Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3058. 1637 mei 6. Van S. BielkeGa naar voetnoot1.Magnifice ac Generose Domine, Literas M.D.V.rae omnes recte accepi; ex quibus inter alia foederis inter Galliam ac Britanniam conclusionem variis rationibus extrahi ac ducis VinariensisGa naar voetnoot2 res ad quasdam tricas quominus procedant, adhuc haerere video. Officit rei publicae ista cunctatio, dum momenta temporum depereunt interim ac hostium vires augescunt in Germania, quibus sola nunc objectatur Suecia. Quae si sustinendis iis denique amicorum destituta solatio forte non sufficeret, vel clade aliqua notabili, quam Deus clementer avertat, afficeretur, jam coeteri, ad quos commune spectat periculum, restituendae rei difficultates quam maximas inventuri essent, non sine summo omnium, quorum interest, detrimento ac discrimine. Recte ergo facit M.D.V.ra, quod ea, quae ad amicitiam earum gentium coagmentandam ac ducis Vinariensis progressum maturandum faciunt, commendat nilque in commune utile omittit. Nostra interim per Germaniam omnia vetere ac firmo sunt loco. BaneriiGa naar voetnoot3 exercitus Torgaviae adhuc subsistit. Hostiles v(ero) copiae omnes per Dresdam Albim transductae et nunc ab hac parte fluminis sitae sunt; forte quod ab altera commeatus ac pabulum jam defecerit, quae Bohemia, Lusatia, Moravia ac Silesia melius subministraturae putantur. An praeterea aliquid magni adversus Banerium moliantur vel in alias partes studia directa habeant, id brevi adparebit. Hactenus quidem omnis conatus frustra cessit magisque damna passi sunt, quam dedere tam numerosi hostium exercitus. VrangeliiGa naar voetnoot4 copiae hactenus per stativa locatae sunt contentae objectu suo Pomeraniam adversus incursiones hostiles tegere, donec supplementis e Suecia auctae hostem ultro adgredi possint. Ea supplementa jam operose conquiruntur, omnisque adeo paratus bellicus instituitur in diversas partes distribuendus. Nutantibus per Westphaliam ac ad Visurgim rebus erigendis a Banerio cum | |
copiis nonnullis missum KingiumGa naar voetnoot1 jam landtgravio HassiaeGa naar voetnoot2 se junxisse credo. Si RantzovioGa naar voetnoot3 successerit, quod jussu regis GalliaeGa naar voetnoot4 in Belgio agitat, ac MelanderGa naar voetnoot5 ab Ordinibus aliquid subsidii impetraverit, jam firmabuntur magis ab ea parte res evangelicorum. De tractatu pacis ubique nunc altum est silentium, nisi quod Sigismundus marchio BrandeburgicusGa naar voetnoot6 scribit, retulisse se electoriGa naar voetnoot7, quae nuper Vierradae mecum locutus est, hunc CaesariGa naar voetnoot8 seu Romanorum regi, a quo expectentur nova mandata. Quid subsecuturum sit, incertum est. Id vero pro certo a me aliisque Sacrae Regiae M.tisGa naar voetnoot9 Regnique Sueciae ministris habetur, noxium ac damnorum esse omnem pacis tractatum, qui separatim instituitur, nec Suecia quidem praeteritis foederatis eo condescendet, quamdiu ab iis ipsa non destituitur aut res communis pari studio juvatur. De marchioneGa naar voetnoot10 pacificationis instituendae causa in Sueciam ituro, quae fama per Galliam sparserat, vana esse sciat M.D.V.ra; nec enim id unquam expetiit marchio nec mihi vel cuiquam coronae Sueticae ministro quidquam ea de re constat; ut ea propter haudquaquam necesse sit consilia ad pacem separatam in Gallia incitari. Plura nunc non suppetebant, nisi votum pro incolumitate M.D.V.rae, in quo finio, ac ipsi officia mea paratissima defero. M. ac Gno.cae D.nis V.rae ad officia paratissimus
| |
Dabantur Stetini, die XXVI April. Ao. M.DC.XXXVIIo. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Iunii n.st. |
|