Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3122. 1637 juni 19. Aan S. BielkeGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Tandem ex ipsis AnglisGa naar voetnoot2 licet scire, quod pridem credidimus, convenisse inter ipsos Gallosque ad procurandam Germanorum principum restitutionem. Ut Hamburgi Suedi Batavique pertrahantur in hujus federis communionemGa naar voetnoot3 laborabitur. Interea rex GalliaeGa naar voetnoot4 spondet ad finem usque Iulii nihil se facturum cum hostibus in fraudem hujus federis ostenditque, si prorogari id tempus opus sit, non difficilem se force. Cupiunt a Suedorum Batavorumque legatisGa naar voetnoot5 hoc fedus Lutetiae secum signari. Postulata omnium, ubi de iis convenerit, - difficile autem id satis ob spes utilitatesque aliorum alias - Angli ad imperatoremGa naar voetnoot6 perferentGa naar voetnoot7, qui, si pacem aequam abnuat, tum iidemGa naar voetnoot8 Angli arma nobiscum, sic ajunt, sociaturi sunt. Ego quae Hamburgi futura sint colloquia, discere multum avebo. Utque de iis, quae aut fient aut dicentur, edocear, multum in his temporum articulis refert. Rusticus ille motus accepta a rege venia consedit, bono Galliae, et, quod oppidum ab agrestibus tenebatur, Bergeracum, in id dux ValettaGa naar voetnoot9 ingressus est. Et protestantes Galli, quorum Alenconii habetur synodus, regi verbis obsequentissimis fidem suam affirmavere. Classis Neapolitana ac Sicula additis Ethruscis navibus imminere orae Narbonensis provinciae videtur. Sed ejus tutelae satis prospectum audio. Ab eadem classe naves privatae Batavorum magno satis numero captae non leve in mercatores damnum ferent. Expectamus, quid ad Hanoviae fines facturus sit Valetta cardinalisGa naar voetnoot10 et in comitatu Burgundiae duces VinariensisGa naar voetnoot11 et LongavillanusGa naar voetnoot12. | |
Casali metuit Italia. Rhaetorum cum Austriacis fedus ab Helvetiis probatum est promissaque Rhaetis auxillia si quis eorum libertatem impetat. Et haec cuncta bene ut cedant, Deum precor, Illustrissime Domine, et ut tibi cuncta sint prospera.
Lutetiae, 9/19 Junii MDCXXXVII. Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu addictissimus
|
|