Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3233. [1637 eind aug. - begin sept.] Van J.F. GronoviusGa naar voetnoot4.Hugoni Grotio. Illustrissime vir, Priorem epistolam tuamGa naar voetnoot5, in quam coniecturas ad Silvas StatiiGa naar voetnoot6 conieceras, et datam a te et periisse eodem momento ex proximaGa naar voetnoot7 didici, qui nuntius animum meum laetitiae ac moeroris divortiis mirifice distraxit. Laetabar quippe curae te petitionem habuisse meam et spem, quam olim de conatibus nostris conceperas, adeo servasse illibatam, ut dignas opinarere lucubrationes nostras, quibus tuae miscerentur. Dolebam vero et operam tuam utrique nostrum inutilem fuisse et diatriben meam egregia accessione fraudatam. Nam qua tu quidem πϱοφάσει desiderium meum supplantare studes, ea neutiquam satisfacit mihi, cui et iucundissimam fuisset videre, ubi in eadem vestigia incideremus, et nunquam ita perierit pudor, ut ubi sentires secus, mea cum tuis in contentionem venire vellem. Sed quando de his transegit casus et, quod exemplum servas, negas facere tanti, opto, ut quae ad Thebaidem et AchilleidemGa naar voetnoot8 notata tibi exspectamus, meliorem viam ordiantur alite nec hiantes nos frustrentur. | |
Cum vero hoc quicquid est libelli adornarem, quia addidici semel, ita benigne te aestimare nostra, ut feras in illis memorari, te quoque vocari volui in partes et hac appellatione vili vino suspendere hederam. Senecae versus sunt in Troadibus: Duc, duc Ulysse: nil moror, dominum sequor.
Me mea sequentur fata. Non pelago quies
Tranquilla veniat, saeviat ventis mare,
Et bella et ignis et mea et PriamiGa naar voetnoot1 mala.
Dumque ista venient, interim haec poena in loco est.
Sortem occupavi, praemium eripuit mihiGa naar voetnoot2.
Sategerunt hic viri incomparabiles: transposuerunt autem versus nonnullos; deinde ultimi verba leviter correcta ingeniosissime et multa cum eruditione sunt interpretati. Videndum primo, an vulgatus ordo turbandus non sit. Sunt enim duum generum imprecationes HecubaeGa naar voetnoot3: priores audito se Ulyssi famulam destinari in ipsum UlyssemGa naar voetnoot4; posteriores viso PyrrhoGa naar voetnoot5, cum recordaretur ab eo caesam PolyxenamGa naar voetnoot6, ut hoc sanguine manes placarentur Achillis et classis solveretur, in universam Graecorum classem. Notavi vero hic mihi singulare artificium autoris. Quem ut in HippolytoGa naar voetnoot7 votum chori pro eo concepisse observamus alibi ex illo, quod postea Dianam, ut in Virbium mutatus impune videri posset, nec νεμεσητόν τι pateretur, providisse fabula narratGa naar voetnoot8; ita hic in persona Hecubae malas preces concipit ex iis, quae Ulissi, etsi sortem hanc, thesaurum quendam mali et velut Sejanum equumGa naar voetnoot9, in Threcico litore reliquisset, postea evenere. Saevities pelagi quidem clare describi- | |
tur lib. V. OdysseaeGa naar voetnoot1 per Neptuni iram, in cuius periocha corrigendus AusoniusGa naar voetnoot2: qui contextu ratis temere properatae navigationem solus aggreditur. Duodecima die tempestate commota, ex iracundia infestante Neptuno, trabium compago dissolvitur, quo casu proditur ultimae spei. Vulgo: properare. Contextus ratis temere properatae, quam Homerus σχεδίην πολύδεσμονGa naar voetnoot3, quo priore verbo decies in ea re utitur. Sic Sallustio Iugurtha: castella aut oppida temere munitaGa naar voetnoot4; Ammiano: temere contextis ratibusGa naar voetnoot5. Ventorum insania, cum qua conflictatus est Ulysses, tum in hoc ipso libro, ubi Neptuno inserviunt Ga naar voetnoot6, tum in lib. XGa naar voetnoot7 graphice pingitur. Bella, quae gessit cum Ciconibus, habentur lib. IXGa naar voetnoot8 et denique in ipsa patria cum procis, de quibus Manilius: Ultimaque in patria captisque penatibus armaGa naar voetnoot9.
