Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3246. 1637 september 11. Aan C. von ForstnerGa naar voetnoot1.Amplissime Domine, Cum nuper veteres virorum praestantium ad me literas revolverem, inveni et tuas tum eruditionis tuae tum amoris indices et ecce sub idem ferme tempus redduntur mihi tuae a Montepellicardo, ex quibus cognovi et dignitatem tibi obtigisse non modicam et in qua splendidius elucere virtutes tuae possint. Praeterea vero eundem te in me esse qui jam olim fueris utque tua mihi, ita tibi mea commoda cordi esse ac voluptati: in hoc ergo pares cum sumus, uno vincor, quod tu in filio meoGa naar voetnoot2 mihi benefeceris, ego vero quo vicem beneficio rependam nihil invenio. Sed id quoque magnorum animorum est, quoties materia non suppetit, amico gratoque animo contentum esse. Notas ad Tacitum tuasGa naar voetnoot3 maxime a me fieri, illum autem de conventu Ratisbonensi libellumGa naar voetnoot4 inter prudentissima saeculi opera a me poni norunt, qui de studiis mecum colloquuntur: ii autem in hac urbe sunt, ut te non latet, plurimi, ob indigenarum externorumque ingentem copiam. Vale, vir amplissime, et me tui amantem semper, nunc etiam magis tuo hoc recenti merito tuum crede. Tuae Amplitudini observantissimus
| |
Lutetiae, 1/11 Septembris 1637. |
|