Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3229. 1637 augustus 29. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Die lunae proxime exacto Silvanectum profectus, postridie apud Chantiliacum regisGa naar voetnoot4 alloquendi habui copiam. Gratulatus ei de hujus anni prosperis actisque gratiis pro tantis curis atque | |
laboribus in rem communem veni ad res ducis BernhardiGa naar voetnoot1 et, quando is jam Rhenum transiisset ibique immuniisset sese, rogavi, ut augerentur ejus copiae eique vires darentur non modo ad tenendam sedem jam captam, sed et ad promovenda arma sublevandosque eorum animos, qui jam sub gravi jugo in Germania gemunt. Nostros Suedos nulla in parte defuisse officio, sed cum alibi cessaretur, coortis cunctis hostibus in marescallum BanneriumGa naar voetnoot2 nihil ei reliquum factum extra prudentem receptum. Nunc in id laborari, ut ei submittatur novus e Suedia miles ad invadendam Silesiam aut hostium alia. Pacis colloquia discussa a nostris, ideo quod appareret dissidium inter ipsos regemque a caesarianis quaeri. Rex se vicissim reginae nostraeGa naar voetnoot3, sorori suae dixit precari fausta omnia. Laudavit valde Bannerium ostenditque se rationes consiliorum ejus bene intelligere. Duci Bernhardo velle se tantum militis mittere, quantum maximum ferre Gallicae res possent. Haud dubie eo tendere hostes, nos ut dissocient. Id vero unice cavendum. Dixi ego praeterea datum nostris legatis mandatum agendi cum legatis ipsius de nexu propiore. Id vero rex silentio praeteriit. Cum AnglisGa naar voetnoot4 quotidie agunt ChavigniacusGa naar voetnoot5 et BulioniusGa naar voetnoot6 et, quid agant, celant nos sedulo. Signatum utrimque foedus aiunt Angli. Bulionius negat quicquam peractum, nisi et Suedi accedant et Batavi; urgerique se, ut aliquid seorsim conceptum signent, verum se non properaturos; probarique volebat videri quod ego dicebam, qui pacis nostrae participes esse vellent, eos aut aperte debere in causam descendere aut certe et onerum belli subire partem. De reginaGa naar voetnoot7 mire rumores aulici magno consensu aiunt eam, cum intelligeret deprehensas esse literas suas, quas per Angliam in Hispaniam miserat notasque intellectas, et super eis rebus interrogaretur, ad regis indulgentiam confugisse fassamque coram novem testibus, in quibus paenitentiarii et regis et ipsiusGa naar voetnoot8, rerum belli a secretis NoyeriusGa naar voetnoot9 se Hispanis significasse rationes disturbandi foederis Anglici, indicasse loca Galliae invalida, consilia Gallorum in urbes Belgicas, et ne quid Hispani crederent BatelerioGa naar voetnoot10, monacho minimorum societatis, qui missus in Hispaniam fuerat sumto praetextu exsolvendi voti, quod S. Isidoro regina fecisset: revera ut animos potentum circa pacem bellumque exploraret. Neque haec confessam tantum, sed et sua manu signasse addita et mentione condonatae alterius culpae, cum anno 31 cum FarginiaGa naar voetnoot11 molitiones quasdam habuisset Galliae rebus contrarias. Addunt dictum ei a rege in Hispania non condonari talia vetitamque in exteras regiones quicquam scribere nisi subscri- | |
bente SenesaeaGa naar voetnoot1, quam ipsi rex comitem dedit. Qui vero cardinaliGa naar voetnoot2 male volunt, ficta haec esse dicunt omnia, nihil repertum in literis; id vero restitisse, ut qui matremGa naar voetnoot3, fratremGa naar voetnoot4, regii sanguinis principesGa naar voetnoot5 omnes regi reddidisset invisos, nuper et caram regi puellam FajettamGa naar voetnoot6 expulisset aula, nunc et in thalamum regis inferret discordiam et reginae exitio vacuum faceret locum CombalettaeGa naar voetnoot7 matrimonio, quae liberos in Gallia regnaturos undecunque quaereret. Sed reginae dejectus animus vultusque, etiam ex moerore morbus et infrequentes apud eam principes feminae credibile faciunt aliquid admisisse eam monachis suasoribus, quod ipsa crederet in rem cessurum religionis romanae eorum malo, quos haereticos vocant. Auditus jam quater cubicularius reginaeGa naar voetnoot8, qui in Bastilia servatur. Multi quotidie de reginae domesticis amandantur. Bonum hinc sperari unum potest implacabilius inter Hispanos Gallosque odium accedentibus ad causas publicas privatis insuper offensis, quanquam nuntii pontificiiGa naar voetnoot9 sermones promittunt inducias. Bulionius, cum ei adessem, dixit et hoc omnis pecuniae, quae nobis promissa essetGa naar voetnoot10, etiam chartas ad S. ChaumontiumGa naar voetnoot11 transmissas. Sed eum regia pecunia satis libere ad res uti alias nec Bulionius dissimulabat et affirmat gnarus talium HeufdiusGa naar voetnoot12. Ab Anglis illud, quo nos vocarent, colloquium trahi quam diu vellent, posse atque interim impediri pacificationem nostram nosque in bello teneri Anglis spectantibus tantum fatebatur idem Bulionius. Mitto tabellamGa naar voetnoot13 munitionum, quas in Rheni insula inque ripa ulteriore fecit dux Bernhardus a filioGa naar voetnoot14 mihi transmissam. Addo et historiam a Gallis editamGa naar voetnoot15, ut cum ea, quam a duce Bernhardo acceperam, comparetur. De ManicampiiGa naar voetnoot16 fideli opera, quae dicunt, non mentiuntur. Ceterum neque HailleriusGa naar voetnoot17 neque quisquam e Gallis auxilio ducis a rege datis, cum Rhenus transiretur cumque depelleretur WaertiusGa naar voetnoot18, adfuere. In Belgico fine nihil fit aliud, nisi quod ad Malbodium diligenter se Galli | |
muniunt. Mitto et MariniGa naar voetnoot1 literas, qui de Vesontione quod dicit in eo fallitur. Reginae inter cetera et hoc objicitur, quod dixerit se, si optio detur, ut aut Delphinum pariat aut pacem faciat, hoc praelaturam. Intelligimus a Rhaetis legatosGa naar voetnoot2 ire in Hispaniam testandi obsequii causa et ut firmentur aut etiam augeantur concessa a LeganesioGa naar voetnoot3. Eosdem a Leganesio urgeri, ut promissum Hispaniae in usus militem sine mora mittant. Missum et a duce ParmensiGa naar voetnoot4 legatumGa naar voetnoot5 in Hispaniam de suis rebus. Cairum oppidum in via, qua ad Finale itur captum a Gallis et Pedemontanis, quos nunc imminere Carcanae, loco inde haud ita multum absito. Jam nunc nuntii adveniunt rei non magnae, sed quales quotidie evenire inter propinquos hostes necesse est, ad Belgicum finem captum a Gallis oppidulum Bellimontium et municipium Soram. Haec supra nihil nunc habeo, nisi ut Deum precer, Excellentissime et Illustrissime Domine, res ut regno, reginae tuaeque Sublimitati secundet. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 19/29 Augusti 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senator et Cancellario. |
|