Ignis quid aliud est quam fulmen, quo Ulysses afflatus socii ad unum omnes post solis dilaniata armenta interiere? lib. XIIGa naar voetnoot10: Hecubae tandem et Priami quae potissima mala? nempe generasse facem, qua Troia conflagraret, potentissimum Asiae regnum everteretur, reges ipsi interirent. Unde Hecuba: Non cautus ignes IthacusGa naar voetnoot11 aut Ithaci comes
Nocturnus in vos sparsit, aut fallax SinonGa naar voetnoot12:
Meus ignis iste est, facibus ardetis meisGa naar voetnoot13.
Sic Ulysses mortem aptus est Telegoni filiiGa naar voetnoot14, quem ex Circe genuerat, manu. Hae ergo omnes ad Ulyssem solum pertinent nec sunt cum alteris confundendae. Qui me habebis, omnia ista habebis mala, nec enim cuiquam possessio esse possum, quem non infortunio mactem. Hoc enim credebant ex veteribus religiosi, qui cum hominibus scelerosis aut quarta luna natis aliquid rei suae commiscuisset, eadem | |
contagione supplicium illorum pati. Unde apud Euripidem in SupplicibusGa naar voetnoot1 ad AdrastumGa naar voetnoot2 TheseusGa naar voetnoot3: ´´ Αδϱαστε, ϰἀμοι μή ᾽ναμίγνυσϑαι τύχας τὰς σας. Sequitur dignissimus vindice nodus, quem solvere conabamur scribentes: Dumque ista venient, interim hoc poenae in loco est:
Sortem occupavi, praemium eripui tibiGa naar voetnoot4.
Poena calamitas, ἀτυχία. Hippolyto: Quod te ipse poenis gravibus infestis gravasGa naar voetnoot5.
Quem versum paedagogicum appellat vir summusGa naar voetnoot6. Ut Seneca, inquit, poenam pro labore dixerit? Dixit pro labore misero ejus, quem innuit nutrix iratis diis natum vitae fructu nescire uti. Quo nihil vulgarius. Quid BiasGa naar voetnoot7 voluit, quando qui deformem duceret domum ποινὴν habere dixit? Plinius: si quem poeniteat ictus eminus cominusve illati, et statim exspuat mediam in manum qua percussit, levatur illico percussus a poenaGa naar voetnoot8. ‘Gravibus’ ingenuum esse non spondebo, nec tamen ideo cancellari eum versum velim. Forte ‘avidus’. Haec ergo sententia prioris loci est: Omnes istae calamitates mecum in te incident, et dum venient illae, interim nunc cum maxime hoc tibi poenae in loco est, quod ego sortem tuam invasi et prohibui, ne praemium acciperes. Si enim meum nomen non exiisset tibi, accepisses forte aliquam viridi aevo, formosam e captivis, quam sive ad opus sive ad voluptatem destinares, ἰστὸν ἐποιχομένην ϰαὶ σὸν λέχος ἀντιὸωσαν, ὄφϱα μὴ οἶος Ἀϱγείων ἀγέϱαστος εἶναιGa naar voetnoot9. Nunc opportune factum, ut non tam ego ceciderim in sortem tuam, quam punitura te ultro eam invaserim sortemque praevenerimaant., quam tibi fors aliqua benignior poterat adjudicasse. Et sic habes sortem, nempe anum effoetam, infelicem: sed praemio cares, quippe quae nulli tibi sit usui. Praemium itaque eripui tibi et feci, ne posses aliam accipere sortem, quae simul praemium esset. Quippe cum semel exisset sors Ulissis, non poterat sperare aliam, sed hoc sive Catone sive VatinioGa naar voetnoot10 | |
debebat esse contentus. Paucis: dum ista veniant mecum mala, interim hanc a me poenam accipis, quod ipsa dum in sortem venio tuam, prohibui, ne praemium aut alium bonum haberes. Cum haec scripssissem tuaeGa naar voetnoot1 mihi cum notis ad Thebaida et Achilleida ab optimo et clarissimo fratre tuoGa naar voetnoot2 redditae sunt. Pro quibus nunc agere gratias differo, ut εὐπϱεπέστεϱον id faciam, cum munus, quo magni vatis justa opera illustrare molimur, edetur. Vale, vir maxime ϰια εὐημεϱῶν διατέλει. Hagae. |
|