Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2407. 1635 december 20. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Cum privatus his in locis viverem, vir praestantissime, ut honestis studiis pro mea facultate prodessem, verti post StobaeanaeGa naar voetnoot4 collectionis versusGa naar voetnoot5 et sententias e comoediis atque tragoediisGa naar voetnoot6 etiam Planudeam epigrammatum Graecorum congeriemGa naar voetnoot7. Adieci epigrammata non pauca praeter ea, quae suae editioni subnexerat Henricus StephanusGa naar voetnoot8 ex inscriptionibus et libris. Postquam huc legatus veni, bene me facturum existimavi, si inchoata absol- | |
verem. Et cum scirem, SalmasiumGa naar voetnoot1 τὸν πάνυ illa eadem epigrammata cum antiquae fidei codicibus contulisse, impetravi ab eo quae annotaverat, quaeque ego ex conjectura notaveram, in iis vidi mihi librorum auctoritatem accedere. Nunc parata sunt omniaGa naar voetnoot2, ut in vulgus dari possint Graeca et latina eodem modulo, quo Stobaeana illa et scenica, ut velut ad duos fratres pari cultu tertius addatur. De typographo cogitanti, non dubium est, quin prius occurrat BlaviusGa naar voetnoot3 noster, mei meorumque amans. Illud displicet, quod video, si ei res committatur, me incertissimum fore temporis, quo exiturus sit liber. Gnarus gnaro loquor. Deinde nescio, an habeat homines idoneos ad Graeca maxime corrigenda et indices faciendos, qui librum iuventuti utiliorem faciant. Si his rebus potest aliqua inveniri cautio, extra controversiam praeferendus est aliis. Postea de operum majorum editione cogitabimus. Hac de re consilium expectabo tuum, exemplar, quod sequi typographi debeant, ubi tempestivum tibi iudicabitur, transmissurus. Spero epistolia meaGa naar voetnoot4 de nova pollicitatione GalilaeiGa naar voetnoot5 acceperis. Legatus, qui hic est BritannicusGa naar voetnoot6, archiepiscopoGa naar voetnoot7 amicissimus, te multum diligit multusque mihi cum eo de te sermo. Vondelium ex filii literisGa naar voetnoot8 intelligo Sophompaneae nostro eum exhibuisse honorem, ut eum sua, id est felicissima manu, Batava civitate donarit. Magnas illi gratias debeo, quod qui de suo praestare potest meliora, amicitiae testandae causa in meis vertendis laboraverit. Vale, vir optime, et de nobis bene merendo ne defatigare. Annum, qui sequitur et qui sequentur, tibi tuisque felices opto. Tuus tuo merito
| |
Lutetiae, XX Dec. MDCXXXV.
Ad indices faciendos erunt et illi, qui in Stephanaea sunt editione in folioGa naar voetnoot9, et doctissimae annotationes BrodaeiGa naar voetnoot10; velim enim indices esse tales, qualis est nostrae editionis LucaniGa naar voetnoot11, cum brevi explicatione. |
|