Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3212. 1637 augustus 19. Aan J.F. GronoviusGa naar voetnoot6.Legi Statiana tuaGa naar voetnoot7, vir doctissime, non mediocri cum voluptate, pridemque nihil habui, quo magis luberet graviora negotiorum interstinguere. Multis locis et hujus et aliorum scriptorum affudisti haud dubiam lucem; multis vocibus parum notum vulgo sensum ex intimis doctrinae penetralibus dedisti. Multas locutiones e latebris eduxisti, quare ut ita aant. pergas rogo hortorque. Epistolae quam dudum est quod ad me miserasGa naar voetnoot8, responderam epistolaGa naar voetnoot9 satis longa, in qua annotaveram quaecunque a me olim, Silvas Papinianas cum legerem, margini erant allita; miror eam ad te non pervenisse. Habeo ejus exemplum, sed non mitto; foret enim inutilis is labor, cum pleraque partim abs te partim ab aliis, quos ego non videram, sunt occupataaant., quaedam autem mea cogitata ita probabilia, ut alia non minus probabilia tibi aut aliis in mentem venerint. Neque vero legi tantum tua haec, sed et alios viros eruditos, quales multos habet Lutetia, ad eorundem invitavi lectionem. Ita non ego tantum tuis faveo studiis, sed et multos tibi fautores colligo. Vale, mi Gronovi. Tibi volens optime
| |
Lutetiae, 19 Augusti 1637. |
|