Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3042. 1637 april 24. Aan S. BielkeGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Ad ea, quae postremum scripsiGa naar voetnoot5 haud multa addam, ne occupationes Illustrissimae Dominationis Tuae semper graves, hoc vero tempore gravissimas, onerem aut verborum inanibus aut rerum exiguis. Post res Galliae afflictas in Valle Telina magno Italiae nec minore Germaniae malo SabaudusGa naar voetnoot6 Bremo, Casali MantuanusGa naar voetnoot7 haud immerito timent videnturque de ParmensisGa naar voetnoot8 facto non ita male sentire, ut non nisi celeriter succurratur, hic quidem pari via se liberaturus sit periculis, ille autem impleturus quorum pridem suspectus est. Mittuntur eo copiae intereaque in Margaritae insula pugnatur jamque Galli praeter primos ab exscensu successus parvo castello quodam et aquae dulcis, quae ibi rara, puteo potiti sunt. Sed nova et ibi dissidia inter sacerdotem et militem archiepiscopum scilicet BurdegalensemGa naar voetnoot9 et HarcurtiumGa naar voetnoot10 dissidia interjiciunt se rebus minime ejus mali egentibus. Dux BernhardusGa naar voetnoot11 caesia per milites suos in Burgundiae comitatu cohortibus sive regimentis duobus et pecunia hic accepta laetus quaerit undique machinis trahendis equos, ut expeditioni animo sane magno se paret. DavausiusGa naar voetnoot12 valedixit amicis, etiam mihi, mitti se ad pacem communem fabricandam profitens. Hamburgumne prius an Coloniam iturus haud dixerim. | |
Solet enim haec aula consilia sua implicare et ipse satis est coelans sui. Ubi agat Illustrissima Dominatio Tua et cum marchione SigismundoGa naar voetnoot1 nihil peractum dixi ei. Brissacum multum pecuniae venit ad commeatus coëmendos. Veneti ad pacificandum se nobis ingerunt. Respondi eorum legatoGa naar voetnoot2 itemque Davausio, ita ut AvaugurioGa naar voetnoot3 in Suedia responsum est. Imperatorem hunc novumGa naar voetnoot4 - si tamen sic appellandus est - ab iesuitarum consiliis alieniorem esse quam fuit paterGa naar voetnoot5 passim creditur. Eodem ibit, sed alio itinere. Anglorum in negotio nihil promotum est, quod quidem nos norimus. Opto, Illustrissime Domine, Illustrissimae Dominationi Tuae rebusque Suedicis omnia prosperrima. Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Lutetiae 14/24 Aprilis 1637. |
|