Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3044. 1637 april 24. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Venit ante hos dies quinque ultro valedictum mihi DavausiusGa naar voetnoot2, quo eat et quorsum multis ambagibus obtegens, nisi quod pacis se communis procurandae causa mitti diceret et quidem Hamburgum, atque ita loquebatur, quasi eo transferri Colonia posset tota de pace actio, quod mihi tum ob alia tum ne offendatur pontifexGa naar voetnoot3, vix fit credibile. Numquid aliquem ibi nostrorum reperturus esset interroganti dixi ibi esse D. SalviumGa naar voetnoot4; an alii venturi essent, ignotum mihi. Negotium pacis rerumque aliarum in Germania D. BielkoGa naar voetnoot5 mandatum. De Tuae Sublimitatis itinere transmarino nihil me affirmato posse dicere. Dicebat aequum putare VindicemGa naar voetnoot6, ut SophiGa naar voetnoot7 de VespasianoGa naar voetnoot8 concedatur aliquid. Id aliquid videbatur exiguum esse. Ego totum jus ei explicavi. De AlexandriGa naar voetnoot9 hominibus dicenti mihi videri eos id agere, ut alieno damno impensisque res suas agant, aliis idem videri ajebat. Quaerenti, an Veneti nobis conciliatores placerent, respondi ita plane ut AvaugurioGa naar voetnoot10 responsum est. | |
Poscenti, ut libere dicerem, ecquid grata Suedis fuisset obita ab eo antehac legatioGa naar voetnoot1, dixi me pro ea gratias regiGa naar voetnoot2 egisse verbis amplissimis. Tamen non tacuisse me etiam dolorem nostrum de amissa Prussia: cum id a nobis datum sit Germaniae rebus, eo justius nos a rege opem exspectare auxiliarem, tum in bellum tum in pacem nostro e commodo faciendam, in quo illud praecipuum, ut maneret penes nos Pomerania, magnum futurum pacis firmamentum, quod, si fallerent Austriaci, scirent paratos e Suedia vindices. Commendavi ei etiam ducis BernhardiGa naar voetnoot3 negotium, quod trahi non posset sine communi malo ac periculo crescentibus adeo per Germaniam hostium copiis. De Colonia quanquam contradicturi non simus, si ab hoste invitemur, videri tamen mihi urbem et religionis et partium studio nobis infestam neque satis magna cum libertate ibi fore qui res nostras facturi essent. Angli vero - nam utrumqueGa naar voetnoot4 vidi - negant credere se quenquam suorum iturum Hamburgum, nisi foedus hoc coëat. Ego in meis antehac conjecturis persto eoque magis, quod abiturum se brevi hinc dicat Licestrius tanquam transacta re. Idem a me petit exemplum foederis quod anno 1631 Suediam Galliamque inter convenit; negavi habere me. Videntur existimare nos ex pactis ejus temporis satis obligatos non pacisci cum hoste nisi Germanis omnibus principibus restitutis ita, ut novum nobiscum foedus inire non teneantur. Sed cum aperte id non objiciatur mihi, respondere, quod alioqui difficile mihi non foret, supersedeo. Video eosdem Anglos, de omnibus eis, quae pro BrandeburgicoGa naar voetnoot5 super Pomerania dici possunt, plene edoctos. Galli quoque eam amicitiam spe, ni fallor, inani, quod putent id suffragium aliquando domui Austriacae posse subduci, fovent. Et hi et illi id agunt, ut Suedi suas rationes ad ipsorum commoda aptent. Mitto postremas literas, quae inter regem cardinalemqueGa naar voetnoot6 et comitem SuessionensemGa naar voetnoot7 commutatae sunt: tum quae ore postulari a rege jussit idem Suessionensis. Puto solo hostium metu impetraturum eumGa naar voetnoot8 ne quid sibi noceatur hoc quidem tempore. A ducis Bernhardi milite in comitatu Burgundiae dicuntur caesae cohortes, quae regimenta dicuntur, hostium duae; alii aequatam cladem narrant. At pactiones illae Rhaeticae mire aulam, mire Italiam sociosque omnes turbant. Rohanii uxorGa naar voetnoot9 cardinali coram objecit patri IosephoGa naar voetnoot10 praedictum id a se ipsi neque allata, quae debebant, remedia ipso negante id dictum sibi. SerbellonusGa naar voetnoot11 ad lacum Comensem habet IV M peditum, VI C equites. Orant | |
eum Rhaeti, retro ducat copias, putaturque facturus, ubi ex Rohanii sponsione Galli Rhaetorum finibus ac Valle Telina decesserint. Bremo et Casali metui video, et ne tam MantuanusGa naar voetnoot1 quam SabaudusGa naar voetnoot2 seorsim pacem facere seque periculo eximere occupent. In Margarita insula aliud castellum exiguum juxtaque puteus aquae dulcis, cujus tenuis in ea insula copia est, venere in Gallorum potestatem. Sed et ab Italia auxilia quaedam Hispanis advenere et archiepiscopi BurdegalensisGa naar voetnoot3 HarcurtiiqueGa naar voetnoot4 dissidiis Gallica consilia, ut fere ubique, turbantur. Dicitur novus imperatorGa naar voetnoot5, si ita appellare eum fas est, jesuitis edixisse, ne posthac laborem sumant consiliis publicis semet ingerendi, ut quibus patrem suumGa naar voetnoot6 minus feliciter usum judicet. Pro certo habeo nihil magis ex usu esse domui Austriacae ad muniendam vim imperii sui quam protestantium romanensiumque per Germaniam libratas tenere vires et utriusque partis modo gratia, modo metu res suas firmare atque provehere, ut RudolfusGa naar voetnoot7 et ante eum MaximilianusGa naar voetnoot8 fecere. Sed ubi superstitione capti principes sacerdotibus se dant regendos, praevalent consilia violenta, periculosa, et pontificiGa naar voetnoot9 quam principibus, ut fortuna maxime faveat utiliora. Intelligimus et antistitem HerbipolisGa naar voetnoot10 et MelonemGa naar voetnoot11 cum suo collegaGa naar voetnoot12 iter suum tarde promoturos, ne Coloniam ante Gallos adveniant. Interim ab HispanoGa naar voetnoot13 SchinchinelliusGa naar voetnoot14, hospitiorum metator, Coloniam venit. Multum pecuniae et Brisacum et Hildeshemium venisse audimus ad parandos hosti commeatus. Dux Bernhardus accepta jam pecunia equos trahendis machinis conquirit. Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut pacis bellique res ad bonum ac gloriam reginaeGa naar voetnoot15, Suedici nominis, Tuae Sublimitatis regat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Aprilis 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|