Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3248. 1637 september 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Quod mihi Sublimitas Tua literis 22 Iulii veteris calend. datisGa naar voetnoot2 praecipit, jam ipsa mihi res transgresso Rhenum duce BernhardoGa naar voetnoot3 injunxerat. Scripsi jamGa naar voetnoot4 optima me responsa accepisse a regeGa naar voetnoot5 et BulionioGa naar voetnoot6 de mittendis ad ducem militibus et quae debetur pecunia. Milites TruchesiusGa naar voetnoot7, qui a duce missus ad eum redit, dari ait paulo plures quam dictum initio fuerit, ad quater mille pedites, equites quingentos; dixisse praeterea magnum cardinalemGa naar voetnoot8 LongavillanoGa naar voetnoot9 injunctum, ut alia coepta potius omnia quam ducis pericula deserat. Is dux Longavillanus plus quatuor millibus non habet, quibus cepit Bleteravium oppidum prius, nunc et arcem duplice defensam fossa. Est id in comitatu Burgundiae, ubi hactenus se tenet Longavillanus. In ducem Bernhardum tantae intelliguntur consurgere undique copiae, ut non promissa tantum impleri, sed et adjici aliquid debeat, si processuum ejus aliqua cura est. Est sane quod doleamus non tantum annum a Gallis, quod res Germanicas attinet, transmissum utilem ad hoc usque tempus, quo Rhenum dux transiit, verum etiam, ex quo transiit, tantum elapsum temporis, tanta momenta in utrumque trahentis. Et nunc non desunt, qui existiment vires suppeditatum iri non majores duci Bernhardo quam quibus insulam, quam cepit, et ripae ulterioris marginem in munimentum eorum, quae per Alsatiam Galli tenent, tueri possit relicta suis malis Germania; quod ad eam, de qua scripsi, conjectationem facit. Caeterum cum HispanoGa naar voetnoot10 satis calet bellum. Nam praeter quod de Bleteravio dixi, Dampvilleriam in Luxenburgico obsessam a 18 Augusti accedit operibus CastilionaeusGa naar voetnoot11. Capellam qui obsidet ValettarumGa naar voetnoot12 exercitus, eruptione forti eorum, qui obsessi sunt, ad milites quingentos damni non parum accepit. Neque tamen id spem adimet cogendi ante hiemem ad deditionem oppidi. Majus hoc est, quod mari Hispanorum octo millia prope Narbonem facto descensu Leucatam oppidum paucis defensum militibus obsident, nisi jam ceperint. | |
Nonnulli hostium multo majorem numerum praedicant ingentemque Languedociae omnis trepidationem, etiam urbis Narbonis. Praeest ei provinciae duc AlovinusGa naar voetnoot1, ChombergiiGa naar voetnoot2 filius, paternis meritis magis provectus quam suis. Rex et reginaGa naar voetnoot3 ad S. Mauri sunt duabus ab hac urbe leucis. Pluresque indies amoventur e reginae domesticis quanquam manente in speciem conjugii concordia. Abbatissa Vallis GratiaeGa naar voetnoot4, quam in aliud monasterium amandari scripseramGa naar voetnoot5, capta in itinere est constitutumque hac occasione ab urbis hujus archiepiscopoGa naar voetnoot6, nequis eamGa naar voetnoot7 ipsius impermissu monachus invisat. EvernhemioGa naar voetnoot8, Benfeldii praefecto, optime de re communi ac peculiariter de Gallia merito audio, quod annui ei rex promiserat male persolvi. In Italia nihil agitur scriptu dignum. PontifexGa naar voetnoot9 valere recte vult credi, nempe ne ex decreto vetere cardinalium corpus, quod agitare dicitur Hispanica factio, regimen urbis ecclesiaeque per obtentum sontici pontificis morbi invadat. Ceterum apoplexia correptus antehac pontifex vix est, ut ad veram sanitatem redeat, si qua fides HippocraticisGa naar voetnoot10 responsis. Itaque jam nunc et ab Hispanis et a Gallis consilia disponuntur veluti haud dubie vacatura sede. De spe capiendae Bredae, de Venloa amissa, de Ruremundae periculo dissertandi materiam iis, qui propiores sunt, relinquo. Reiderlandia in Ostfrisia, quam occupatam a landgravioGa naar voetnoot11 audio, ager est, si recte memini, fertilis multumque ei commodaturus. Comes LicestriusGa naar voetnoot12 in magna apud hanc aulam est gratia nec dubito, quin aliquid gratum ipsis confecerit. Scripsit ad me DuraeusGa naar voetnoot13 de eo negotio, quod in Germania inchoaverat. Scio vastum esse, quod ab eo proponitur. Ceterum si quando fortia consilia Anglia suscipiant, possit ex politica sociatione etiam de ecclesiastica, ni fallor, inter Suediam Angliamque - multa enim habent communia - cogitatio institui. Ego nunc contentus ero ejus propositum hactenus commendare, quatenus id neque regni Suedici neque ecclesiarum ejus tranquillitati obstiturum judicabitur. Nam tunica propior pallioGa naar voetnoot14. Haec nunc sufficient, si vota addam, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro reginaeGa naar voetnoot15, regni Tuaeque Sublimitatis salute. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Septembris 1637.
HaleriusGa naar voetnoot1 aegre sexcentos habet secum; de Socova obsidenda rumor est, sed non credo adesse quae ad id opus sunt. | |
Adres: Axelio Oxenstierna, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|