Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3247. 1637 september 12. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Incertas esse literarum vias et pridem experti sumus et nunc tuae ostendunt literae, quas binas, scriptas XIV et XVII AugustiGa naar voetnoot6 uno tempore, sed sero, X nimirumGa naar voetnoot7 7bris novi calendarii, accipio. Ego in iis, quae ad te sunt curandis tuum praescriptum posthac sequar. Historiam recessus BaneriiGa naar voetnoot8 Hamburgo accepi. Certum est non Erfurdiam | |
tantum et Lunemburgum haud nobis diuturna fore, sed et Hanoviae timendum, ni ingens a duce BernhardoGa naar voetnoot1 metus cuncta ad se rapiat. Quando, ut observas, angustus est Pomeraniae ager ad alendos Suedicos exercitus adventantibus maxime supplementis, tentandum erit, an qua in Silesiam et vicina irrumpi queat. Galli de Wismariensibus pactisGa naar voetnoot2 jejunius loquuntur. Anglorum sermo ad pacem procurandam, per quam dejecti omnes restituantur, pertinet. Sed de illo SalviusGa naar voetnoot3, de hoc tu certiora cognosces. Interim non miror, quod in republica e tot membris majoribus minoribusque composita, ii, qui alieno nomine res administrant, ante omnem consultationem videre volunt foedus illud, quod sicut Lutetiae sedulo occultatum fuit, ita nunc quoque quantum et quamdiu potest celatur. Et habet, credo, rationem suam hoc consilium, sed apud homines suspicaces ista subtiliter reperta saepe contra cadunt. Angli praeter illud de minis imperatorisGa naar voetnoot4, cur Hamburgum non sit conventui idoneus locus, etiam hanc adferunt causam, quod DanusGa naar voetnoot5, - sperant autem Angli eo se uti posse - in urbem, quam suo juri vindicet, tanquam in urbem liberam, mittere abnuat. De piscatu dicunt Angli nihil se remissuros, nisi prius videant, quid de foedere facturi sint Batavi. Ita dum suum quisque negotium alieno vult antevertere, nascuntur tricae inexplicabiles. Sunt, qui hic susurrant aliquid a Gallis in arcano agi, mihi id non videtur. Gliscere enim quotidie Gallorum Hispanorumque odia novis ex causis video. Bredae capiundae voluptatem jam spe praecipimus. Sed eam deflorat malus de Venloa nunctiusGa naar voetnoot6, de Rurmunda etiam rumores, nisi quod, ut in ludo, pro victore habendus est qui plurimum aufert. Est autem Breda multis oppidis ἀντίπαλος Zelandorum insulae facile se tuebuntur. RexGa naar voetnoot7 iterum ad urbem accessitGa naar voetnoot8 propius agitque ad Sancti Mauri, conciliatus in speciem reginaeGa naar voetnoot9, cujus interim domestici ablegantur ipsaque illa Vallis Gratiae abbatissaGa naar voetnoot10, quae in monasterium aliud amandari dicebatur, capta in itinere est. In Hispania agi aliquid de pace constat, ut facile peragi possit, non video. D. JoachimiusGa naar voetnoot11 gnarus Anglicae aulae et senectute venerabilis quod eo remittitur, e bono publico esse arbitror et D. Cornelio HagaeGa naar voetnoot12 a longa legatione reditum ad suos gratulor. De rebus Tauroschytarum intellexeram. Videtur ab ea parte nihil esse TurcaeGa naar voetnoot13, quod metuat. | |
De equestri Gallorum in Italia proelio, res fuit exigua. PontifexGa naar voetnoot1 se velut valentem ostentat, ne scilicet ex vetere decreto per ipsius morbum sonticum cardinales jus imperii eripiant Barbarinis, qui sub patrui regnant nomine. Ceterum apoplexia, qua laboravit, ex iis est morbis qui, siquid HippocratiGa naar voetnoot2 credimus, graves ubi sunt nunquam, leves difficulter ad sanitatem veniunt. Firmat se in omnem eventum factio Hispanica. Responso, quod FlorentinoGa naar voetnoot3 datum ad me misisti, par et verbis ferme iisdem accepit is, qui Viennae res agit VenetasGa naar voetnoot4. Apparet rebus prosperis ferociores factos, quam ut aequam pacem velint, qui talia respondent. A Sigismundo marchioneGa naar voetnoot5 nihil exspectari potuit aliud quam quod evenit. In BoswelianisGa naar voetnoot6 mandatis si quid promovetur, id scire et juvabit et usum hic habebit suum. Quae hic intelligimus haec sunt: Bleteranum urbem prius, deinde et arcem duplici cinctam fossa cepit LongovillanusGa naar voetnoot7, impetu urbem, arcem deditione; Dampvilleria contra CastilionaeumGa naar voetnoot8 praesidio quingentorum militum defenditur; par ferme praesidium Capellae, quod circumsidet cardinalis VallettaGa naar voetnoot9 factaque his diebus in obsidentes eruptio satis prospera. Spes est tam bene processura opera, ut ante hyemem in potestatem veniant. D. duci Bernhardo IV millia peditum, D equites mittuntur, dubito an validum satis auxiliumGa naar voetnoot10 ad coorientes hostium copias. Sed accedit pecunia et mandata ad ducem Longovillanum, ne, siquid gravius ingruat, ejus periculis desit. Sed aliud Galliae malum exortum est in Languedocia, non longe a Narbone, ubi VIII Hispanorum millia pedites, equites sexcenti, quanquam alii longe majorem produnt numerum, exscensu in oram facto Leucatam obsident oppidum modico milite defensum, si tamen etiamnum defenditur. Ea res ab aliis cogitationibus atque etiam diu jactata rumoribus obsidione Socovae ad se traxit animos. In illa Capellanorum obsidione interiit Bussius LamerusGa naar voetnoot11, vulneratus cum periculo est RemburiusGa naar voetnoot12, marescalli castrorum uterque. Vale quam optime, Illustrissime Domine. Illustrissimae Magnitudini VestraeGa naar voetnoot13 omni cultu affectuque addictus
| |
Lutetiae, 12 Septembris 1637Ga naar voetnoot14. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae Comitis A.o 1637 9/19 7bris. |
|