Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2142. 1635 juni 11. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot5.Hugo Grotius Claudio Salmasio, Duplici de causa, vir summe, studia tua interpello: primum, ut hos Polonos | |
nobiles tuae amicitiae insinuem; quanquam enim incertus sum hoc ipso tempore, bellumne Sueonibus meis sit cum ista gente necne, ego tamen in meo proposito persto pro amicis habendi eos, qui communes literas amant. Deinde, ut, si forte jam de Militia opusGa naar voetnoot1 absolvisti, aut non ita te labor ille distinet, ut non paucas horas subsecare possis in gratiam amici veteris ac veri ad oram libri AnthologiaeGa naar voetnoot2, quem mitto, asscribas ea, quae aut judicio tuo, quod facio fecique semper maximi, aut auctoribus libris melioribus emendanda censes, ut ad ea latinam versionem immutem facturus non me tantum, sed et eos, qui mea lecturi sunt, hujus beneficii tui debitores. Si brevi sperare esset tuam tanto locupletiorem Graecorum epigrammatum editionemGa naar voetnoot3, nollem tibi hoc oneris imponere. Sed novi labores subnascentes tibi, faciunt nos hujus exspectationis incertos. Ego, cum omnia, quae sperare nos jussisti, videre desiderem, tum imprimis velim conspicere ea, quae ad ecclesiae veteris statum pertinent, quorum benigna se tibi dabit occasio, si TertullianumGa naar voetnoot4, ArnobiumGa naar voetnoot5, canonas Eliberinos cum notisGa naar voetnoot6 edas. Ego siquid unquam facere tibi gratum possem, id vellem quam maxime; si id non licet, certe unum tibi lectorem non indiligentem et discendi avidum praestabo. Vale, vir eminentissime. Lutetiae, XI Iunii MDCXXXV. | |
Adres: A monsieur Monsieur de Saumaise A Leiden. Avec un livre. |
|