliqua lege restitutio. | |
Interim praefecti SanctoniciGa naar voetnoot1 literae significant timere se, ne Hispana classis ad Rupellam aut Oleronem insulam veniat, dum Sardiniae inhiantGa naar voetnoot2 LactucariiGa naar voetnoot3. Pecuniae quam difficile hic expediantur, documento est parlamentum Rhotomagense, quod nuper sub poena capitali vetuit effectum dare id, quod rex imperaverat, de pecuniis mutuis - nempe ita mutuis ut nunquam redderentur - in civitates ac vicos indicendis: qua re laesam summam potestatem suam rex querens, parat ire Rhotomagum aliquos senatorum exemplum facturus ceteris, ne talia audeant, quanquam excusant illi se, quod quo tempore regis frater et SuessionensisGa naar voetnoot4 moturi aliquid metuebantur, ea quibus apud se quies civilis turbari potuerat, qualicunque remedio praecavissent. Rex senatores parlamenti Parisiensis his diebus alloquens obedientiam dicebat potiorem esse sacrificio et periclitante re summa etiam Romanos ad libera dictatorum confugisse imperia. Comes Suessionensis quae ad regis fratrem scripserat, quoque modo venia regis uti noluerit, videbit Tua Sublimitas ex charta adjunctaGa naar voetnoot5. Territatur minis confiscationis missusque nunc ad eum HilarioGa naar voetnoot6 capucinus monachus: creditur sermonem injecturus de CombalettaeGa naar voetnoot7 matrimonio; quod ne sibi aliquando noceat princeps CondaeusGa naar voetnoot8 timens, filium suumGa naar voetnoot9, PuylaurentiiGa naar voetnoot10 quondam uxoriGa naar voetnoot11 aut alteri cuivis cardinalisGa naar voetnoot12 cognatae studiose offert. Alius monachus e minimorum ordineGa naar voetnoot13 in Hispaniam ivit, velut votum persoluturus, reginaeGa naar voetnoot14 nomine beato IsidoroGa naar voetnoot15, quem illa caelitem maxime veneratur: creditur ab EusebioGa naar voetnoot16 mittiGa naar voetnoot17, ut agat de paceGa naar voetnoot18. De amplis conditionibus, quas imperator Suedis offert, loquuntur multa Angli Gallique non sine metu. Is eos, ut spero, ad amicitiam Suedicam retinendam quaerendamque excitabit. Italica ad MarinumGa naar voetnoot19 plerumque perveniunt rumore sero, saepe et per Gallos | |
vitiato, ut ex Parmensis negotio apparet. Laudanda interim quae intelligit sedulo perscribentis diligentia. Fuit rursum apud me GothofredusGa naar voetnoot1; ait debere VindicisGa naar voetnoot2 CuriiqueGa naar voetnoot3 populos inter se convenire, ut hi de OthonisGa naar voetnoot4 vicinisque terris, illi de TulloGa naar voetnoot5 tantundem utrique retineant. Ego sive bello sive pace, Excellentissime atque Illustrissime Domine, regno, reginae Tuaeque Sublimitati precor prosperrima. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 7 Martii novi Cal. 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|