Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3106. 1637 juni 4. Van L. Aubery du MaurierGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Fortunatam extitisse peregrinationem nostram statues, ubi nos 15ta die post profectionem Hamburgum appulisse resciveris, et usos in itinere coelo sereno, ventis secundis et tranquillo mari, quae omnia veluti nobis favissent aemulatione inter se certare visa sunt. Sed ubi audiveris regem DaniaeGa naar voetnoot2 ab ultimis regni sui finibus ad extremos limites excurrisse et Glucstadium inopinantibus nobis, etiam suis, advolasse facturus veluti se nobis obviam suique copiam, quod ardentissimis animis exoptabamus, daturus, felices supra vota nos judicabis; quibus et jam partem Germaniae et ipsam Daniam in Germania intueri licuerit. Maj(e)stas illa Hafphniam reversa est brevi fortunae civitatem repetitura illincque (?) Hamburgensem agrum bello adoritura, ut primores hujusce urbis verentur, magis ut caesarisGa naar voetnoot3 desideriis respondeat, quam quod rebus suis id profuturum existimet. Sed publica omitto, quia et ea supra captum et de his allii, quibuscum tibi est commercium litterarium, certiorem te facere possunt. Tuas domino LidembrogioGa naar voetnoot4 in manus tradidi, quibus in praesentias respondet; ipsum bene valentem reperi mihique omnia humanitatis officia, quae a te et a me desiderabantur, in dies magis magisque exhibet. Eoque nomine tibi gratias habeo habiturus semper maximas, et quod videam commendationem tuam non vulgarem fuisse, et quod, ut probe scis, nulli sint[h]ac in urbe praestantes viri, quibuscum et colloqui et amicitia conciliari possit, ita relicto musarum cultu merum quaestum respirant. Cum autem D. AuberiusGa naar voetnoot5 et ego, qui D. AvauxiumGa naar voetnoot6 sumus comitati, videamus legatos ad iter Coloniense nondum se accingere, rebus nostris non existimavimus conducere diutius et inutiliter hic haerendum esse. Consilium itaque est Lubecam intra paucos dies proficisci hinc in Daniam tendere illincque, si Deus voluerit, Holmiam in Suecia, postea vero Dantiscum Borussiae navigaturi, quod si Coloniensis congressus adhuc differatur, totam Poloniam lustrandi summum nobis est desiderium dehinc ad Avauxium, quocumque terrarum fuerit, reversuri. Sed jam satis superque tibi fuerim molestus: restat ut tibi, vir excellentissime, tuae tuisque bene praecer ac te suppliciter rogem, nos tua benevolentia velis amplecti.
Datum Hamburgi, 4 Iunii 1637. Omnino tuus
| |
Met andere hand onder aan de brief: Inscriptio erat: Excellentissimo Dom. Hugoni Grotio in Suecia Secreti Consilii Consiliario ejusdemque coronae apud Regem Christianissimum Legato glorios [is]simo. Lutetiam. |
|