Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3228. 1637 augustus 29. Van. J.F. GronoviusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Quemadmodum melli fuit mihi cognoscere ex clarissimo humanissimoque fratre tuoGa naar voetnoot2 non displicuisse tibi munusculum nostrumGa naar voetnoot3, ita dividiae longe maximae de tuo ad primas measGa naar voetnoot4 responsoGa naar voetnoot5, quod quidem nec accepi nec de eo quicquam ante hunc diem rescivi. At ego scelestus, qui χϱηστότητα tuam nossem, miras fingebam mihi silentii tui causas: praecipue indignum me existimari notis tuis, de cuius in tam eruditum scriptorem lucubrationibus nihil magni sperares. Etsi enim gravissima sunt negocia tua, tamen ego non adeo ignarus eram divini animi tui, ut cuicunque illorum moli non modo non deesse te, sed etiam superesse nescirem. Ad haec έξοχοτάτην illam doctrinam, quae tot stupendis meritis omne eruditorum genus obligavit, natam ad commune bonum, nunquam credebam se subduxisse studiosis. quorum curas putares transcendere plebeias cogitationes et fructum aliquem sperare posteritatis. Neque aliter sentire de me poteram, quoties recordarer, quam ieiunis ineptiis oblatis olim tibi exspectationem tuam ipse fraudassem. Nunc igitur amota suspicione illa ostende, vir maxime, ut soles, nos aliquo apud te numero haberi et inter eos nominis tui cultores censeri, quos agnovisse non dedigneris, hoc est, require epistolam tuam ab eo, cui curandam mandasti aut, siquidem amicorem vel latorum negligentia periit, quae me iactura maxime ferit, recollige tuas meditationes et vel sero mecum communica. Vidisti, quam suspenso pede transierim Satirae materiam contentus veram sententiam exhibuisse. Nunc accuratius illa sub censuram revocavi, quibus eam oppugnat vir summus, et si secunda aliquando editione excusare hanc licuerit, fortius agemus. Turbabat me praecipue HesychiiGa naar voetnoot6, locus in quo facem extulit mihi ὁ πάνυ Salmasius nosterGa naar voetnoot7. Non enim Σατύϱαι, sed Σαττάϱαι vel Σατῆϱαι ex ipso ordine vocum legendum esse me docuit: quod est ipsum commune ϑατάϱαι, vasa nempe, in quibus aliquid reponitur. Θ enim in σ mutant Lacones ut σῆν pro ϑῆν, σιὸς ϑεος, σίαϱ ϑίασος; tum consonantem τ duplicant et η mutant in α, ut communiter Dores. Cupiam tamen etiam tuas annotationes videre. Ac etsi nunc alia studia me teneant, quae diu minatus, dum ab amoenitatibus non possum divelli et operae meae rationem publice nitor reddere, hucusque distuli subsicivis tamen horis etiam in caeteris poetae mei moror: sive tu hoc producta priore syllaba interpretari mavis. | |
Spem dedit ipsum principium, in quo corrigendum est: ... quando Itala nondum
Signa nec Arctoos ausim sperare triumphos etc.
Aut defensa prius vix pubescentibus annis
Bella Iovis teque, o Latiae decus addite famae,
Quem nova maturi subeuntem exorsa parentis
Aeternum sibi Roma cupit - licet artior omnes etc.
... et sidera dones -.
Tempus erit, cum PierioGa naar voetnoot1 tua fortior oestro
Facta canam, nunc tento chelyn: satis arma referre
AoniaGa naar voetnoot2.
Plane nulla connexio in vulgato ‘tuque’ est. Canam Thebaica, quando nondum possum res gestas DomitianiGa naar voetnoot3 - fallitur enim Lactantius, qui inter Vespasianos exordium hoc dividitGa naar voetnoot4 -. Et tu, Caesar, licet coelum te cupiat, maneas in terris. Hae sunt nexae arenae. Sed isto modo scripsit Statius hac sententia: quando nondum possum canere signa Itala et Arctoos triumphos et Rhenum Istrumque domitum Dacosque subactos et defensum CapitoliumGa naar voetnoot5 teque, o Caesar, - est enim mera epexegesis, quae pulcherrime clauditur, ipso Caesare appellato; et illud ‘te’ maius omnibus debet haberi, quorum mentionem fecerat -, quem aeternum cupit sibi Roma - et o placeat tibi votum tuae urbis et licet Dii te vocent, locum praeparent, honore cedant, maneas tamen faciasque Divos! - veniet tempus, cum fortior canam tua facta; nunc tento chelyn. Vulgo ineptissime tendo. Tentare, experiri, praeludere verba sunt πϱοπηϱῶν αὐλητιϰῶν vel ϰυϑαϱωδιϰῶν. Glossa scripti codicis mei, qui tamen vulgatum in textu servat: acuo ingenium, praetempto vadum. Sic. lib. I. Achil.: ... te magno necdum fidente paratu
Molimur, magnusque tibi praeludit AchillesGa naar voetnoot6.
Tacitus lib. XIV: Annal. Postremo ipse scenam inscendit, multa cura tentans citharam et praemeditansGa naar voetnoot7. Si nunc pergerem ostendere, quomodo in singulis hisce poene versibus interpres vetus aliique docti homines impegerint, abuterer otio tuo. Habeo excerpta accuratissima ex sex septem Thebaidos et Achilleidos codicibus manu I. GruteriGa naar voetnoot8, in quibus multa deprehendi egregia; contuli ipse Thebaidem ad meum, chartaceum quamvis, et editionem veterem Venetam, Achilleida ad Vossianum scriptum | |
exemplarGa naar voetnoot1, ut omnino cupiam lentiore tamen passu hoc stadium decurrere praesertim tuis consiliis et praesidiis adiutus, ne diutius eximius hoc poeta, - de quo mire etiam doctorum hominum iudicia frigent - sine notore obambulet. Quare obtestor te atque oro, quocunque potes λόγω ϱ̔υστάξεσϑαι, uti, quid videatur tibi de incepto nostro, quam fiduciam ex dato specimine ceperis, quibus auxiliis promovere ab doctrina atque ingenio tuo incomparabilibus id possis, de his omnibus longius me celare nolis. Ego quamdiu erit memori mei, probabo tenuisse praecipuam gloriam meam, quam est te ex notitia admirari, et quae ex te scriptisque tuis didicerim, ut honestos et bene de conatibus suis sperantes decet, ubicunque occasio iusserit, profiteri. Vale, illustrissime domine, et laetus age cum omnibus tuis; meae improbitati ignosce, qui toties tibi molestus. Excellentiae Tuae toto pectore devotissimus
| |
Hagae, a.d. IV. Kal. Septemb. Ao. MDCXXXVII.
Incidi non ita pridem in errata quaedam, quae nescio an in exemplari, quod ad te misi, correcta sint. ἄλλος ὑφέλϰῃGa naar voetnoot2 debet scribi p. 80, quod etiam male correctum; p. 199. l. 7. Ergo, pro Ego; p. 58 in loco Strabonis: ἐϰπϱεπῶν; p. 308. l. 26: obiecit Tiberius, non Seianus; p. 400. l. 16. a nostro; p. 402 l. 2. quod a tem. | |
Adres: Illustrissimo et incomparabili viro, Domino Hugoni Grotio, Serenissimae Reginae et Regni Suecorum ad Christianissimum Regem Legato, Domino meo, Lutetiam. |
|