Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3297. 1637 oktober 16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Literae, mi frater, tuae 14 Septembris scriptaeGa naar voetnoot7, ad me 12 Octobris pervenere. Mitto ad te apertam epistolam meam ad OudartiumGa naar voetnoot8, ut legas et cludas. Videbis, quo me BrandanusGa naar voetnoot9 nolentem redegerit. Ego ejus allocutionibus, etiam communioni, quanquam in orbiculata forma et sine fractione interfui semper cum omnibus signis animi in ipsum et cum ipso sentientis aequissimi. Ab eo nihil petii nisi, ut verbis generalibus de coena uteretur et cum mos sit lutheranis etiam paucis et privatim communionem elargiri, eam daret mihi uxorique et familiae meae nostro more, qui et apud lutheranos quosdam principes observatur et his in locis viget. Haec autem omnia ei per MathisiumGa naar voetnoot10 praedixeram et his venerat legibus. At ille, ut aliquam vidit multitudinem meo permissu ad se coire, mea dicta coepit contemnere et pro arbitratu nunc in nos, nunc in pontificios declamare, cujus loquentiae poenas ego luebam et in reformatorum et in aulae regiae odia incurrens. Quis enim crederet a domestico meo, cui ego victum et annua praeberem, ea fieri, quae mihi improbarentur. Liberavi me hac culpa quo uno potui modo a multis | |
monitus. Nunc quid nobis sit factu optimum, ego et uxor deliberabimus. Mihi non displiceat AuratiGa naar voetnoot1 opera interdum uti. Uxor ampliat. Interdum in mentem redeunt ea, quae ad te perscripseram sententiae tuae et aliorum explorandae causa. Interdum nonnulli se ostendunt scrupuli. PetrusGa naar voetnoot2 mecum Institutiones BatavicasGa naar voetnoot3 legit. Si maximus natuGa naar voetnoot4 huc venerit, eum remittam una cum AnthologiaGa naar voetnoot5 et historia HollandicaGa naar voetnoot6 Utrumque opus velim ante editionem legi a VossioGa naar voetnoot7 et, si ei placet, etiam a SalmasioGa naar voetnoot8 sub fide nihil evulgandi, ut, siquid in re aut locutione emendandum censent, monear. De Anthologia cura esse debet, ut Graecae literae bonae sint, bonus corrector, bonus index. Praefatio mea, ubi a fine editio non longe aberit, mittetur. Historiae exemplaria centum bene compaginata et chartae melioris dare typographus sine suo damno facile poterit, et ego paucioribus per amicos omnes ire non possum. MairiiGa naar voetnoot9 nec charta bona est nec correctores. Et ipse tenax. Magis placet BlaviusGa naar voetnoot10, si literas Graecas et correctorem habeat et scripto promittat circa definitum tempus se absoluturum. De LucanoGa naar voetnoot11 et TacitoGa naar voetnoot12 non urgeo. Si qua nunc eorum adornatur editio, tunc admonebor satis tempori. Videbis quaedam non poenitenda. ProcopianisGa naar voetnoot13 proponendam PraefationemGa naar voetnoot14 misi ad M. cancellariumGa naar voetnoot15, cujus nomini et ipsa et opus inscribitur. Mire eam praedicat cancellarius gratiasque et suo et gentis nomine agitGa naar voetnoot16, meque, ut edam, incitat. Parata sunt omniaGa naar voetnoot17, ut describantur; ei operae filium destinavi natu maximum, ut et res antiquas discat | |
Gothorum atque inde materiam disserendi uberem habeat et se suaque studia ei, quam nunc habemus, patriam commendet. Novi nihil hic magnum quod sit praeter mortes Mantuani et Sabaudi ducumGa naar voetnoot1. Hujus pupillorum tutela matriGa naar voetnoot2, illius vero Venetis mandata. Vale cum parentibusGa naar voetnoot3, liberisGa naar voetnoot4, uxoreGa naar voetnoot5, amicis. 16 Octobris 1637. Tui amantissismus frater
| |
Mitto tibi exemplum epistolae. D. cancellarii ad me super Procopianis. Mileterii librum postremumGa naar voetnoot6 mittam, ubi aliquis notus ad vos ierit. Scribunt ad me ElseviriiGa naar voetnoot7 de Procopio, ut meam ipsis mittam editionem. Rogo, si eos videris, respondeas mea minime adhuc parata esse. Et meum aliud esse institutum, ad quod et adminicula e Suedia exspecto. |
|