Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3020. 1637 april 10. Aan S. BielkeGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, DavausiusGa naar voetnoot3 cis paucos dies abiturus creditur Batavos primum petens, inde Hamburgum, ut cum Suediae, qui ibi sunt, ministris de pace agat. Res ducis VinariensisGa naar voetnoot4 ad pecuniarias quasdam tricas adhaerescit. Nec dubito, quin futurum sit, ut eae expediantur, quod ipse mihi rexGa naar voetnoot5 reginae nostraeGa naar voetnoot6 nomine id postulanti promisit, sed dolet mihi in occasionibus adeo fugacibus tempus amitti. Non desinam urgere negotium hoc, in quo multum rerum nostrarum verti intelligo. Res Gallis prosperae in comitatu Burgundiae marique, in Alpibus adversae satis. Nam in comitatu Sancti Amoris oppidum arcemque aliquammultis hostium occisis cepit dux LongovillanusGa naar voetnoot7. Mari insulam Margaritae, quae potior est obnoxiamque sibi habet illam Honorati, die 28 Martii n.c. ingressi Galli eo die ac postero duo castella et alios munitiores receptus suae potestatis fecere haud levi suorum damno. Multa alia castella unumque validissimum defendunt Hispani. Ea quoque expugnandi spes aliqua est Gallis, quod dicant rerum multarum inopia intus laborari, quanquam mihi videtur non difficilior ex Italia aditus in insulam esse quam ex Gallia fuit. Cum Anglis nihildum apparet conventum. Quid electorisGa naar voetnoot8 in Batavos adventus portaturus sit, exspectabimus. Dixerat mihi rex multum referre, ut quamprimum Batavi se moveant. Et debemus nos quoque eo adniti. Sed praecipua impellendi vis in Gallica pecunia est, quae multo tardius condicto procedit. Neque id mirum, cum, quo diutius trahitur bellum, difficilius corrodantur nummi adeo quidem, ut cum nuper (?) princeps CondaeusGa naar voetnoot9 Divione non perrogatis sententiis ita, ut potestatem a rege acceperat, edicta tributaria quaedam in acta referri vellet, | |
senatores omnes abeuntes ipsum cum actuarioGa naar voetnoot1 reliquerint, quo nomine princeps omnes muneris sui functione interdixit. Ii nunc ad regem misere purgatum se, si possint. PontifexGa naar voetnoot2 videns de regis romaniGa naar voetnoot3 nomine controversiam moram injicere conventui Coloniensi, ipse pro Gallicis legatisGa naar voetnoot4 literas commeatus misit, quibus ubique paritum iri spopondit. Calet hic rumor Sigismundum marchionemGa naar voetnoot5 in Suediam usque ire multumque id consilia ad pacem incitat. Ad Alpes ut revertar: Helvetii rogati a Rhaetis, qui Curiae congregati ad VIII millia Gallorum res arctantGa naar voetnoot6, ne quos Gallos per juga ad se transduci paterentur quippe inimicos libertati, misere res visum et ad inducias conciliandas, donec in Badensi conventuGa naar voetnoot7 durabiliora remedia huic malo quaerantur. Creditur res eo perventura, ut Galli castellis, quae tenent, digressi liberam Vallis Telinae possessionem relinquant Rhaetis summumque, ut olim, imperium et jus dandi aut negandi transitus. Terrent Gallos non tantum animorum alienatio a Gallico nomine, sed et hostes duabus e regionibus Comensi et Tirolensi parati internas discordias in suum commodum rapere. Ut eorum Rhaetorum, qui minus exulceratiGa naar voetnoot8 sunt, studia retineantur, mittuntur pecuniae hinc magna nunc quidem celeritate, sed multo quam oportuerat tardius. Non didicere illi populi sine stipendiis militare. Multum augere copias suas BavarusGa naar voetnoot9 scribitur nec parva pecunia venisse Brisacum. Duci Vinariensi a rege adjutor Gallis imperaturus datur HaillaeusGa naar voetnoot10, VitriaciGa naar voetnoot11 frater, vir notae fortitudinis. Deus tibi ac tuis, Illustrissime Domine, sit semper propitius. Illustrissimae Dominationi Tuae omni observantia addictissimus
| |
Lutetiae, X Aprilis MDCXXXVII. |
|