Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3105. 1637 juni 4. Aan S. BielkeGa naar voetnoot9.Illustrissime atque Excellentissime Domine, Literis ab Illustrissima Dominatione Tua, quae 26 Aprilis subscriptum habentGa naar voetnoot10, gaudeo cognoscere res nostrorum, BaneriiGa naar voetnoot11, WrangeliiGa naar voetnoot12, KingiiGa naar voetnoot13, satis bonas. Hic in bello nihil jam promovetur. Haeret etiamnum in Campania dux BernhardusGa naar voetnoot14, maxime ob eam, quam et antehac significaviGa naar voetnoot15 causam, quod equi, quos ad trahendas machinas emi jusserat, reperiuntur non idonei; neque magis ad Belgicum finem quicquam hactenus quidem agitur. Sustinent partem hujus culpae furentes captis passim armis rustici, quibus coeptum excuti jugum reponi, nisi multo milite non poterit. Anglos inter Batavosque de mari nondum convenit novaque edicta per | |
Angliam publicata sunt, nequis inconcessu regis AngliaeGa naar voetnoot1 mare piscando usurpet. Inter Batavos an vis opponi possit an debeat, deliberatur. Ob pacis negotium jam Mediolanensis cancellariusGa naar voetnoot2 Coloniam venit. Galli legatiGa naar voetnoot3 eo nondum sunt causantes, quod nec pro Suedis, ut Coloniam mittant literas itineris tuti, dederit caesarea aula nec pro Batavis Hispanus cardinalisGa naar voetnoot4. Novum nunc coepere Galli consilium, ut LagardiumGa naar voetnoot5, nobilem ejus sanguinis, cujus est regni Suediae marescallusGa naar voetnoot6, mittant Coloniam, qui regis suiGa naar voetnoot7 nomine significet legatisGa naar voetnoot8 nolle ipsum in pacis negotio quicquam agere seorsim a sociis ac foederatis. Is jam nunc itineri paratus valedixit mihi summamque mandatae sibi operae indicavit. Commodum evenerat, ut sub idem tempus accepissem illas Illustrissimae Dominationis Tuae litteras, unde eum certum vicissim feci perstare Suedos in ea sententia pacem in commune nec aliter faciendam. Si Galli rebus ipsis ostenderint idem sibi esse animi, de nostris non esse, quod dubitarent. Ex Anglia scribitur et quidem a legatis, ibi qui suntGa naar voetnoot9, multum ibi posse Hispanos, dicere eos inferiorem Palatinatum in hoc se in suam cepisse potestatem, ut ilico redderent. Ut superiori decedat BavarusGa naar voetnoot10 non auctoritatem se tantum suam, sed et pecuniam conferre velle. Electorale jus mortuo Bavaro hoc posse alternis de familia in familiam desilire. Deponi etiam de iis conditiones Anglis largas, si HispaniGa naar voetnoot11 armis sua in Batavos sociare velint; quod tamen ego Anglos facturos non arbitror tum alias ob causas, tum quod capi eos videam liberorum commerciorum dulcedine. Ego nihil eorum, quae ad conglutinandos cum Gallis ac nobiscum Anglos pertinent quaeque ad impellenda Galliae arma valere possint, omitto omissurusve sum. Multum hic exspectatur nuntius de Suedi militis novo in Germaniam adventu. A Brandenburgicis aut electoreGa naar voetnoot12 aut marchione SigismundoGa naar voetnoot13 nihil hoc quidem tempore, quod rebus conducat Suedicis, sperari posse censeo non obscuris de causis. Omnia prosperrima Tuae Illustrissimae Dominationi ex animo precor.
Lutetiae, 4 Iunii novi Calendarii 1637. Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
|
|