Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3043. 1637 april 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Minus celeriter quam et vellemus et expedit perveniunt literae: quibus moris id fiat, nescio. Et jam postremas audimus interceptas mari ab hostibus. Nunc futurum, ut terra eant, spes nobis fit, utinam sic certius. Nam et ibi sunt, quas metuamus, insidiae. Tuas 6/16 et 20/30 MartiiGa naar voetnoot7 recepi 12/22 Aprilis. Insistam posteriorum vestigiis in respondendo; deinde siquid ultra est in prioribus, ne hoc quidem intactum relinquam. Galli et Angli quid fecerint, nescio; nihil enim vidi. Ajunt utrique nihil sibi convenisse. Amplius addunt Angli, ne missuros quidem se Hamburgum, ni prius hic fedus coëat. De quo quod nihil sperent, ideo scilicet brevi discessum se parare ait LicestriusGa naar voetnoot8. Non destiti adferre omnia, quae pertinerent ad ea amolienda, quae Angli aut cum Gallis aut cum Batavis habebant disceptabilia. Quid profecerim, nescio, nam quid dicant, apparet, quid agant, non item. Galli ajunt se quicquid petitur facere paratos, si Angli bellantes aut aperta belli professione aut certe auxiliari milite ac pecunia juvent. | |
Idem video dicere nostros Sueonas tanti nunc, quod apud eos est, luminis fulgore cuncta clarius quam antehac conspicantes. DavausiusGa naar voetnoot1 paratus itineri, quo eat, non dicit. Hamburgum puto et Coloniam; utro prius, non dixerim. Hamburgi sperat se ex nostris intellecturum, quid ipsis animi sit, ad pacem bellumque. Coloniae sunt, ut nosti, ab imperatoreGa naar voetnoot2, ut eum Germani appellant, ne quid in causa controversa praejudicem, QuestembergiusGa naar voetnoot3 et CraniusGa naar voetnoot4. At HerbipolitanusGa naar voetnoot5 in itinere subsistit idemque faciunt illi ab HispanoGa naar voetnoot6 AlcalaGa naar voetnoot7, MeloGa naar voetnoot8 cancellariusque MediolanensisGa naar voetnoot9 ideo, quod Gallos antevertere nolint: id est S. ChaumontiumGa naar voetnoot10, et Davausium. Nam FeuqueriusGa naar voetnoot11 se excusat ob aemulatum cum Davausio. Cardinalis ne quis mittatur, dudum inter reges convenit. DanusGa naar voetnoot12, PolonusGa naar voetnoot13, Germani Hamburgum an Coloniam missuri sint, videbimus. Est plane, ut in comoediis quibusdam, duplex scena. Maxime me cruciat, quod interim hostiles per Germaniam crescunt copiae. Hic cessatur adhuc; quanquam est, quod nos recreet: duae cohortes, id est regimenta, hostium a ducis BernhardiGa naar voetnoot14 milite in comitatu Burgundiae caesae; ipse dux pecunia accepta, quantam satis judicat, trahendis machinis equos corradens undique et ut abire sibi liceat instans quotidie. Cum tamen Gallorum, non ex suopte ingenio, sed ex temporum necessitate cunctationes video, nolo opponere me RanzoviiGa naar voetnoot15 jam hanc aulam intelligentis conjecturae. Ut princeps ArausionensisGa naar voetnoot16 quamprimum in apertum moveat, et Suediae et Galliae interest plurimum. Quare omni ope in id nitendum est. Neque omisi regiGa naar voetnoot17 quem his diebus ex mandato vidi, ostendere, quantopere ex usu sit tantae rei moras rescindere, id est, pecunias hic tractantium tricas, qui homines saepe regem cogunt suae viscosae tenacitatis graves poenas pendere, ut nunc fit apud Rhaeticas Alpes, qua de re supersedeo scribere, quia mala et quidem tam gravia semel indicasse satis in se habet taedii, ut non recoquatur haec crambeGa naar voetnoot18. Ferdinandum III pro imperatore tota agnoscit Germania, etiam ecclesia | |
Trevirensis, cujusquam episcopi potius forte jus estGa naar voetnoot1. Et quae pro PalatinoGa naar voetnoot2 scripta sunt ita sunt temperata, ut intra arctissimos sua jura leniter tuendi stent limites anxie evitatis, quae potentes irritent. Quid hac de re factura sit Suedia, avebo scire: tum quia res est per se cognitu digna, tum quia aliquid confert ad futuri judicationem. StellaGa naar voetnoot3 quem eo de argumento fecerat librumGa naar voetnoot4, is non prodiit nec proditurum unquam putavi. Caeterum de novo imperatore sic existimari video, eum ut superstitioni iesuitisque superstitionem ex usu suo versantibus minus obnoxium, ita dominationis cupiditate multum trahere de Hispano: quae res protestantibus usui an damno futura sit, varia est conjectatio. Angli callidorum nomen merito ferent, si, quod volunt, efficere poterunt, ut fructum alieni belli, sumptuum, periculorum in se derivent ac suos: retineant commercia; recipiant aliqua pactione Palatinatum; nobis