Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3135. 1637 juni 26. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Mitto tibi, mi frater, epigrammata quaedam mea satis recentia, quibus addere potero aliquando Iphigeneam in Tauris Euripideam latinam mea operaGa naar voetnoot8, et quae latina sunt apud Suetonium carmina versa Graece. Habeo paratas et ad Lucanum notasGa naar voetnoot9 illas veteres ex utraque editione contractas multis additis aut mutatis. Habeo in Tacitum nonaginta ferme conjectationesGa naar voetnoot10, ut modeste | |
loquar, quanquam de bonae partis veritate non dubito. Siquando nova instituetur aut Lucani aut Taciti editio, gaudebo moneri et contribuere quod potero. Quae ad Novum Testamentum scripsiGa naar voetnoot1, id est ad IV Evangelistas, describuntur. Descripti sunt Annales Historiaeque belli BelgiciGa naar voetnoot2 ad inducias: premendum adhuc, ut credo, opus. Verti Procopii Gotthica et Wandalica in sermonem latinumGa naar voetnoot3, cum antehac illa pessime versa essent; adfuitque fortuna, quae mihi potestatem fecit codicum Graecorum manuscriptorum non paulo emendatiorum, locis nonnullis et auctiorum, quam est edito Graeca HoeschelianaGa naar voetnoot4. Haec cum aliis ejusdem argumenti minoribus libellis edam, si id magno cancellarioGa naar voetnoot5 videbitur, ad quem praefationemGa naar voetnoot6 mitto magnam et plurimum lucis illarum gentium historiae adferentem. Horum omnium te non tantum fratrem, sed et fautorem studiorum meorum esse nescium nolui, ut videas etiam, quae negotiis publicis superfluunt, tempora mihi non perire. Siquid edam posthac magnum - de Notis aliisque id genus minutiis jam non loquor - nolo pretium pacisci, quod scio in Gallia fecisse viros illustres: ego vero ne tum quidem feci cum ab omni dignitate nudus essem; sed aequum puto, ut publico prosim sine damno, id est, ut centum mihi - non paucioribus opus habeo apud bene meritos et amicos et eos, qui me isto beneficii genere aut alio ad vicem rependendam obligarunt - exempla dentur chartae optimae, bene compaginata et qualia honeste donari a me possint; deinde ne nova instituatur editio me inconsulto, ut, si quid mutare velim, id mihi integrum sit utque de repetitis editionibus idem mihi sit ad habenda exempla juris. De Anthologia et accessionibus a me factis latinisGa naar voetnoot7 scripseram aliquoties ad D. VossiumGa naar voetnoot8. Sed videtur mihi BlaviusGa naar voetnoot9 Graecos typos, quales Stobaea- | |
niGa naar voetnoot1 mei sunt, non habere neque homines ad corrigenda typographorum errata satis idoneos. Itaque deliberabo, an Cramoisii, nobilis hic librariiGa naar voetnoot2, utar opera, quanquam de eo quoque, an satis peritos correctores habeat, dubitare impeller. Velim mea omnia quam accuratissima et lectoribus utilissima prodeant. MileteriusGa naar voetnoot3 novum fecit librumGa naar voetnoot4 Gallico sermone, quo plus valet, scriptum. Titulus est le Moien de la Paix Chrestienne. Praefationes tres dedit, ad cardinalem Riceliacum, ad Sorbonam, ad synodum reformatorum, quae nunc est Alensonii. Lego nunc eum librum et, siqua occasio se dederit, exemplum transmittam, ut aliis detur cogitandi de re maxima occasio. Vult me venire visum, non recuso. De TilenoGa naar voetnoot5 loquitur satis Tileniane, id est, biliose. Pronuntiata vetera sua, regno contraria, incrustat. Sunt tamen non pauca et legi et considerari digna. Nescio, an ad te pervenerit ea pecunia, quam parentibus nostrisGa naar voetnoot6, jam aliquod tempus est, destinaveram. Brandanus nosterGa naar voetnoot7 bonus est, sed certe in Coenae negotio crassior quam putaram. Ego illum comiter tractabo. Sed familiae non est quantum speraveram utilis. Cum tempore - nihil enim est, quod urgeat - cogitari posset, an aut a Brema aut e Batavis haberi posset aliquis publica jam vocatione fultus, qui de praedestinatione quidem ϰαὶ τοῖς ἐϰομένοις recte sentiat; caeterum qui non sit τῶν πηδώντων ὑπεϱ τὰ ἐδϰαμμένα, quos scis mihi nunquam placuisse. Talis aliquis magno et mihi privatim et communi ecclesiarum utilis esse posset putoque ejus apud me vitam suaviorem quam in vico aliquo, forte et in oppidulo, fore. Sed haec qua prudentia tractanda sint per te nosti. Ego cum omnia verso salubriorem animis pacatioremque docendi sacra rationem quam eam, quam ingressus est PoppiusGa naar voetnoot8, non reperio, nempe ut controversa fugiantur steturque de iis intra id, quod scriptum est, caetera omnia referantur ad animorum emendationem bonorum operum fructiferam. Eaque de causa multum probo praelegi selectas ob simplicitatem utilitatemque partes scripturae, quas evangelia et epistolas dominicales vocant: sacramenta autem administrari solis verbis institutionis aut additis quibusdam e scriptura usum verum mysteriorum significantibus locis. Et huc video sua direxisse TaulerumGa naar voetnoot9, KempensemGa naar voetnoot10 et alios, quorum libri a quamvis diversa sentientibus non possunt non probari. | |
Vale, parentes nostros nobisque faventes saluta.
16/26 Iunii 1637. Tuus fraternissime
|
|