Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3107. 1637 juni 4. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Manat in vulgus etiam rumor de foedere inter Gallos et AnglosGa naar voetnoot2 pressis silentio conditionibus. Neque interim ab Anglis ulli paratus armorum. Dux BernhardusGa naar voetnoot3 adhuc in Campania haeret. StellaeGa naar voetnoot4 liber contra electionem regis RomaniGa naar voetnoot5 venire hic prohibitus. Haec me in iis, quas antehac scripsiGa naar voetnoot6, suspicionibus multum confirmant, et multi me quotidie accedunt bene nobis volentes, etiam Germani, qui eadem timent. De Bergeraco a rusticis, qui arma contra tributa ceperunt, occupato verum est. De Sanctae Fidei oppido deceperat nos rumor, fuit tamen in periculo: et alia sunt minora oppida, quae illi factioni indies valescenti cessere. Dubium non est, quin ea in se tractura sit magnam partem militis, qui in hostem utendus fuerat. Qui literas hinc ad Hispanicum sinem tulere ajunt et Hispanicam plebem magno incendi pacis desiderio. Interim parlamentarios senatores rexGa naar voetnoot7 graviter increpuit vultque eos edictis se praesente in acta relatis parere simpliciter, non in causas inquirere, non modum de suo addere. Ermesteinum verberatur machinis a WaertioGa naar voetnoot8. Qui in Anglia est foederatorum legatusGa naar voetnoot9 Hispanos ibi plurimum ait posse. Palatinatus restitutionem eos pro re certa credi velle: auxilia promittere Anglis ad tuendam maris contra Batavos possessionem. Quae utinam vera non sint. Addit idem proponi ab Hispanis, ut post mortem hujus BavariGa naar voetnoot10 jus electorale alternetur, offerri etiam ab HispanoGa naar voetnoot11 Anglis conditiones, si in belli adversus Batavos societatem possint pertrahi, quod tamen ego non metuo. Video enim Anglos id praecipue agere, ut commercia cum gentibus omnibus libera habeant eademque eripiant alliis. Spes quidem Batavis facta fuerat quieturum hoc anno de piscatu certamen; sed video Anglos legatosGa naar voetnoot12, qui hic sunt, id pro incerto ponere. | |
Ab Hanoviensi milite expilatum Ascasnaburgum accepimus; Solingstadii vero etiam possessionem ab iis retineri. Haec scribenti intervenit LagardiusGa naar voetnoot1, nobilis Gallus, ex ea domo, ex qua est regni Suedicae marescallusGa naar voetnoot2: it Coloniam nihil ibi aliud quam significaturus iis, qui ibi sunt legatisGa naar voetnoot3 - est autem ibi jam et cancellarius MediolanensisGa naar voetnoot4 - fixum regi nihil seorsim a sociis agere, Suedis praesertim Batavisque. Mortem adeo propinquam, ut supremam unctionem acciperet, evasit tamen senex EspernoniusGa naar voetnoot5. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot6 ad castellum est, Perciani quod dicitur. MillereiusGa naar voetnoot7, cardinalis Riceliaci propinquus, Bononiae in motu est: quae circumjecta sunt cum bono equitatu petit. In insulisGa naar voetnoot8 dejiciuntur omnes munitiones minores, servatis iis quae sunt validae ac necessariae. Omnia prosperrima Sublimitati tuae opto, Excellentissime atque Illustrissime Domine. Lutetiae, 4 Iunii novi Cal. 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|