Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3162. 1637 juli 16. Van S. BielkeGa naar voetnoot3.Magnifice ac generose domine, domine et amice observande, Literas Magnificae ac Generosae Dominationis Vestrae omnes recte accepi gratisque ago pro communicatione sedula. Quod aliquot iam vicibus nihil reposuerim, exercitus nostri sub BanerioGa naar voetnoot4, per interiectas hostiles copias a nobis seclusio, qua inter incerta rerum negotiorumque, quae gerebantur, detenti fuimus, hactenus effecit. Nunc alia rerum facie exorta, haud ultra silendum duxi. Rem autem totam statumque praesentem belli nostri, vix melius repraesentavero, quam adiuncta copia literarum BaneriiGa naar voetnoot5, quibus Torgaviae desertae ac exercitus ad Oderam transducti rationes explicat; tum quae hostium nunc sint molimina. Omnes, quo[t]quot ferme sunt in Romano imperio, hostiles copiae ad fines Pomeraniae ac partim in ipsa iam stabulantur nobisque solis graves incumbunt nulla vel e Gallia vel aliunde adhuc adfulgente auxilii spe, imo duce BernhardoGa naar voetnoot6 vel in Burgundia occupato vel ubi commoretur nobis ignorantibus. Adeo vel iusta nobis de amicis nostris conquerendi causa non imminuta, sed aucta videtur vestraque Mag. ac. Gen. Dn.o uti hactenus conveniente loco de hisce sedulo commonefecit, ita nunc vel quam maxime rei praesens necessitas urget, ut nihil non agatur, quo tandem in rem praesentem veniant subsidia toties promissa; caetero quin | |
verendum est, ne lente ac sero nimis fractis vel debilitatis rebus nostris - quanquam meliora speramus - ostentata ac summissa, non auxilia amplius sint, cum post vulneratam, uti aiunt, causam aegre medicinae locus sit; in versoque ordine, qui cum poterat succurrere, neglexit, ipse postea auxilio vel quam maxime egeat. Verum quae plura in hanc sententiam dici possunt, nunc omitto, in prudentia ac sollicitudine Magnificae ac Generosae Dominatione vestrae relliquam spem collocans. Cui quod superest incolumitatem ac prosperos successus exopto. Magnificae ac Generosae Dominationi Vestrae ad studia
| |
Dabantur Stetini, d. VI Iulii Anno M.DC.XXXVII. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Augusti. |