Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2408. 1635 december 21. Van C. de GrootGa naar voetnoot1.Venerande pater, Scripsi tibi ante octiduumGa naar voetnoot2, quo die et MullerusGa naar voetnoot3 jussu Dn. cancellariiGa naar voetnoot4 scripsisse se dixit mihi. Rediit interea Hamburgo SmalchiusGa naar voetnoot5, cui prius salutato litteras tuasGa naar voetnoot6 tradidi. Sed et iterum tum Dn. cancellario collocutus sum; rogabat is continuo, postquam ad ipsum intrassem, quae tua sit sententia, pacemne ignaro citius negotii atque inconsulto Galliae regeGa naar voetnoot7 cum ImperatoreGa naar voetnoot8 fieri posse sine nostro judices dedecore, utrum vero exspectandum donec communi ista consensu contrahatur, cum alioquin conditiones offerantur non spernendae, quae neglectae amissaeque semel, haud semper redeunt, cum optaveris. Addebat ipsum interea cardinalemGa naar voetnoot9 animo esse ad pacem quam bellum procliviore; id apparere inde primum, quod cum Imperatore nulla hactenus dissidia nisi tecte, nec quae sunt odia, ea proferant se publice atque ostentent. Sub alterius nomine ipsum regemque accipere atque inferre injurias; tum deinde quod MazarinusGa naar voetnoot10, quo nemo conciliandis animis utilior suetus sit aliquo jam ex tempore stare ad ipsum et admitti quotidie. Caeterum haud curare eum protestantium res, nisi quatenus suis inde aliquem speret usum etiam cum ipsorum incommodo. Ad ultimum quaerebat ex me, an non ob aliam rem, quam curandas litteras istas missus essem, credidisse se patefactum mihi omne istud negotium cumque tecum colloqui jam non possit, missum me tuo nomine cui animi tui secretiora aperuisses, et ex quo quae sentias deberet discere. Non ignorare se, quam sint Galli fraudulenti et quam non syncere cum iis agunt, quos in societatem suam recipiunt; perspexisse se id tum maxime cum legeret pactos inter illos foederatosque Ordines conditiones, quas chartas a te receperat; e propioribus vero non sine suo damno comperisse, adeo ut si quae facta sunt infecta reddi possint, nihil se tantopere optaturum quam nequid unquam cum Gallis transegisset. Respondi ad haec me nec, cum a te discederem, nec antea unquam ad ista, quae haberes arcana, fuisse adhibitum, cum non soleas ea cuiquam mortalium evulgare, litteras tuas suetum exscribere, inspexisse ea duntaxat, quae erant notis scripta vulgaribus, quae implicitis non fuisse mihi cognita. Quod ad pacem pertineret, visum mihi eam non improbare te, illud edictum me praeterquam e litteris, etiam e sermonibus tuis, et ex ipso ingenio, quod semper mite et pacis quam belli amantius; porro non magnam habendam istorum rationem, qui nostri tunc, cum deberent maxime, nullam habuissent. Legationem, quam postulaveras toties serius quam oportuerat Sanctichau- | |
montioGa naar voetnoot1 injunctam, in qua re ut in aliis omnibus egisse te summa cum fide et diligentia. Ad pecuniam quod attinet, dictis nos vanis ludificasse BulioniumGa naar voetnoot2. De ea cum mentionem fecissem, subjecit prospectum jam tibi missis octo imperialium millibus, quos recepturum te brevi aut recepisse jam. Inde in alios prolapsus sermones laudes tuas praedicare se, cum Hollandiam transiret, plures reperisse, qui bene tibi vellent, Amstelodami praecipue, cum ea urbs jam aperte tibi faveat. HeinsiumGa naar voetnoot3 etiam inter alios multa ficte praveque de sua jactasse amicitia, quam a prima adolescentia inviolatam ad hoc usque tempus servasset. Ad extremum, cum multa de tuis disseruisset virtutibus facta etiam BarneveldiiGa naar voetnoot4 mentione et ad coenam se pararet, rogare, me jussissesne, ut ad te continuo reverterer. Dixi jussisse, nisi possem aliqua in re ipsius Illustrissimae Excell. esse utilis, expectaturum me autem, donec advenisset SpiringiusGa naar voetnoot5, adportare me litteras, quas, si possem, ei vellem tradere. Interim non desinam tibi perscribere, quae hic geruntur, et nunc quidem haec habemus non: profectum in Daniam Sanctichaumontium, finitum in Suecia Ordinum conventum, in eo plenam datam Dn. cancellario, potestatem agendi in Germania, quod utilissimum judicabit, seu pacem sive bellum eligat. Quod de Meclenburgico scripseram nuperGa naar voetnoot6, id falsi erat rumoris, at jam nunc certo intelligimus septem regimenta Saxonica stragem a BannerioGa naar voetnoot7 esse passa. Deus, venerande parens, publice privatimque nos juvet. Stralsundae, XXI/XI Dec. 1635. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 24 Ian. 1636. |
|