Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3057. 1637 mei 4. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot9.Excellentissime Domine, Aelius DiodatusGa naar voetnoot10, vir in omni literarum genere florentissimus, praeterea magno pridem in pretio apud Galliae summates viros ob egregiem etiam civilium rerum peritiam, a magno cancellario SuediaeGa naar voetnoot11, cum is hac transiret, promissum acceperat, fore ut quam pecuniam in honorem Suedici nominis D. RaschioGa naar voetnoot12 mutuam quondam dedit ipsius Diodati fraterGa naar voetnoot13, eam aut a D. Raschio aut a regno Suedico recuperaret. Nunc cum audiam ejus pecuniae persolvendae curam Tuae Excellentiae a magno cancellario esse injunctam, amicitiae, quae mihi cum Aelio Diodato perquam vetus est, et ipsi quoque aequitati hujus negotii negare non potui meas ad te | |
preces, ut quam poterit primum justissima magni cancellarii voluntas exitum consequatur. Id si sibi cordi esse velit Tua Excellentia, me primum sibi obstrinxerit, deinde et illum sibi officiosissimum virum perpetuo amicum paraverit. Neque ultra Tuae Excellentiae tempora invadens omnia ei precor prosperrima. Tuae Excellentiae observantissimus
| |
Lutetiae, 4 Maii nov. Cal. 1637. |
|