dictent interdictum non: Uti possidetis, sed: unde vi. PontificisGa naar voetnoot5 ne Galli quidem ullam, si sapiunt, habere rationem debent, cum non Italia tantum, sed et omni in posterum spe rerum Italicarum exciderint ita, ut posthac et Roma et quicquid per Alpes aditur respectare Hispani aut jussa aut cupita debeat. Itaque Pythias illa non Διὰ λοξῶν ϑεσπισμάτων sed σαφέστατα posthac φιλιππίσειGa naar voetnoot6. Nisi Galli se et cito et valide moverint, haud mirum adeo foret, si Suedi nostri ea, quae ipsos propius tangunt, id est, oram Baltici maris, repetant et Germanis relinquant solidam, quam expetunt, rerum Germanicarum curam. Invitum qui servat, idem facit occidentiGa naar voetnoot7. Batavis offerri inducias et creditur hic et utile est id credi. Ad pacta WismariensiaGa naar voetnoot8 quod pertinet, pro veteri debito anni XXXII cautionem suam HeufdiusGa naar voetnoot9 interposuit. De noviter promissis ad S. Chaumontium missae sunt literae, quae quales sint, nescio: sed quod praecipuum caput est: de bello imperatori indicendo a Gallia, ejus nihil apparet tantumque abest, ut bellum sumatur novum: taedet veteris. Nuncii literaeque Bruxellam commeant. Sed haec propius ex D. SalvioGa naar voetnoot10 discemus, postquam et D.S. Chaumontius illuc venerit. Scribitur mihi inter D. BielkiumGa naar voetnoot11 marchionemque SigismundumGa naar voetnoot12 nihil actum, nisi quod colloquia habita, de modo, loco, tempore. | |
De Brandeburgici electorisGa naar voetnoot1 destinatis haud dubium est, quin rem tetigeris. In Pragensi paceGa naar voetnoot2 quid sit arcani subdolique, nemo melius quam faber talium ArnimbiusGa naar voetnoot3 dicet, quem in nostrorum esse potestate aut fallor aut multum refert. SaxoGa naar voetnoot4 vere inter ferrum et incudem est, positu sane non optabili. De Ehrenbreistenio utinam ne tardum sit: nam magna inde mala nunciantur. Sed multa talia tolerando dies sanat. SuessionensisGa naar voetnoot5 contentus est relinqui Sedani, πϱᾶγμα οὔτε ἔχων οὔτε παϱέχωνGa naar voetnoot6. Suedicae quantae dicantur transnavigaturae copiae, velim edoceri: nam hic rumor omnia auget et eorum, quos ista nosse par est, tacent literae. Et Veneto legatoGa naar voetnoot7 et Davausio percunctantibus, an Venetos se bello interponere componendo nobis placeret, respondi, ut mihi praescriptum erat, si desideret imperator, ut mittamus Coloniam, si dignitas regni salva erit, si norimus, quid in pacificatione propositum sibi habeant, qui se medios profitentur, nos ad aequa omnia fore faciles. De literis tuti commeatus a Ferdinando pro legatis Gallicis puto pontificem comminisci σϰέμμα aliquod πολιτιϰὸν, quo evitetur de titulo controversia. Cardinalis HispanusGa naar voetnoot8 sua ex parte desideriis Galliae satisfecit. Seditiones apud Austriacae domus militem nullas hic audimus. De Lipsia quid in re sit, sciri et hoc interest. Levibus quotidie praeliis damna dari et accipi, mirum non est: neque inde pendet rerum summa. Thesauri Ehrenbreistenii carbones credo fient. Haud obscurum est validos esse in Anglia, qui sibi quam Palatinae domui melius volunt. Is morbus an ad sanitatem perduci possit, arrecta est totius Europae exspectatio. FledwodioGa naar voetnoot9 quid responsum sit, perscriptum ad me est. Utinam ad illa responsa apertius quid BarclaiusGa naar voetnoot10 illuc missus adferat. Qui nucleum edere vult, frangat oportet nucemGa naar voetnoot11. De legatis qui hic sunt, non est, cur non optima omnia exspectem. Sed meministi tituli in jure, quod cum eo, qui in aliena potestate est gestum dicitur esse. AysemaGa naar voetnoot12, vir Germanicarum rerum callidus et Batavicarum non ignarus, miror quod se amicosque in res tam invidiosas induerit. Semper credidi eum mandatis arcanis niti, quod nunc contra esse intelligo. | |
Galli in Margaritae insula pugnant fortiter. Divisa est inter ipsos hostesque possessio et utrisque auxilia venere certantibus studiis inde Italiae, hinc Galliae Narbonensis. Siquid post has, quas commemoravi, scripsisti, id puto in hostium venisse manus, si vera est fama. Quare rogo siquid necessarium est scitu, repetere ne pigeat. Res eo in loco sunt ut, si unquam, orandus sit Deus, cuncta ut in optimum publicum vertat, cujus paternae bonitati, Illustrissime Domine, te tuosque commendo. Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu devinctissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Apr. MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 d. 3 Maii st. nov. |
|