Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3220. 1637 augustus 22. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Iam nunc accipio literas Excellentiae Tuae datas 25 Iulii/5 AugustiGa naar voetnoot2 et pariter cum iis judico maximam D. BannerioGa naar voetnoot3 laudem accessisse ex hoc receptu. Alia sunt fortitudinis opera, hoc vero prudentiae, quae cum inter omnis vitae humanae decora tunc etiam in militia excellit. C. Caesar apud LucanumGa naar voetnoot4 in mari a gravi tempestate deprehensus sic loquitur: ‘Quantusne evertere’ dixit
‘Me superis labor est, parva quem puppe sedentem
Tam magno petiere mari?Ga naar voetnoot5
Paria dicere Bannerius potest, unius nec maximi exercitus ductor, tot petitus exercitibus undique in se coactis, amicis nihil aliud quam spectantibus. Ergo quod tantis adversum se coitionibus elusis ad tuta pervenit, gratulandum ipsi, gratulandum Suediae, gratulandum et iis, quorum interest nos salvos esse, qui sane plures sunt quam qui hoc intelligant aut, si intelligunt, profiteantur. Credibile sane est tantas copias, quae nostros insectantur, sibimet ipsis brevi graves fore. Et jam ex Germania literae nuntiant partem eorum retroiisse in Rheni ripam ferme sex mille. De rebus Gallicis video ad nos saepe laeta magis quam vera adferri. Ego sicut illis opto prosperrima, ita auctor nisi rerum aut certarum aut valde probabilium haberi nolim. De Breda, quin ad dominum suum reditura sit et quidem brevi, non dubito. Galli post gestas res hoc anno neque spernendas neque maximas satis puto habebunt tutari sua, quando desperatis Bredae rebus promtum erit cardinali HispanoGa naar voetnoot6 Belgicas vires eo vertere. Elector BrandenburgicusGa naar voetnoot7 pacis ultra aequum avidus nihil aliud quam hostem putavit. Quae super federe suo cum GallisGa naar voetnoot8 restabant difficultates, eas omnes nunc sublatas praedicant AngliGa naar voetnoot9: sed id suspensum est iis conditionibus, quarum exitum vix sperare est. Interim nihil pro PalatinisGa naar voetnoot10 fit, nulla belli onera subeunt Angli, fruuntur commerciis, operam suam Austriacis jactant. Wismariensium pactorumGa naar voetnoot11 valde hic expetitur probatio neque dubium | |
habeo, quin facile impetraturus sis ab eis et pecuniae nonnihil et ut ea mutentur, quae magnus dominus cancellarioGa naar voetnoot1 minus placebant. A Daniae regeGa naar voetnoot2 non video, quid sperari possit, nisi ne nobis noceat. Nec aliter judicare de eo mihi videntur Angli. Ivoium in Lutzenburgico cepit CastilionaeusGa naar voetnoot3 octingentis militibus defensum. S. Pauli fanum desertum ab hoste incendit miles cardinalis ValettaeGa naar voetnoot4, isque Hesdinum ire creditur; nam Montem Hannoniae bonis cum copiis tuetur PiccolominiusGa naar voetnoot5. Femineae molitiones contra eos, qui nunc plurimum possunt, in causa fuere, cur quidam ex reginaeGa naar voetnoot6 cubiculariis caperetur et torqueretur. Abbatissa Vallis GratiaeGa naar voetnoot7, quae fratrem habet Vesontionis praefectumGa naar voetnoot8, demoveretur loco, literae ibi atque alibi caperentur ab ipso, quod magnae rei creditae inditium est Franciae cancellarioGa naar voetnoot9. Alius nobilis e reginae domo relegatusGa naar voetnoot10. Literae ex Germania metum indicant pro Erfurdo, Hanovia, Lunemburgo. Bis mille Croati ad Norimbergam conspecti, Hanoviam contra ire creduntur. WaertiumGa naar voetnoot11 alii in Bavaria, alii in Badensi agro aiunt esse. SabaudumGa naar voetnoot12 adhuc Itali tanquam respectantem ad HispaniGa naar voetnoot13 amicitiam suspectant. Nihil ibi terra nec plus mari geritur. Excellentiae Vestrae servus observantissimus
| |
Scribebam 12/22 Augusti 1637.
Rustici quidam eorum, qui arma contra regisGa naar voetnoot14 imperium sumsere, caesi in agro Quercinio; sex millia fert rumor cuncta in majus augens. |
|