Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3252. 1637 september 14. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Quas ad me XXVI. Iunij dedisti litterasGa naar voetnoot2, eae mihi IV demum Septembris die traditae sunt quippe a SpiringioGa naar voetnoot3 e Suecia huc remissae. Ex iis magna cum voluptate didici, quam multa et varia ad illustrandam rempublicam litterariam tibi in promtu sint. Si illic idoneos typographos reperire non potest, mitte per amicos quae primum excudi velis, et operam dabimus, ut id quam accuratissime fiat. De LucanoGa naar voetnoot4 et TacitoGa naar voetnoot5 per occasionem cogitabimus; ego cum MairioGa naar voetnoot6 aliisque ea de re agam, nam ista in Tacitum nimis quantum videre gestio. Procopii GothicaGa naar voetnoot7 quominus lucem videant, non puto magnum cancellariumGa naar voetnoot8 intercessurum imo potius id opus promoturum. De AnthologiaGa naar voetnoot9, quaeso, aliquid constitue, ne diutius nullo fructu quod paratum est prematur: conditiones, quas typographis praescribis, hominibus nostratibus duriusculae videbuntur, Galli talibus rebus assueti facilius iis acquiescent. MileterianaGa naar voetnoot10 jam accepi, ut et anteGa naar voetnoot11 scripsi, et EpiscopioGa naar voetnoot12 legenda transmisi, qui jam constituit sua in CameronemGa naar voetnoot13 edere. Si MatisiumGa naar voetnoot14 videro agam, cum eo de successore BrandaniGa naar voetnoot15, nam ego Bremae novi neminem, et difficile esset hic reperire aliquem bene in iis, quos designas, articulis sentientem, qui publicam habeat vocationem, posset tibi ea in re VossiusGa naar voetnoot16 magno esse usui, qui id genus hominum novit probe. Nunc ut te nostrarum rerum certiorem faciam, hoc habe: obsidionem Bredanam egregie ingeri et omnia, quae hostis extra urbem habuit, munimenta, jam in nostram concessisse potestatem ab ea parte, e cui princepsGa naar voetnoot17 imminet, de reli- | |
quis vero non minorem esse spem, quin de iis brevi exui possit. Septimo hujus duobus e cuniculis ignis prorumpens magnam vallorum in exteriori munimento partem disjecerat, cui occasioni nostri insistentes, hinc Galli inde Angli, in ipsum proruperunt munimentum et ad eam, quae egressuris patebat, portam se illico conferentes omnes, qui illic excubabant, circumventos ad ducentos circiter occidione deleverunt; ita Galli aliqua ex parte CharnassaeoGa naar voetnoot1 parentarunt. Interea Venlonam BrederodiusGa naar voetnoot2 post obsidionem vix tridui 25o scilicet Augusti die cardinali regioGa naar voetnoot3 tradidit pessimo sane militari flagitio, cum bene munitam operibus, 37 tormentis majoribus et magna vi pulveris instructam urbem, cum mille et amplius stipendiariis facile ad sex aut octo - sicut saepius ipsum promittentem audivi - septimanas defendere potuisset. Causatur ille praecipue paucitatem militum, consternationem et tumultum civium, et incendium, quod igniti hostium globi in urbe excitaverant; sed revera a romanensibus quibusdam, quibus ille multum confidebat, seductus, ne securitati urbis debite prospiceret, et vitae suae timens, quam in eo speraveramus, constantiam deposuit et in castellum quoddam ditionis Coloniensis se recepit, ubi jam ignaviae suae penas dat seipsum miris modis crucians. Venit et IV hujus mensis in potestatem cardinalis Ruremunda, per decem tantum dies defensa; sed illa nullis erat operibus firmata. Haec omnia Bredana victoria gloriam imminuunt. Decimo et undecimo hujus milites, qui in castris comitis Guilielmi NassaviiGa naar voetnoot4 sunt, cum defensoribus propugnaculi, quod ipsis objacet, varia fortuna fortiter pugnaverunt: nostri semel atque iterum depulsi, tertio et expulsi cum jactura multorum, quos inter centuriones HindersoniusGa naar voetnoot5 et WiliamsoniusGa naar voetnoot6 et signiferi aliquot, tandem duodecimo hujus mensis ejus potiti sunt. Princeps nunc totus in transitu fossae urbicae per porticum occupatus est, quatuordecim jam lignorum jugis in fundum adactis; interea et pontes ex cratibus et viminibus factos, qui hic servantur, ad se mitti jussit, incertum, in quos usus. Citantur per praeconem Brederodius aliique, qui Venlonam tradidere, neque comparere audent; sed jam jam intelligo Brederodium in manus nostrorum venisse ac Rijnbercae asservari; quod si verum est, actum est de ejus vita. Plura, quae jam scribam, non habeo. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XIV. Septembris 1637. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 12 Oct. En in dorso: 14 Sept. 1637. W. de Groot. |
|