Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2924. 1637 januari 15. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime Domine, Remissus a regeGa naar voetnoot3 est ad fratremGa naar voetnoot4 ChaudebonnusGa naar voetnoot5 responsa non placitura adferens. Poposcerant et frater regius et SuessionensisGa naar voetnoot6 urbes ad sui tutelam, ille Nametum aut Brestam aut Blavettam, firma Britanniae Armoricae loca externisque auxiliis receptandis idonea, et pro transitu Salmurium; alter Viridunum et Stenaium. Rex offert longe a limite sita et ad modicam vim cessura illi cum Salmurio Andegavum, huic Sanctimenulium et Vitriacum Francicum. Cum tam multum distent postulata a concessis, dicitur rex Fontem Bellaqueum ire atque inde cum copiis fratrem versus, qui ultra Ligerim Cheram amnem transiturus et, si vim sentiat imminere, regni partes aulae hujus odio accensas petiturus dicitur. Comes autem Suessionensis, si tuto ei Sedani esse non liceat, putatur Trajectum ad Mosam se recepturus non nolente Arausionensi principeGa naar voetnoot7, qui non minus quam dux BulioniusGa naar voetnoot8 suspectus hic est illius consilia et participasse et fovere. In eo mimo, quem cardinalisGa naar voetnoot9 regi nuper exhibuit, multa sunt dicta figurate in fratrem regium, sententiaeque omnes directae ut penitus infigeretur regis animo, exitiosam esse regibus ac regnis omnem adversus detrectatores obsequium quantumvis sanguine proximos misericordiam. Dux BernhardusGa naar voetnoot10 in Barrensi agro locisque circumsitis ubi militem disposuerit, huc se promittit venturum. FeuqueriusGa naar voetnoot11, qui jam hic est, ne DavausioGa naar voetnoot12 cedat, mavult secundum a duce Bernhardo imperium ex pactis nimirum ParisiensibusGa naar voetnoot13, quam legationem, quod an et rex sit probaturus incertum adhuc est. Interim friget Coloniae GuenettiusGa naar voetnoot14, frigent et negotia: neque pro legatis | |
GallicisGa naar voetnoot1 literas commeatus misit HispanusGa naar voetnoot2, sed significavit probaturum se ratumque habiturum, quicquid facturus est imperatorGa naar voetnoot3. Ab Anglia literae nunciant ArundeliumGa naar voetnoot4, qui eo jam advenit, adferre conditiones ab imperatore, nec plane malas, nec tamen quales optaverat: id est, ut ego suspicor, restitutionem Palatinatus Inferni in praesens et gratis, Superni post pecuniam aliquam BavaroGa naar voetnoot5 redditam, hac lege ut romana religio introducatur et ecclesiasticis reddantur pridem erepta: spem praeterea electoratus, si stirps mascula Maximiliani defecerit. Pater tamen IosephusGa naar voetnoot6, in quem se cardinalis exonerat, sicut de Anglis bene sperare se ait, ita de Suedis inclementer loquitur, quos ait contra fidem rege inconscio aures praebere hostibus. Ego cum datur occasio, non cesso ostendere nostros ab omni vinculo cum Gallia liberos, tamen omnia ad id, quod in commune expedit, dirigere. Captus est vir nobilisGa naar voetnoot7 literas a fratre regio ad Suessionensem ferens materiam haud dubie cardinali praebituras, ut non se sed regni quietem regisque jus impeti ostendat. Pecuniam ab Arausionensi datam Suessionensi mutuam, an ex vero feratur, nescio. Indutias Hanovienses ad Majum usque probatas ab imperatore intelligimus. Meti post occlusam curiam etiam primi praesidisGa naar voetnoot8 domum milite sepsit ValettaGa naar voetnoot9, nequis inde jus petat, neque tamen Tullos discedunt senatores, quod a rege, quo major sibi esset auctoritas, Valetta impetrarat. Comes EgmondensisGa naar voetnoot10 in Angliam mittit, aliquam e Palatina Domo conjugem filio suoGa naar voetnoot11 moliens. Multi hic damni dedit glacies plurimis navibus et quod inerat vino in amne corruptis. GallasiiGa naar voetnoot12 copiae quaedam circa Argentoratum creduntur esse, ut Rhenum | |
transeant, et ipse Gallasius Basileae exspectatur internis Galliae motibus frustra speratis ad priora consilia rediturus. Ab HeufdioGa naar voetnoot1 petiit pater Iosephus, ut Sublimitati Tuae scriberet satisfactum sibi de pecunia regno Suedico debita, quod a monitore SanctichaumontioGa naar voetnoot2 profectum credibile est; at ille respondit non posse se id facere, priusquam certiora videat, quam sibi hactenus videre contigerit. Ager Galliae, qui deseri passim ceperat, ejus tributi, quod taliam vocant, ad viginti milliones levatur; id damnum sarcietur auctis oneribus vini, ligni, salis et rerum aliarum, quarum omnes indigent. In hoc ipso articulo accipio Sublimitatis Tuae literas Stocholmae 19 Novembris datasGa naar voetnoot3, pro quibus ut et pro perpetua Sublimitatis Tuae cura in me edocendo ornandoque gratias ago immortales propiora jussa, ubi res ferent, opperiens. De legatis Coloniam mittendis quae in utramque partem disseruntur, ea, qua debeo, fide transcripsi. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, res reginaeGa naar voetnoot4, regni Tuaeque Sublimitatis sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5/15 Ianuarii 1637.
Chavigniacus, Butillerii filiusGa naar voetnoot6, non tantum apud fratrem regium, qui ei ad tempus arrisit, in odio est, sed et apud regem ipsum plane refrigeratus, quod quae promiserat adeo praestare non potuerit, ut contra accenderit offensas. Cardinalis Riceliacus in rebus est perplexis. Mittit MonbasoniumGa naar voetnoot7 ad fratrem regium, BotruiumGa naar voetnoot8 ad comitem, ut eos aut placandi aut fallendi vias inveniat. De TurcaGa naar voetnoot9 velim vera esse, quae mittit MarinusGa naar voetnoot10. Sed qui hic fidem habent, rumores ajunt RagotskiumGa naar voetnoot11 in clientelam Turcae se transtulisse, sub lege BethelemioGa naar voetnoot12 bona, quae habuit, restituendi. In Italia non Placentinus modo ager, sed et Parmensis territorii bona pars ab Hispano tenetur. Largitionibus id agunt Galli, ut conditiones duras Rhaetorum primoribus et per eos plebi approbent. Sed hae artes non semper succedunt et, ubi innotescunt, plures inimicos quam amicos parant. Sicut nunc in Batavis actum est, ubi qui pecunias a CharnassaeoGa naar voetnoot13 acceperant, coguntur dicere quantum et quam ob rem. | |
Miros questus quotidie audio de milite ducis Bernhardi, cui minus dicunt esse et fidei et humanitatis quam ipsis Croatis. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|