Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3221. 1637 augustus 22. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot15.Praestantissime Domine, Pertulit mihi literas tuasGa naar voetnoot16 is juvenisGa naar voetnoot17, quem et magnus mihi cancellariusGa naar voetnoot18 | |
et tu quoque commendaveras. Faciam ejus causa quicquid meae erit opis gratumque mihi feceris, si ejus probitatis atque ingenii juvenes saepe ad me allegaveris. De pace video in tam prosperis rebus Austriacorum per Germaniam spem esse exiguam. Tempora nobis ad eam obtinendam non iniqumGa naar voetnoot1 fuere meliora; forte et redibunt talia. Suedorum erit sapientiae, cum ea pulchra se dabunt, non sinere elabi. Vident, quam frigeant veteres socii, novos illigare quam sit difficile. Quae hoc anno gesta sunt a Gallis, sane exigua sunt; nec quicquam magni hoc quod restat anni exspectandum est. Angli aliis nutant, aliis nictant. Foedus suum cum GallisGa naar voetnoot2 tegunt neque apud Suedos de Gallis loquuntur neque apud Batavos autGa naar voetnoot3 de Gallis aut de Suedis. Nunc Palatini principesGa naar voetnoot4 belli artes ad Bredam discunt: sero sane. Mari adeo nihil faciunt Angli, nobis quod prosit, ut Gallorum insuper capiant naves, ideo quod Galli quasdam Anglicas Hispanica commercia agitantes ceperint. Laudo, quod nostri ad bellum se parent quasi duraturum: sed copiis majoribus opus erit ad ea, quae restant tutanda, multoque etiam id magis erit necessarium, si et Silesiae inferre arma propositum est. An vero id pati possit Suedia, ut multa inde hominum millia educantur, nescio. Haud dubie tot ac tam diuturna bella regis CaroliGa naar voetnoot5 GustaviqueGa naar voetnoot6 multam gentem exhauserunt. Magnus dominus cancellarius cum in aliis rebus omnibus plurimum ostendit prudentiae, tum et in hac cunctatione super maris transitu. Ibi enim esse debet, ubi res maximae aguntur. Inter ea autem numerari debet et redituum publicorum diligens procuratio. Moschum quieturum et ego credo. Gens est satis deses. DanusGa naar voetnoot7 satis sibi esse putabit, si Suedis non impedientibus ei licebit adversus propinquas civitates sua promovere consilia. De dissidiis in Polonia ex Polonorum et literis et sermonibus cognoveram. Periit regiGa naar voetnoot8, ut videtur, Anglica amicitia, Austriaca vero non potest non ipsis, qui in Polonia libertatem amant, esse suspecta. Quare sic existimo, si Austriaca vis infringi poterit, non multum esse, cur Poloniam metuamus. Ad S. ChaumontiumGa naar voetnoot9, qui credito diutius Hamburgi haeret, pridem missae erant literae, unde pecuniae fierent Suedis solvendae; non tamen quantae ex WismariensiGa naar voetnoot10 foedere, si id ratum fiat, deberentur. Apud Anglos haud dubie factiones sunt duae; et Suedis et Gallis et Batavis in id laborandum est, ut valescat illa, quae ab HispanoGa naar voetnoot11 est aversior. | |
Hic oppressa sunt consilia quaedam contra cardinalem Riceliacum, quorum reginaGa naar voetnoot1 suspectabatur. Capti relegatique de domo ejus nonnulliGa naar voetnoot2 et, cujus amicitia illa multum utebatur, abbatissa Vallis GratiaeGa naar voetnoot3 inde demota. Cetera ad magnum dominum cancellarium scriptaGa naar voetnoot4 non repeto. Vale, vir egregie.
Lutetiae, 12/22 Augusti 1637. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Cepit Ensishemum dux BernhardusGa naar voetnoot5. Rhenum transiit. WaertiumGa naar voetnoot6 a munimentis suis depulit; septingentos ejus occiditGa naar voetnoot7. | |
Adres: A Monsieur Schmalze, Secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède. A. Stockholm. In dorso met andere hand: Holmiae, die 7/17 Septembris 1637. |
|